IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.4DE NUPTIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Potito.

pr.Cum de nuptiis puellae quaeritur nec inter tutorem et matrem et propinquos de eligendo futuro marito conuenit, arbitrium praesidis prouinciae necessarium est.

D. non. Mai. Anullino et Frontone conss.

2 · Idem AA. Trophimae.

pr.Si nuptiis pater tuus consensit, nihil oberit, quod instrumento ad matrimonium pertinenti non subscripsit.

3 · Idem AA. Valeriae.

pr.Libertum, qui patronam seu patroni filiam uel coniugem uel neptem uel proneptem uxorem ducere ausus est, apud competentem iudicem accusare poteris moribus temporum meorum congruentem sententiam daturum, quae huiusmodi coniunctiones odiosas esse merito duxerunt.

id. Nou. Dextro II et Prisco conss.

4 · Imp. Alexander A. Perpetuo.

pr.Liberi concubinas parentum suorum uxores ducere non possunt, quia minus religiosam et probabilem rem facere uidentur. qui si contra hoc fecerint, crimen stupri committunt.

III id. April. Modesto et Probo conss.

5 · Idem A. Maximae.

pr.Si, ut proponis, pater quondam mariti tui, in cuius fuit potestate, cognitis nuptiis uestris non contradixit, uereri non debes, nepotem suum ne non agnoscat.

6 · Imp. Gordianus A. Valeriae.

pr.Etsi contra mandata principum contractum sit in prouincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem uoluntate perseuerauerit, iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum uiri prudentissimi Pauli declarat.

XII k. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

7 · Idem A. Apro.

pr.Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris uoluntate, in cuius est potestate: atque ideo non paenitente filia petitionem dotis repetere non prohiberis.

PP. IIII k. Nou. Sabino et Venusto conss.

8 · Idem A. Romano.

pr.In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum uel adfinium ulla auctoritas potest interuenire, sed spectanda est eius uoluntas, de cuius coniunctione tractatur.

D. V k. Mart. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

9 · Imp. Probus A. Fortunato.

pr.Si uicinis uel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamuis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus ueritas matrimonii aut susceptae filiae suam habet potestatem.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Paulinae.

pr.Cum te non ex senatore patre procreatam ob matrimonium cum senatore contractum clarissimae feminae nomen adeptam dicas, claritas, quae beneficio mariti tibi parata est, si secundi ordinis uirum postea sortita es redacta ad prioris dignitatis statum, deposita est.

11 · Idem AA. Alexandro.

pr.Si inuita detinetur uxor tua a parentibus suis, interpellatus rector prouinciae amicus noster exhibita muliere uoluntatem eius secutus desiderio tuo medebitur.

12 · Idem AA. Sabino.

pr.Ne filium quidem familias inuitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. igitur, sicut desideras, obseruatis iuris praeceptis sociare coniugio tuo quam uolueris non impediris, ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat.

D. non. Nou. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

13 · Idem AA. et CC.Onesimo.

pr.Neque sine nuptiis instrumenta facta matrimonii ad probationem sunt idonea diuersum ueritate continente, neque non interpositis instrumentis iure contractum matrimonium irritum est, cum omissa quoque scriptura cetera nuptiarum indicia non sunt irrita.

14 · Idem AA. et CC. Titio.

pr.Neque ab initio matrimonium contrahere neque dissociatum reconciliare quisquam cogi potest. unde intellegis liberam facultatem contrahendi atque distrahendi matrimonii transferri ad necessitatem non oportere.

15 · Idem AA. et CC. Titiano.

pr.Uxorem libertam suam manumissori, si non sit ex his personis, quae specialiter prohibentur, ducere non est interdictum, et ex eo matrimonio iustos patri filios nasci certissimum est.

16 · Idem AA. et CC. Rhodoni.

pr.Patrem, qui filiam exposuit, at nunc adultam sumptibus et labore tuo factam matrimonio coniungi filio desiderantis fauere uoto conuenit. qui si renitatur, alimentorum solutioni in hoc solummodo casu parere debet.

17 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC.

pr.Nemini liceat contrahere matrimonium cum filia nepte pronepte, itemque matre auia proauia et ex latere amita ac matertera, sorore sororis filia et ex ea nepte, praeterea fratris filia et ex ea nepte, itemque ex adfinibus priuigna nouerca nuru socru ceterisque, quae iure antiquo prohibentur: a quibus cunctos uolumus abstinere.

