IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.65DE LOCATO ET CONDUCTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Iulio Agrippino.

pr.Dominus horreorum periculum uis maioris uel effracturam latronum conductori praestare non cogitur. his cessantibus si quid extrinsecus ex depositis rebus inlaesis horreis perierit, damnum depositarum rerum sarciri debet.

PP. prid. non. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem A. Epidio Epicteto.

pr.Aduersus eos, a quibus extruenda aedificia conduxisti, ex conducto actione consistens eo iudicio quod est bonae fidei debitum cum usuris solitis consequeris.

PP. k. Iul. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Flauio Callimorpho.

pr.Diaetae, quam te conductam habere dicis, si pensionem domino insulae soluis, inuitum te expelli non oportet, nisi propriis usibus dominus esse necessariam eam probauerit aut corrigere domum maluerit aut tu male in re locata uersatus es.

PP. VIII id. Ian. Messala et Sabino conss.

4 · Imp. Alexander A. Arrio Sabino.

pr.Et diui Pii et Antonini litteris certa forma est, ut domini horreorum effractorum eiusmodi querellas deferentibus custodes exhibere necesse habeant nec ultra periculo subiecti sint.

1Quod uos quoque adito praeside prouinciae impetrabitis. qui si maiorem animaduersionem exigere rem deprehenderit, ad Domitium Ulpianum praefectum praetorio et parentem meum reos remittere curabit.

2Sed qui domini horreorum nominatim etiam custodiam repromiserunt, fidem exhibere debent.

PP. k. Dec. Alexandro A. cons.

5 · Idem A. Aurelio Petronio.

pr.Certi iuris est ea, quae uoluntate dominorum coloni in fundum conductum induxerint, pignoris iure dominis praediorum teneri. quando autem domus locatur, non est necessaria in rebus inductis uel illatis scientia domini: nam ea quoque pignoris iure tenentur.

PP. k. Mart. Maximo II et Aeliano conss.

6 · Idem A. Lucilio Victorino.

pr.Nemo prohibetur rem quam conduxit fruendam alii locare, si nihil aliud conuenit.

PP. V k. Mart. Iuliano et Crispino conss.

7 · Idem A. Septimio Terentiano militi.

pr.Si, cum Hermes uectigal octauarum in quinquennium conduceret, fidem tuam obligasti posteaque spatio eius temporis expleto, cum idem Hermes in conductionem ut idoneus detineretur, non consensisti, sed cautionem tibi reddi postulasti, non oportere te posterioris temporis periculo adstringi competens iudex non ignorabit.

PP. V id. Ian. Albino et Maximo conss.

8 · Idem A. Sabiniano Hygino.

pr.Licet certis annuis quantitatibus fundum conduxeris, si tamen expressum non est in locatione aut mos regionis postulat, ut, si qua labe tempestatis uel alio caeli uitio damna accidissent, ad onus tuum pertinerent, et quae euenerunt sterilitates ubertate aliorum annorum repensatae non probabuntur, rationem tui iuxta bonam fidem haberi recte postulabis, eamque formam qui ex appellatione cognoscet sequetur.

PP. k. Aug. Pompeiano et Peligno conss.

9 · Idem A. Aurelio Fusco militi.

pr.Emptori quidem fundi necesse non est stare colonum, cui prior dominus locauit, nisi ea lege emit. uerum si probetur aliquo pacto consensisse, ut in eadem conductione maneat, quamuis sine scripto, bonae fidei iudicio ei quod placuit parere cogitur.

PP. VII id. Sept. Maximo II et Urbano conss.

10 · Imp. Gordiaus A. Pomponio Sabino.

pr.Viam ueritatis ignoras in conductionibus non succedere heredes conductoris existimans, cum, siue perpetua conductio est, etiam ad heredes transmittatur, siue temporalis, intra tempora locationis heredi quoque onus contractus incumbat.

D. VIII k. Mart. Gordiano et Auiola conss.

11 · Imp. Philippus A. Aurelio Theodoro.

pr.Inuitos conductores seu heredes eorum post tempora locationis impleta non esse retinendos saepe rescriptum est.

PP. VI id. Aug. Peregrino et Aemiliano conss.

12 · Idem A. et Philippus C. Aurelio Nicae.

pr.Damnum, quod per adgressuram latronum in possessionibus locatis rei tuae illatum esse proponis, a domina earundem possessionum, quam nullius criminis ream facere te dicis, sarciri nulla ratione desideras.

PP. IIII k. Nou. Philippo A. et Titiano conss.

13 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Aurelio Heraclidae.

pr.Si diuisa conductio fuit et in singulis pro partibus facta, alieno nomine conueniri uos non oportet. si autem omnes qui conducebant in solidum locatori sunt obligati, ius ei competens conueniendi quem uelit non debeat auferri.

1Habetis sane uos facultatem locatori offerendi debitum et, ut transferantur in uos ea, quae ob hanc conductionem ab his quorum nomine inquietamini obligata sunt, postulandi.

