C. 4.66DE EMPHYTEUTICO IURE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.Ius emphyteuticarium neque conductionis neque alienationis esse titulis addicendum, sed hoc ius tertium sit constitutum ab utriusque memoratorum contractuum societate seu similitudine separatum, conceptionem definitionemque habere propriam et iustum esse ualidumque contractum, in quo cuncta, quae inter utrasque contrahentium partes super omnibus uel etiam fortuitis casibus pactionibus scriptura interueniente habitis placuerint, firma illibataque perpetua stabilitate modis omnibus debeant custodiri: ita ut, si interdum ea, quae fortuitis casibus sicut eueniunt, pactorum non fuerint conuentione concepta, si quidem tanta emerserit clades, quae prorsus ipsius etiam rei quae per emphyteusin data est facit interitum, hoc non emphyteuticario, cui nihil reliquum mansit, sed rei domino, qui, quod fatalitate ingruebat, etiam nullo intercedente contractu habiturus fuerat, imputetur: sin uero particulare uel aliud leue damnum contigerit, ex quo non ipsa rei penitus laedatur substantia, hoc emphyteuticarius suis partibus non dubitet adscribendum.
2 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.
pr.In emphyteuticariis contractibus sancimus, si quidem aliae pactiones in emphyteuticis instrumentis fuerint conscriptae, easdem et in aliis omnibus capitulis obseruari et de reiectione eius, qui emphyteusin suscepit, si solitam pensionem uel publicarum functionum apochas non praestiterit.
1Sin autem nihil super hoc capitulo fuerit pactum, sed per totum triennium neque pecunias soluerit neque apochas domino tributorum reddiderit, uolenti ei licere eum a praediis emphyteuticariis repellere: nulla ei adlegatione nomine meliorationis uel eorum quae emponemata dicuntur uel poenae opponenda, sed omnimodo eo, si dominus uoluerit, repellendo neque praetendente, quod non est super hac causa inquietatus, cum neminem oportet conuentionem uel admonitionem expectare, sed ultro sese offerre et debitum spontanea uoluntate persoluere, secundum quod et anteriore lege nostri numinis generaliter cautum est.
2Ne autem ex hac causa dominis facultas oriatur emphyteutas suos repellere et reditum minime uelle suscipere, ut ex huiusmodi machinatione triennio elapso suo iure is qui emphyteusin suscepit cadat, licentiam ei concedimus attestatione praemissa pecunias offerre hisque obsignatis et secundum legem depositis minime deiectionis timere periculum. D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.
3 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Cum dubitabatur, utrum emphyteuta debeat cum domini uoluntate suas meliorationes, quae Graeco uocabulo emponemata dicuntur, alienare uel ius emphyteuticum in alium transferre, an eius expectare consensum, sancimus, si quidem emphyteuticum instrumentum super hoc casu aliquas pactiones habeat, eas obseruari: sin autem nullo modo huiusmodi pactio posita est uel forte instrumentum emphyteuseos perditum est, minime licere emphyteutae sine consensu domini suas meliorationes aliis uendere uel ius emphyteuticum transferre.
1Sed ne hac occasione accepta domini minime concedant emphyteutas suos accipere pretia meliorationum quae inuenerint, sed eos deludant et ex hoc commodum emphyteutae depereat, disponimus attestationem domino transmitti et praedicere, quantum pretium ab alio re uera accipit.
2Et si quidem dominus hoc dare maluerit et tantam praestare quantitatem, quantam ipsa ueritate emphyteuta ab alio accipere potest, ipsum dominum omnimodo haec comparare:
3Sin autem duorum mensuum spatium fuerit emensum et dominus hoc facere noluerit, licentia emphyteutae detur, ubi uoluerit, et sine consensu domini suas meliorationes uendere, his tamen personis, quae non solent in emphyteuticis contractibus uetari ad huiusmodi uenire emptionem: necessitatem autem habere dominos, si aliis melioratio secundum praefatum modum uendita sit, accipere emphyteutam uel, ius emphyteuticum ad personas non prohibitas sed concessas et idoneas ad soluendum emphyteuticum canonem transponere si emphyteuta maluerit, non contradicere, sed nouum emphyteutam in possessionem suscipere, non per conductorem nec per procuratorem, sed ipsos dominos per se uel per litteras suas uel, si hoc non potuerint uel noluerint, per depositionem in hac quidem ciuitate apud uirum clarissimum magistrum censuum uel praesentibus tabulariis per attestationem, in prouinciis autem per praesides uel defensores celebrandam.
