C. 5.1DE SPONSALIBUS ET ARRIS SPONSALICIIS ET PROXENETICIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Bianori.
pr.Alii desponsata renuntiare condicioni ac nubere alii non prohibetur.
D. XVIII k. Mai. AA. conss.
2 · Imp. Constantinus A. et Constantius C. ad Pacatianum pu.
pr.Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nuptias in eadem prouincia degens supersederit, eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella peruenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando uota sua diutius ludi non passa est.
D. prid. id. April. Marcianopoli Pacatiano et Hilariano conss.
3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
pr.Arris sponsaliorum nomine datis, si interea sponsus uel sponsa decesserit, quae data sunt iubemus restitui, nisi causam, ut nuptiae non celebrentur, defuncta persona iam praebuit.
D. XV k. Iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad Marinianum pp.
pr.Si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus ad uota non potuerit peruenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum.
1Periniquum est enim, ut contra patriam uoluntatem redempti forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, cum plerumque etiam ipsius feminae aduersus commoda propria inueniatur laborare consilium.
D. III non. Nou. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.
5 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.
pr.Mulier iuris sui constituta arrarum sponsalium nomine usque ad duplum teneatur, id est in id quod accepit et aliud tantundem nec amplius, si post completum uicesimum quintum annum uel post impetratam ueniam aetatis atque in competenti iudicio comprobatam huiusmodi arras suscepit: in simplum autem, id est tantummodo quod accepit, si minoris aetatis est, siue uirgo siue uidua sit, siue per se siue per tutorem uel curatorem uel aliam personam easdem arras acceperit.
1Patrem uero uel matrem, legitimae uidelicet aetatis constitutos, siue simul siue separatim arras pro filia susceperint, auum autem uel proauum pro nepte seu pronepte in duplum tantummodo conuenit teneri.
2Quae ita custodiri censemus, si non propter personam uel condicionem aut aliam causam legibus uel generalibus constitutionibus interdictam futurum matrimonium constare prohibetur: tunc enim quasi nullo facto, utpote sine causa easdem arras praestitas tantummodo reddi consequens esse praecipimus.
3Hoc quoque his adicimus, ut etiam, si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae, post arras autem sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter turpem uel impudicam conuersationem aut religionis uel sectae diuersitatem recusauerit uel eo, quod quasi uir coitum, ex quo spes subolis oritur, facere non potuerit, uel ob aliam iustam excusationis causam, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem uel parentes eius cognouisse, sibi debeant imputare.
4Sin uero horum ignari sponsalicias arras susceperint uel post arras datas aliqua iusta causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur.
5Quae omnia simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus: quadrupli uidelicet poena, quae anterioribus legibus definita erat, in qua et arrarum quantitas imputabatur, cessante, nisi specialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupli ratione placuit.
6Extra definitionem autem huius legis si cautio poenam stipulationis continens fuerit interposita, ex utraque parte nullas uires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debet.
D. k. Iul. Constantinopoli Marciano cons.
6
pr.Ἡ διάταξις βούλεται τὸν προξενοῦντα γάμον μάλιστα μὲν μηδὲν λαμβάνειν. εἰ δὲ ὅλως ἀνέχεται λαβεῖν, εἰ μὲν μηδὲν συνεφώνησε περὶ τούτου, μηδὲν ὅλως λαμβάνειν· εἰ δὲ συνεφώνησε, μὴ ὑπὲρ τὴν εἰκοστὴν μοῖραν τῆς προικὸς καὶ τῆς προγαμιαίας δωρεᾶς ἐπιζητεῖν, ἐὰν ἡ προῖξ ἄχρι διακοσίων λιτρῶν ἐστι χρυσίου· ἔλαττον δὲ εἰ βούλεται λαβεῖν, ἐπιτρέπει αὐτῷ.
1Εἰ δὲ καὶ ὁσησδήποτε ποσότητός ἐστιν ἡ προῖξ, περαιτέρω τῶν δέκα λιτρῶν τοῦ χρυσίου οὐκ ἐπιτρέπει τῷ προξενητῇ λαμβάνειν, οὐδὲ εἰ τελεία ἐστὶν ἡ προῖξ ἢ ἡ πρὸ γάμου δωρεά.
2Εἰ δὲ παρὰ ταῦτά τις συμφωνήσει, μὴ ἀπαιτεῖσθαι, ἀλλὰ καὶ τὸ καταβληθὲν ἀναδιδόσθω, εἴτε χρήματα ἔλαβεν εἴτε πράγματα ἢ ἀνεδόθη αὐτῷ ὁμολογία χρέους ἢ ὅλως ἔλαβέ τι κινητὸν ἢ ἀκίνητον ἢ αὐτοκίνητον, κινουμένων τῶν ἀγωγῶν οὐ μόνον κατὰ τοῦ λαβόντος, ἀλλὰ καὶ κατὰ τῶν αὐτοῦ κληρονόμων, καὶ οὐ μόνον παρὰ τοῦ δεδωκότος, ἀλλὰ καὶ παρὰ τῶν αὐτοῦ κληρονόμων· ὡρισμένου δέκα χρυσίου λιτρῶν ἐπιτιμίου τοῖς παρὰ ταῦτα πράττειν ἐπιχειροῦσιν.