D. k. Mai. Damasco Tusco et Anullino conss.

18 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad senatum.

pr.Viduae intra quintum et uicesimum annum degentes, etiam si emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias sine patris sententia non conueniant.

1Quod si in condicionis delectum mulieris uoluntas repugnat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in uirginum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier adprobauerit.

2Sed ne forte ii, qui gradu proximo ad uiduarum successiones uocantur, et honestas nuptias impediant, si huiusmodi rei suspicio processerit, eorum uolumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum peruenire non possit.

D. XVII k. Aug. Gratiano A. II et Probo conss.

19 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eutychiano pp.

pr.Celebrandis inter consobrinos matrimoniis licentia huius legis salubritate indulta est, ut reuocata prisci iuris auctoritate restinctisque calumniarum fomentis matrimonium inter consobrinos habeatur legitimum, siue ex duobus fratribus siue ex duabus sororibus siue ex fratre et sorore nati sunt, et ex eo matrimonio editi legitimi et suis patribus successores habeantur.

D. III id. Iun. Nicaeae Stilichone II et Anthemio conss.

20 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad Theodorum pp.

pr.In coniunctione filiarum in sacris positarum patris expectetur arbitrium: si sui iuris puella sit intra quintum et uicesimum annum constituta, ipsius quoque exploretur adsensus. si patris auxilio destituta, matris et propinquorum et ipsius quoque requiratur adultae iudicium.

1Si uero utroque orbata parente sub curatoris defensione consistat et inter honestos competitores matrimonii oriatur forte certamen, ut quaeratur, cui potissimum puella iungenda sit, si puella cultu uerecundiae propriam noluerit depromere uoluntatem, coram positis propinquis iudici deliberare permissum sit, cui melius adulta societur.

21 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Basso pp.

pr.A caligato milite usque ad protectoris personam et sine aliqua sollemnitate matrimoniorum liberam cum ingenuis dumtaxat mulieribus contrahendi coniugii permittimus facultatem.

22 · Idem AA. Hierio pp.

pr.Si donationum ante nuptias uel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem uel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, inter pares honestate personas nulla lege impediente consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur.

D. X k. Mart. Constantinopoli Felice et Tauro conss.

23 · Imp. Iustinus A. Demostheni pp.

pr.Imperialis beneuolentiae proprium hoc esse iudicantes, ut omni tempore subiectorum commoda tam inuestigare quam eis mederi procuremus, lapsus quoque mulierum, per quos indignam honore conuersationem imbecillitate sexus elegerint, cum competenti moderatione subleuandos esse censemus minimeque eis spem melioris condicionis adimere, ut ad eam respicientes improuidam et minus honestam electionem facilius derelinquant. nam ita credimus dei beneuolentiam et circa genus humanum nimiam clementiam quantum nostrae naturae possibile est imitari, qui cottidianis hominum peccatis semper ignoscere dignatur et paenitentiam suscipere nostram et ad meliorem statum reducere: quod si circa nostro subiectos imperio nos etiam facere differamus, nulla uenia digni esse uidebimur.

1Itaque cum iniustum sit seruos quidem libertate donatos posse per diuinam indulgentiam natalibus suis restitui postque huiusmodi principale beneficium ita degere, quasi numquam deseruissent, sed ingenui nati essent, mulieres autem, quae scaenicis quidem sese ludis immiscuerunt, postea uero spreta mala condicione ad meliorem migrauere sententiam et inhonestam professionem effugerunt, nullam spem principalis habere beneficii, quod eas ad illum statum reduceret, in quo, si nihil peccatum esset, commorari potuerint: praesenti clementissima sanctione principale beneficium eis sub ea lege condonamus, ut, si derelicta mala et inhonesta conuersatione commodiorem uitam amplexae fuerint et honestati sese dederint, liceat eis nostro supplicare numini, ut diuinos adfatus sine dubio mereantur ad matrimonium eas uenire permittentes legitimum:

1aHis, qui eis coniungendi sunt, nullo timore tenendis, ne scitis praeteritarum legum infirmum esse uideatur tale coniugium, sed ita ualidum huiusmodi permanere matrimonium confidentibus, quasi nulla praecedente inhonesta uita uxores eas duxerint, siue dignitate praediti sint siue alio modo scaenicas in matrimonium ducere prohibeantur, dum tamen dotalibus omnimodo instrumentis, non sine scriptis tale probetur coniugium.