PP. VIII id. Mart. Aemiliano et Basso conss.

14 · Idem AA. et C. Aurelio Iulio.

pr.Si hi, qui a uobis redemerant frumentum et hordeum annonae inferendum, accepta pecunia fidem fefellerunt, ex locato agere cum his potestis.

PP. VIII k. Ian. Aemiliano et Basso conss.

15 · Idem AA. et C. Aureliae Euphrosynae.

pr.Si fundo a locatore expulsa es, agere ex conducto potes poenamque, quam praestari rupta conuentionis fide placuit, exigere ac retinere potes.

PP. id. Aug. Aemiliano et Basso conss.

16 · Idem AA. et C. Aurelio Timotheo.

pr.Legem quidem conductionis seruari oportet nec pensionum nomine amplius quam conuenit reposci. sin autem tempus, in quo locatus fundus fuerat, sit exactum et in eadem locatione conductor permanserit, tacito consensu eandem locationem una cum uinculo pignoris renouare uidetur.

PP. IIII k. Aug. Saeculare II et Donato conss.

17 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Hostilio Hectario.

pr.Praeses prouinciae ea quae ex locatione debentur exsolui sine mora curabit, non ignarus ex locato et conducto actionem, cum sit bonae fidei, post moram usuras legitimas admittere.

PP. XV k. April. Diocletiano IIII et Maximiano III AA. conss.

18 · Idem AA. Annio Ursino.

pr.Excepto tempore, quo edaci lucustarum pernicie sterilitatis uitium incessit, sequentis temporis fructus, quos tibi iuxta praeteritam consuetudinem deberi constiterit, reddi tibi praeses prouinciae iubebit.

PP. XI k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

19 · Idem AA. et CC. Iulio Valentino.

pr.Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus seruanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis praeiudicium non possit adferre.

S. V k. Mai. Heracleae AA. conss.

20 · Idem AA. et CC. Aurelio Carpophoro.

pr.Qui rem propriam conduxit existimans alienam, dominium non transfert, sed inefficacem conductionis contractum facit.

S. III k. Mart. Heracleae AA. conss.

21 · Idem AA. et CC. Antoniae.

pr.Si olei certa ponderatione fructus anni locasti, de contractu bonae fidei habito propter hoc solum, quod alter maiorem obtulit ponderationem, recedi non oportet.

D. VIII id. Oct. Sirmi AA. conss.

22 · Idem AA. et CC. Papiniano.

pr.Si hi, contra quos supplicas, facta locatione temporis certi suas tibi locauerint operas, quatenus bona fides patitur, causa cognita competens iudex conuentionem seruari iubebit.

23 · Idem AA. et CC. Aurelio Prisco.

pr.Ad probationem rei propriae siue defensionem non sufficit locatio ei facta, qui post de dominio coeperit contendere, cum nescientia dominii proprii et errantis nullum habeat consensum: sed ex euentu, si uictus fuerit, contractus locationis non constitisse magis declaratur. nemo enim sibi iure possessionem mutare potest.

24 · Idem AA. et CC. Aurelio Antonino.

pr.Contractus locationis conductionisque non interuenientibus etiam instrumentis ratus habeatur: secundum quod heredes conductoris, etsi non interuenerint instrumenta, non uxorem conuenire debes. sane de posteriore tempore, quo conductricem ipsam proponis fuisse, adesse fidem precibus tuis probans pensiones integras ab ea pete.

PP. VIII k. Ian. AA. conss.

25 · Idem AA. et CC. Aurelio Epagatho.

pr.Si quis conductionis titulo agrum uel aliam quamcumque rem accepit; possessionem debet prius restituere et tunc de proprietate litigare.

III k. Ian. Sirmi AA. conss.

26 · Idem AA. et CC. Aurelio Opilioni et Hermio.

pr.Si conductionis implestis fidem, eius rei gratia factum instrumentum euanuit. quod si quid uestrum in fundo fuit uel ui direptum est, hoc restitui uobis praeses prouinciae iubebit.

D. III k. Mai. CC. conss.

27 · Idem AA. et CC. Maximiano Agopodi.

pr.Si tibi quae pro colonis conducti praedii prorogasti dominus fundi stipulanti dare spopondit, competens iudex reddi tibi iubebit. nam si conuentio placiti fine stetit, ex nudo pacto perspicis actionem iure nostro nasci non potuisse.

28 · Idem AA. et CC. Tusciano Neoni.

pr.In iudicio tam locati quam conducti dolum et custodiam, non etiam casum, cui resisti non potest, uenire constat.

D. XV k. Oct. CC. conss.

29 · Idem AA. et CC. Aurelio Iuliano.

pr.Cum conductorem aedificia, quae suscepit integra, destruxisse proponas, haec heredes etiam eius praeses prouinciae instaurare aedificiorum inter uos habita ratione iubebit.

30 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.

pr.Curialis neque procurator neque conductor alienarum rerum nec fideiussor aut mandator conductoris existat. alioquin nullam obligationem neque locatori neque conductori ex huiusmodi contractu competere sancimus.

