IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.33DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS ILLUSTRIUM VEL CLARISSIMARUM PERSONARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Proculo pu.

pr.Illustris praefectus urbis adhibitis decem uiris e numero senatus amplissimi et praetore clarissimo uiro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet, tutores curatoresue ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes.

1Et si regendis pupillaribus substantiis singuli creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges ueteres conueniet aduocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicabit, sola sententia obtineat praefecturae, super cuius nomine, sollemnitate seruata, postea per praetorem interponatur decretum.

2Itaque hoc modo remoti a metu qui consilio adfuerint permanebunt et paruulis adultisque clarissimis iusta defensio sub hac prudentium deliberatione perueniet.

3Quod tamen circa eorum personas censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores neque legitimi uita aetate facultatibus suppetunt. nam ubi forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem suis priuilegiis comparabunt, ut teneri possint, iure praescribimus.

4Ceterum alia, quae in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus.

5In prouinciis autem curiales in nominandis tutoribus et curatoribus clarissimarum personarum exhibeant debitam cautionem, et discriminis sui memores cognoscant indemnitati minorum obnoxias etiam suas deinceps esse facultates.

D. III k. Ian. Mediolani Timasio et Promoto conss.

2 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Aurelio pu.

pr.Generali lege prospectum est, ne qui ad illustrium senatorum tutelam curialibus occupati necessitatibus uocarentur.

D. VIII k. Aug. Theodosio A. III et Abundantio conss.