1bNam omni macula penitus direpta et quasi suis natalibus huiusmodi mulieribus redditis neque uocabulum inhonestum eis inhaerere de cetero uolumus neque differentiam aliquam eas habere cum his, quae nihil simile peccauerunt:

2Sed et liberos ex tali matrimonio procreandos suos et legitimos patri esse, licet alios ex priore matrimonio legitimos habeat, ut bona eius tam ab intestato quam ex testamento isti quoque sine ullo impedimento percipere possint.

3Sed etsi tales mulieres post diuinum rescriptum ad preces earum datum ad matrimonium uenire distulerint, saluam eis nihilo minus existimationem seruari praecipimus tam in aliis omnibus quam ad transmittendam quibus uoluerint suam substantiam et suscipiendam competentem sibi legibus ab aliis relictam uel ab intestato delatam hereditatem.

4Similes uero tale merentibus ab imperatore beneficium mulieribus illas etiam esse uolumus, quae dignitatem aliquam, etsi non serenissimo principi supplicauerunt, ultronea tamen donatione ante matrimonium meruerint, ex qua dignitate aliam etiam omnem maculam, per quam certis hominibus legitime coniungi mulieres prohibentur, aboleri penitus oportet.

5His illud adiungimus, ut et filiae huiuscemodi mulierum, si quidem post expurgationem prioris uitae matris suae natae sint, non uideantur scaenicarum esse filiae nec subiacere legibus, quae prohibuerunt filiam scaenicae certos homines in matrimonium ducere.

5aSin uero ante procreatae sint, liceat preces offerentibus inuictissimo principi sacrum sine ullo obstaculo mereri rescriptum, per quod eis ita nubere permittatur, quasi non sint scaenicae matris filiae: nec iam prohibeantur illis copulari, quibus scaenicae filias uel dignitatis uel alterius causae gratia uxores ducere interdicitur, ut tamen omnimodo dotalia inter eos etiam instrumenta conficiantur.

6Sed et si a scaenica matre procreata, quae usque ad mortem suam in eadem professione durauit, post eius obitum preces imperatoriae clementiae obtulerit et diuinam indulgentiam meruerit liberationem maternae iniuriae et nubendi licentiam sibi condonantem, istam quoque posse sine metu priorum legum in matrimonio illis copulari, qui dudum scaenicae filiam uxorem ducere prohibebantur.

7Immo et illud remouendum esse censuimus, quod etiam in priscis legibus, licet obscurius, constitutum est, ut matrimonia inter impares honestate contrahenda non aliter quidem ualeant, nisi dotalia instrumenta confecta fuerint, his uero intercedentibus omnimodo firma sint sine aliqua distinctione personarum, si modo liberae sint et ingenuae mulieres, nullaque nefariarum uel incestarum coniunctionum suberit suspicio.

7aNam nefarios et incestos coitus omnibus modis amputamus, sicut et illos, qui praeteritarum legum sanctione specialiter uetiti sunt, exceptis uidelicet his, quos praesenti lege permisimus legitimique matrimonii iure muniri praecepimus.

8His itaque per hanc generalem legem ita constitutis et de cetero conseruandis, praeteritas etiam huiusmodi coniunctiones ex subiecto tempore factas secundum praedictam dispositionem iudicari praecipimus, ut, si quis talem uxorem ab initio nostri imperii, prout dictum est, iam duxerit et liberos ab ea procreauerit, iustos eos et legitimos et tam ab intestato quam ex testamento pater successores habeat, et legitima in posterum nihilo minus ea uxore permanente procreandi quoque liberi legitimi sint.

24 · Imp. Iustinianus A. ad senatum.

pr.Sancimus, si quis nuptiarum fecerit mentionem in qualicumque pacto, quod ad dandum uel faciendum uel non dandum uel non faciendum concipitur, et siue nuptiarum tempus dixerit siue nuptias nominauerit, non aliter intellegi esse condicionem adimplendam uel extenuandam, nisi ipsa nuptiarum accedat festiuitas, et non esse tempus inspiciendum, in quo nuptiarum aetas uel feminis post duodecimum annum accesserit uel maribus post quartum decimum annum completum, sed ex quo uota nuptiarum re ipsa processerint. sic etenim et antiqui iuris contentio dirimetur et immensa librorum uolumina ad mediocrem modum tandem peruenient.