4Et ne auaritia tenti domini magnam molem pecuniarum propter hoc efflagitent, quod usque ad praesens tempus perpetrari cognouimus, non amplius eis liceat pro subscriptione uel depositione nisi quinquagesimam partem pretii uel aestimationis loci, qui ad aliam personam transfertur, accipere.
5Sin autem nouum emphyteutam uel emptorem meliorationis suscipere minime dominus maluerit et attestatione facta intra duos menses hoc facere supersederit, licere emphyteutae et non consentientibus dominis ad alios ius suum uel emponemata transferre.
6Sin autem aliter fuerit uersatus, quam nostra constitutio disposuit, iure emphyteutico cadat.
D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
4 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]
pr.Ἐὰν ἐπὶ τρεῖς ἐνιαυτοὺς ὁ μὲν ἐμφυτευτὴς προσφέρῃ τῷ δεσπότῃ τὸν τῆς ἐμφυτεύσεως κανόνα, ὁ δὲ δεσπότης ἀναβάλληται δέξασθαι αὐτὸν ἢ ἐν τῇ βασιλίδι πόλει διάγων ἢ ἐν ἐπαρχίαις, ἐξεῖναι τῷ ἐμφυτευτῇ προσάγειν αὐτῷ τὸ ἐμφύτευμα καὶ μελλούσης περαιοῦσθαι τῆς τριετίας, εἰ μὴ ἀνάσχοιτο λαβεῖν, σφραγίζειν αὐτὸ καὶ ἐπιμαρτύρεσθαι περὶ τούτου ἢ τὸν ἐνδοξότατον ἔπαρχον τῆς πόλεως ἢ τοὺς ἐνδοξοτάτους ἐπάρχους τῶν ἱερῶν πραιτωρίων ἢ τὸν πρόσφορον ἄρχοντα, ᾧτινι ὑπόκειται ὁ τοῦ χωρίου δεσπότης· ἐν δὲ ταῖς ἐπαρχίαις ἢ παρὰ τῷ ἄρχοντι ἢ ἐν ἀπουσίᾳ τοῦ ἄρχοντος παρὰ τῷ ἐκδίκῳ τῶν τόπων ἢ παρὰ τῷ ἐπισκόπῳ τῆς πόλεως, καθ᾿ ἣν ὁ δεσπότης τοῦ κτήματος διάγει, πράττειν περὶ τούτου, ὥστε καὶ τὴν ἐξ ἑνὸς τῶν εἰρημένων προσώπων προστεθῆναι τῷ πράγματι μαρτυρίαν.
1Καὶ εἰ μηδὲ οὕτως ἕλοιτο λαβεῖν προσαγόμενον τὸ ἐμφύτευμα ὁ δεσπότης, κερδαινέτω μὲν αὐτὸ ὁ ἐμφυτευτής, μηδεμίαν ἀγωγὴν ἔχοντος εἰς ἀπαίτησιν αὐτοῦ τοῦ δεσπότου.
2Μήτε δὲ ἡ ἐμφύτευσις λυέσθω παρατρεχούσης τῆς τριετίας μήτε τῶν ἐφεξῆς ἐνιαυτῶν ἀπαιτείτω τὸν εἰωθότα κανόνα ὁ δεσπότης, ἕως ἂν αὐτὸς ἄνωθεν ὀχλήσας τῷ ἐμφυτευτῇ καὶ διαμαρτυρίαν αὐτῷ στείλας ἄρξηται αἰτεῖν τὸν ἐμφυτευτικὸν κανόνα· τότε γὰρ οὐ μὴν τοῦ προλαβόντος χρόνου παντὸς ἀπαιτείτω τὸν κανόνα ὁ δεσπότης, ὡς αὐτὸς αἴτιος τοῦ μὴ λαβεῖν αὐτὸν γεγονώς, τοῦ δὲ τρέχοντος χρόνου μετὰ τὴν διαμαρτυρίαν αὐτοῦ ἀπαιτείτω τὸ ἐμφύτευμα.
3Ἐὰν δὲ ἐπὶ τριετίαν μετὰ τὴν διαμαρτυρίαν τοῦ δεσπότου μὴ καταβάλῃ ὁ ἐμφυτευτὴς εὐγνωμόνως τὸν κανόνα, ἀκολούθως ἐξωθείτω αὐτὸν ὁ δεσπότης τῆς ἐμφυτεύσεως κατὰ τὴν δευτέραν τούτου τοῦ τίτλου διάταξιν.