D. VII id. April. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

31 · Imp. Leo A. Aspari magistro militum.

pr.Milites nostros alienarum rerum conductores seu procuratores aut fideiussores uel mandatores conductorum fieri prohibemus, ne omisso armorum usu ad opus rurestre se conferant et uicinis graues praesumptione cinguli militaris existant. armis autem, non priuatis negotiis occupentur, ut numeris et signis suis iugiter inhaerentes rem publicam, a qua aluntur, ab omni bellorum necessitate defendant.

D. prid. non. Iul. Constantinopoli Leone A. cons.

32 · Imp. Zeno A. Adamantio pu.

pr.Ne cui liceat, qui aliquam domum alienam uel locum aut ergasterium nomine conductionis accepit, alteri, qui post eum domini uoluntate ad eandem conductionem accessit, litem inferre, quasi rem illicitam aut agenti damnosam temptauerit, sed patere facultatem dominis domos suas uel ergasteria uel loca cui uoluerint locandi, ipsis nihilo minus qui conduxerint ab omni super hoc molestia liberis conseruandis: nisi forte pacta per scripturam specialiter inita cum dominis uel cum his qui postea conduxerunt, legibus uidelicet cognita, agentis intentionibus suffragantur.

1Quod si quis huiusmodi controuersiam sacris iussionibus interdictam crediderit commouendam, si priuatus est, acriter caesus exilii subeat poenam, si militat, decem librarum auri dispendio feriatur.

33 · Idem A. Sebastiano pp.

pr.Conductores rerum alienarum seu alienam cuiuslibet rei possessionem precario detinentes seu heredes eorum, si non eam dominis recuperare uolentibus restituerint, sed litem usque ad definitiuam sententiam expectauerint, non solum rem locatam, sed etiam aestimationem eius uictrici parti ad similitudinem inuasoris alienae possessionis praebere compellantur.

D. V k. April. Constantinopoli Theoderico cons.

34

pr.Ἑκατέρῳ ἡ διάταξις ἐπιτρέπει καὶ τῷ μισθώσαντι καὶ τῷ μισθωσαμένῳ ἐξεῖναι ἐντὸς ἐνιαυτοῦ λύειν τὴν μίσθωσιν καὶ ἐν Ἰταλίᾳ καὶ ἐν πάσαις ταῖς ἐπαρχίαις, καὶ μὴ διδόναι πρόστιμον ὡς ἐκ παραβασίας, εἰ μὴ ἄρα ἐν ἀρχῇ τοῦ συναλλάγματος ἀπετάξαντο ἰδικῶς τῷ τοιούτῳ συμφώνῳ ἢ ἀγράφως ἀπεῖπον.

35 · Imp. Iustinianus A. ad senatum.

pr.Licet retro principes multa de militibus, qui alienas possessiones uel domus conductionis titulo procurandas suscipiunt, sanxisse manifestum est, tamen quia res sic est contempta, ut neque interminationis sacratissimae constitutionis milites memores ad huiusmodi sordida audeant uenire ministeria et relictis studiis publicis signisque uictricibus ad conductiones alienarum rerum prosilire et armorum atrocitatem non in hostes ostendere, sed contra uicinos et forsitan aduersus ipsos miseros colonos, quos procurandos susceperunt, conuertere, necessarium duximus ad hanc sacratissimam uenire constitutionem altius et plenius huiusmodi causam corrigentes.

1Iubemus itaque omnes omnino, qui sub armis militant, siue maiores siue minores (milites autem appellamus eos, qui tam sub excelsis magistris militum tolerare noscuntur militiam quam in undecim deuotissimis scholis taxati sunt, nec non eos, qui sub diuersis optionibus foederatorum nomine sunt decorati) saltem in posterum ab omni conductione alienarum rerum temperare scituros, quod ex ipso contractus initio sine aliquo facto uel aliqua sententia cadant militia et non sit regressus eis ad pristinum gradum neque a beneficio imperiali neque a consensu uel permissu iudicis, sub quo tolerandam sortiti sunt militiam: ne, dum alienas res conductionis titulo esse gubernandas existimant, suas militias suamque opinionem amittant, ex militibus pagani, ex decoratis infames constituti: et quod post huiusmodi conductionem, quam penitus interdiximus, a publico susceperint, et hoc sine aliqua mora uel procrastinatione reddere compellantur.

2Scituris et ipsis, qui suas facultates post hanc legem eis ad conductionem permiserint nostra lege eorum conamine uiolata, quod nulla eis exactio contra eos concedatur, ut, qui alieni appetens constitutus militem procuratorem elegerit, et suis cadat reditibus.

3Pateat autem omnibus huiusmodi copia apud competentes iudices accusationis, ut, qui in hac causa delator existat, laudandus magis quam uituperandus intellegatur: poena, quam contra milites nostrorum praeceptorum contemptores et ipsos, qui eis conductionem rerum ad se pertinentium permiserint, statuimus, in futuris causis obtinente.