C. 5.3DE DONATIONIBUS ANTE NUPTIAS VEL PROPTER NUPTIAS ET SPONSALICIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Metrodoro.
pr.Multum interest, si ea, quae donat uir futurus, tradiderit uxori et postea in dotem acceperit, an uero donandi animo dotem auxerit, ut uideatur accepisse, quod non accepit. priore enim casu donatio non impeditur, et res, quae in ea causa sunt, dotis effectae iudicio de dote peti possunt: posteriore autem nihil actum est donatione et, quod in dotem datum non est, non potest repeti.
2 · Imp. Alexander A. Attalo.
pr.Si praesidi prouinciae probaueris, ut Eucliam uxorem duceres, munera te parentibus eius dedisse, nisi tibi Euclia nupserit, restitui tibi quod dedisti iubebit.
3 · Idem A. Marcellae.
pr.Pollicitatione a fratre quondam tuo sponsalium causa facta, et si in stipulationem deducta ideo praestanda non fuerit, quoniam in dote uxor maritum fefellit, exceptionem aduersus actionem ex stipulatu recte obicies.
4 · Imp. Gordianus A. Marco.
pr.Quod sponsae ea lege donatur, ut tunc dominium eius adipiscatur, cum nuptiae fuerint secutae, sine effectu est.
PP. VIII k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Theodorae.
pr.Ea, quae tibi ut sponsae daturum se repromisit is, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias domi reliquisset, sollicitauit ad nuptias, petere cum effectu non potes, cum tu sponsa uxore domi posita non fuisti.
Accepta XV id. Mai. Antiochiae Tusco et Basso conss.
6 · Imp. Aurelianus A. Donatae.
pr.Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit uenire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias uideatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti.
7 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Iuncianae.
pr.Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conuentum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra uoluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quae data erant apud eum qui dedisset heredemue eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supra dicta lege susceperat, eadem iure postulare.
PP. k. April.
8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Euphrosyno.
pr.Si ante matrimonium maior quinque et uiginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donauit eamque in uacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem uel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est.
D. k. Mai. Tirallo AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Iuliano.
pr.Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua uoluntas iurisque auctoritas fecit ratam.
VIII k. Ian. AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Dionysio.
pr.Si filiae tuae sponsus ei mancipium donauit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non inuicem datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit.
11 · Idem AA. et CC. Neae.
pr.Si tibi res proprias liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea interfectus est, irrita donatio fieri non potest.
12 · Idem AA. et CC. Timocleae et Cleotimae.
pr.Si mater uestra filiae suae sponso uel marito praedia sine ulla repetendi lege donauit et eum in uacuam induxit possessionem, nuptiis diuortio solutis perfecta non dissoluitur donatio.
S. VI id. Febr. Sirmi CC. conss.
13 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.De rebus in sponsam donationis gratia collatis creditores mariti facti, si non prius obligatas sibi probent, eam conuenire minime possunt.
14 · Idem AA. et CC. Aureliae.
pr.Si consentiente matre sua sponsus filiae tuae mancipia donauit et his acceptis in dotem non aestimatis in matrimonio post decessit, mater eademque heres eius pretium offerens restitutionem eorum improbe recusat.
15 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.
pr.Cum ueterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decreuit ualere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, siue adfinitatis coeundae causa siue non ita, uel in potestate patris degentes uel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi uel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus uel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum et, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur.
1Quod si sponsa uel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii praebuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur.
2Quae similiter obseruari oportet et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit.
D. XVII k. Nou. Constantino A. V et Licinio C. conss.
16 · Idem A. ad Tiberianum uicarium Hispaniarum.
pr.Si ab sponso rebus sponsae donatis interueniente osculo ante nuptias hunc uel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti uel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solui pro parte media uideatur: osculo uero non interueniente, siue sponsus siue sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso uel heredibus eius restitui.
1Quod si sponsa interueniente uel non interueniente osculo donationis titulo (quod raro accidit) fuerit aliquid sponso largita et ante nuptias hunc uel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam siue eius successores donatarum rerum dominium transferatur.
D. id. Iul. Constantinopoli Nepotiano et Facundo conss.
17 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hierio pp.
pr.Minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione in ante nuptias donatione ad eas facta omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consulitur, ut firma donatio sit.
D. X k. Mart. Constantinopoli Tauro et Felice conss.
18 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.Si liberis ex priore matrimonio procreatis pater ad secundas migrauerit nuptias uel non migrauerit, nihil omnino filiis prioris coniugii ex donatione ante nuptias, quam ipse uel alius pro ipso uxori quondam eius matri communium liberorum donauerat, seruare cogatur, quoniam et mater liberis ex priore matrimonio extantibus post secundas nuptias multoque amplius, si non fuerit alteri marito sociata, nihil isdem filiis ex dote, quam patri eorum ipsa uel alius pro ea obtulerit, seruare compellitur.
D. k. Mai. Zenone A. cons.
19 · Imp. Iustinus A. Archelao pp.
pr.Si constante matrimonio consilium augendae dotis inierit uel uxor forte uel eius nomine quilibet alius, nihilo minus marito quoque liceat seu pro marito cuilibet alii tanto donationem ante nuptias additamento maiorem facere, quanto dotis augetur titulus, nec obsit in huiusmodi munificentiis interdictas esse liberalitates tempore nuptiarum: indulgendum est namque consensui communi partium, ne, cum negetur augendae potestas donationis, dotis etiam pigrius constituatur augmentum.