D. Constantinopoli XI k. Aug. Lampadio et Oreste conss.

25 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Si furiosi parentis liberi, in cuius potestate constituti sunt, nuptias possunt contrahere, apud ueteres agitabatur.

1Et filiam quidem furiosi marito posse copulari omnes paene iuris antiqui conditores admiserunt: sufficere enim putauerunt, si pater non contradicat.

2In filio autem familias dubitabatur. et Ulpianus quidem rettulit constitutionem imperatoris Marci, quae non de furioso loquitur, sed generaliter de filiis mente capti, siue masculi siue feminae sint qui nuptias contrahunt, ut hoc facere possint etiam non adito principe, et aliam dubitationem ex hoc emergere, si hoc, quod in demente constitutio induxit, etiam in furiosis obtinendum est, quasi exemplo mente capti et furiosi filios adiuuante.

3His itaque dubitatis tales ambiguitates decidentes sancimus hoc repleri, quod diui Marci constitutioni deesse uidetur, ut non solum dementis, sed etiam furiosi liberi cuiuscumque sexus possint legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda:

4Aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in prouinciis autem uirorum clarissimorum earum praesidum uel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis constituenda, praesentibus tam curatoribus dementis uel furiosi quam his, qui ex genere eorum nobiliores sunt:

5Ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur uel in hac regia urbe uel in prouinciis iactura substantiae furiosi uel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento praegrauetur.

D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

26 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Si quis alumnam suam libertate donauerit et in matrimonio suo collocauerit, dubitabatur apud antiquos, utrumne huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an non.

1Nos itaque uetustam ambiguitatem decidentes non esse uetitum matrimonium censemus. si enim ex adfectu omnes introducuntur nuptiae et nihil impium neque legibus contrarium in tali copulatione spectamus, quare praedictas nuptias inhibendas existimauerimus? nec enim homo sic impius inueniatur, ut, quam ab initio loco filiae habuit, eam postea in suo collocauerit matrimonio, sed ei credendum est, qui eam ab initio non ut filiam educauit et libertate donauit et dignam esse postea suo putauit matrimonio.

2Ea uidelicet persona omnimodo ad nuptias uenire prohibenda, quam aliquis, siue alumna sit siue non, a sacrosancto suscepit baptismate, cum nihil aliud sic inducere potest paternam adfectionem et iustam nuptiarum prohibitionem, quam huiusmodi nexus, per quem deo mediante animae eorum copulatae sunt.

D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

27 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Sancimus nuptias, quae inter masculos et feminas maiores uel minores sexagenariis uel quinquagenariis lege Iulia uel Papia prohibitae sunt, homines uolentes contrahere et ex nullo modo uel ex nulla parte tales nuptias impediri.

28 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Si libertam quis uxorem habeat, deinde inter senatores scribatur dignitate illustratus, an soluatur matrimonium, apud Ulpianum quaerebatur, quia lex Papia inter senatores et libertas stare conubia non patitur.

1Nos igitur dei sequentes iudicium non patimur in uno eodemque conubio mariti felicitatem uxori fieri infortunium, ut, quantum uir in altum tollatur, tantum et coniux eius decrescat, immo magis penitus depereat.

2Absit itaque a nostro tempore huiusmodi asperitas et firmum maneat matrimonium et uxor marito concrescat et sentiat eius fulgorem stabileque maneat matrimonium ex huiusmodi superuentu minime deminutum.

3Simili modo si priuati hominis filia ad liberti ueniat conubium et postea pater mulieris ad senatoris dignitatem fuerit elatus, taceat Papiae legis crudelissima sanctio et neque per hunc modum dissoluatur matrimonium inter facti senatoris filiam et libertum, ne soceri prosperitas sine genero inueniatur.

4Melius est enim legis Papiae seueritatem in utroque casu compescere, quam eam sequendo hominum matrimonia dispergere non ex uitio mulieris et mariti, sed ex prospera alterutrius partis fortuna: cum enim ex una radice uitium nascitur, consequens est, ut una lege tollatur.

