C. 5.2SI RECTOR PROVINCIAE VEL AD EUM PERTINENTES SPONSALIA DEDERINT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
pr.Si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum prouinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis quae matrimonium contracturae sunt potest esse terribilis, arras sponsalicias dederit, iubemus, ut deinceps, siue parentes siue eaedem mutauerint uoluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque statutae expertes sint, sed extrinsecus data pignora lucratiua habeant, si ea non putent esse reddenda.
1Quod ita late patere uolumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios nepotes ac propinquos, participes (id est consiliarios) domesticosque locum habeat, quibus tamen administrator operam dederit.
2Impleri autem id postea matrimonium non uetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat.
D. XV k. Iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.