1Idemque licere praecipimus etiam in his matrimoniis, in quibus interdum accidit ante nuptias quidem donationem nullam esse, solam uero dotem marito mulierem obtulisse, ut etiam tunc muliere dotem augente liceat marito quoque donationem in uxorem suam eiusdem quantitatis facere, quantum aucta dos continere dignoscitur: pactis uidelicet de redhibitione uel retentione auctae dotis uel donationis, prout partes consenserint, pro iam statuto modo ineundis siue iniungendis ueteribus pactis, quae initio nuptiarum de ante nuptias donatione et dote principaliter constituenda inita sunt.
2Iura etiam hypothecarum, quae in augenda dote uel donatione fuerint, ex eo tempore initium accipiant, ex quo eaedem hypothecae contractae sunt, et non ad prioris dotis uel ante nuptias donationis tempora referantur.
3Sed et si e contrario maritus et uxor ad deminuendam dotem et ante nuptias donationem consenserint, licere eis ad similitudinem deminutionis quae in dote fit etiam ante nuptias minuere donationem, ut pacta de amborum deminutionibus ineunda firma et legitima esse intellegantur: exceptis uidelicet his casibus, in quibus aut maritus ex priore matrimonio liberos habens ad secundas migrauerit nuptias, aut uxor similiter ex anteriore matrimonio liberis ei existentibus secundo marito se iunxerit. in hoc enim secundo matrimonio uel a parte mariti uel a parte mulieris uel ab utraque, si hoc etiam euenerit, interdictam esse deminutionem dotis et ante nuptias donationis, ne aliquid aduersus filios prioris matrimonii machinari uideatur, censemus.
20 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum multae nobis interpellationes factae sunt aduersus maritos, qui decipiendo suas uxores faciebant donationes, quas ante nuptias antiquitas nominauit, insinuare autem eas actis interuenientibus supersedebant, ut ineffectae maneant et ipsi quidem commoda dotis lucrentur, uxores autem sine nuptiali remedio relinquantur, sancimus nomine prius emendato ita rem corrigi et non ante nuptias donationem eam uocari, sed propter nuptias donationem.
1Quare enim dotem quidem et constante matrimonio mulier marito dare conceditur, donationem autem marito nisi ante nuptias facere non permittitur? et quae huius rei differentia rationabilis potest inueniri, cum melius erat mulieribus propter fragilitatem sexus quam maribus subueniri?
2Sicut enim dos propter nuptias fit et sine nuptiis quidem nulla dos intellegitur, sine dote autem nuptiae possunt celebrari, ita et in donationibus quas mariti faciunt uel pro his alii, debet esse aperta licentia et constante matrimonio talem donationem facere, quae quasi antipherna possit intellegi et non simplex donatio. ideo enim et antiqui iuris conditores inter donationes etiam dotes connumerant.
3Si igitur et nomine et substantia nihil distat a dote ante nuptias donatio, quare non etiam ea simili modo et matrimonio contracto dabitur?
4Sancimus itaque omnes licentiam habere siue priusquam matrimonia contraxerint siue postea donationes mulieribus dare propter dotis dationem, ut non simplices donationes intellegantur, sed propter dotem et propter nuptias factae. simplices etenim donationes non propter nuptias fiunt, sed propter nuptias uetitae sunt: et propter alias causas et libidinem forsitan uel unius partis egestatem, non propter ipsam nuptiarum adfectionem efficiuntur.
5Si igitur dote iam praestita maritus nulla ante nuptias facta donatione donare mulieri res maluerit, ita tamen, ut dotis quantitatem non excedant, et hoc ipsum significauerit, quod non simplicem faciat donationem, sed propter dotem iam conscriptam et ipse ad donationem uenerit, licebit ei hoc facere et supponatur pactis dotalibus huiusmodi donatio. et si quidem hoc fuerit specialiter expressum, pacta conuenta seruari oportet.
6Sin autem donatio quidem talis facta sit, utpote autem dotali instrumento antecedente nulla pacta tali donationi post nuptias inserantur, re ipsa uideatur esse hoc pactum, et secundum dotales conuentiones intellegantur et in tali donatione pacta fuisse conuenta, ut aequis passibus utraque ambulet tam dos quam donatio.
7Ita tamen, ut Leoniana constitutio, quae super exaequatione pactionum loquitur non in quantitate, sed in partibus, maneat in his casibus intacta, et non solum ea immutilata custodiatur, sed etiam nostra, quam de interpretatione eius fecimus ambiguitatem eius tollentes: disparibus etenim pactionibus factis maiorem lucri partem ad minorem deducendam esse censemus, ut eodem modo uterque minorem partem lucretur.
8Similique modo si facta quidem fuerit talis donatio, quae antea quidem ante nuptias uocabatur, nunc autem propter nuptias, non autem ante nuptias fuerit actis interuenientibus insinuata, licebit et constante matrimonio eam insinuare, nullo obstaculo penitus ex nuptiarum interuentu faciendo: si enim fieri eas post nuptias concedatur, multo magis insinuari.
9Similique modo et ea constitutio, quam pro augendis tam dotibus quam ante nuptias donationibus fecimus, intacta illabataque conseruetur: omnibus uidelicet, quae de simplicibus donationibus inter maritum et uxorem constante matrimonio uel a ueteribus uel a nobis statuta sunt, in suo robore duraturis.