29 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς.] ... Πάσης

pr.[Μ]ηδεὶς τὴν μὴ βουλομένην ἑλκέτω εἰς σκηνὴν μηδὲ τὴν ἑκουσίως κατελθοῦσαν κωλυέτω ὕστερον βουλομένην ἡσυχάσαι μηδὲ προτροπὴν διδότω καὶ λαμβανέτω αὐτῶν ἐγγύας περὶ τοῦ μηκέτι ἀφίστασθαι τῆς σκηνῆς.

1Πᾶς οὖν ἐν οἱᾳδήποτε τάξει ὢν βίου ἢ οἱανδήποτε ἀρχὴν ἄρχων εἰ τοῦτο ποιήσειεν, ἐξέστω τῇ γυναικὶ καὶ τῷ ἄρχοντι προσιέναι, εἰ μὴ αὐτός ἐστιν ὁ βιαζόμενος, καὶ τῷ ἐπισκόπῳ, ἵνα ἐκεῖνοι ἀποστήσωσι τὸν τὴν γυναῖκα βιαζόμενον, εἰδότα ὡς, ἐὰν ἀντιστῇ, τῆς πόλεως ἐκβάλλεται καὶ δημεύεται. ταῦτα μὲν, εἴ τις ἑλκύσειέ τινα πρὸς τὴν σκηνήν.

2Εἰ δὲ τὴν ἑκουσίως κατελθοῦσαν κωλύει πάλιν ἀποστῆναι,καὶ ἡ τῶν ἐγγυῶν δόσις λυέσθω καί, εἴ τι ἀπῃτήθησαν δοῦναι οἱ ἐγγυηταί, διπλᾶ λαμβανέτωσαν.

3Ὁμοίως δέ, [εἰ] καὶ αὐταὶ αἱ γυναῖκες ἀπῃτήθησάν τι παρασχεῖν, εἰς διπλάσιον ἀπολαμβανέτωσαν, τοῦ ἄρχοντος καὶ τοῦ ἐπισκόπου ταῦτα ἐκβιβαζόντων.

4Καὶ αὐτὸ τὴν ἀρχὴν μηδὲ ἐγγύας ἐξέστω ἀπαιτεῖσθαι τὰς εἰς σκηνὴν κατελθούσας περὶ τοῦ μηκέτι ἀφίστασθαι.

5Ἐξουσίαν ἔχοντος τοῦ ἐπισκόπου, ἐὰν ὁ τῆς ἐπαρχίας ἄρχων ἐστὶν ὁ βιαζόμενος, ἐναντιοῦσθαι αὐτῷ καὶ ἀζημίους φυλάττειν τοὺς ἐγγυητάς· εἰ δὲ μὴ ἐνδίδωσιν ὁ ἄρχων, ἐξέστω τῷ ἐπισκόπῳ μηνύειν, ὥστε τὸν ἄρχοντα ἀποστῆναι τῆς ἀρχῆς καὶ δημευθῆναι καὶ διηνεκῶς ἐξορισθῆναι.

6Ἐξουσίας οὔσης ταῖς τοιαύταις γυναιξὶ καὶ προσομιλεῖν γάμοις καὶ ἄνευ θείας ἀντιγραφῆς.

7Ἀλλὰ τ[αύτην τὴν] διάταξιν κρατεῖν τοῖς ἰδίοις χρόνοις, κωλ[υομένων] πάντων τῶν ἐξ ἀρχῆς κωλυομένων γάμ[ων], πλὴν τούτου τοῦ νῦν ἐπινοηθέντος τοῦ ποτε μὲν δεομένου θείας ἀντιγραφῆς, νῦν δὲ οὐκέτι.

8Ταῦτα πάντα νομοθετήσασα ἡ διάταξις ἐπιφέρει τότε κρατεῖν, ἡνίκα μείνωσι σωφρονοῦσαι· εἰ γὰρ μετὰ τὸ γῆμαι πάλιν βουληθῶσι γενέσθαι σκηνικαί, οὐ μόνον τῆς εὐγενείας ἧς εἶχον ἐκπίπτουσιν, ἀλλ᾿ οὐδὲ μετέχουσιν οὐδεμιᾶς βοηθείας ὄυτε ἐκ ταύτης οὔτε ἐκ τῆς Ἰουστίνου τοῦ τῆς θείας λήξεως διατάξεως· ὑπόκεινται γὰρ στούπρου ἐγκλήματι.