IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.64DE RERUM PERMUTATIONE ET DE PRAESCRIPTIS VERBIS ACTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Thraseae militi.

pr.Si, cum patruus tuus uenalem possessionem haberet, pater tuus pretii nomine, licet non taxata quantitate, aliam possessionem dedit, idque quod comparauit non iniuria iudicis nec patris tui culpa euictum est, ad exemplum ex empto actionis non immerito id quod tua interest, si in patris iura successisti, consequi desideras. at enim si, cum uenalis possessio non esset, permutatio facta est idque, quod ab aduersario praestitum est, euictum est, quod datum est (si hoc elegeris) cum ratione restitui postulabis.

D. VIII id. Nou. Pio et Pontiano conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Primitiuae.

pr.Permutationem re ipsa utpote bonae fidei constitutam, sicut commemoras, uicem emptionis obtinere non incogniti iuris est.

3 · Idem AA. et CC. Barcio Leontio.

pr.Ex placito permutationis re nulla secuta constat nemini actionem competere, nisi stipulatio subiecta ex uerborum obligatione quaesierit partibus actionem.

4 · Idem AA. et CC. Leontio.

pr.Cum precibus tuis expresseris placitum inter te et alium permutationis intercessisse eumque fundum a te datum uendidisse, contra emptorem quidem te nullam habere actionem perspicis, cum ab eo susceperit dominium, cui te tradidisse titulo permutationis non negasti.

1Secundum fidem autem placiti, si stipulatio subsecuta est, successores eius, cum quo contractum habuisti, conuenire non prohiberis: si uero nulla stipulatio intercessit, praescriptis uerbis actione, ut uel fides placiti seruetur tibi uel, quod alterius accipiendi fundi gratia dedisti, causa non secuta restituatur.

5 · Idem AA. et CC. Theodolanae.

pr.Quoniam adseris patrem tuum ei contra quem preces fundis ea condicione dedisse fundum, ut inuicem domum certam acciperet, aditus praeses prouinciae placitis eum parere uel, si causam, propter quam fundus datus est, sequi non perspexerit, condictionis ratione datum restituere, sicut postulas, iubebit.

6 · Idem AA. et CC. Protogeni.

pr.Rebus certa lege traditis, si huic non pareatur, praescriptis uerbis incertam ciuilem dandam actionem iuris auctoritas demonstrat.

7 · Idem AA. et CC. Timotheo.

pr.Emptionem rebus fieri non posse pridem placuit. igitur cum frumenti certam modiationem Callimacho et Acamato te dedisse, ut tibi repraesentent olei designatum pondus adseueres, si placitis citra stipulationis sollemnitatem non exhibeant fidem, quantum dedisti, causa non secuta condicere pro desiderio tuo potes.

S. XIII k. Nou. CC. conss.

8 · Idem AA. et CC. Paulinae.

pr.Ea lege rebus donatis Candido, ut quod placuerat menstruum seu annuum tibi praestaret, cum huiusmodi conuentio non nudi pacti nomine censeatur, sed rebus propriis dictae legis substantia muniatur, ad implendum placitum, sicut postulas, praescriptis uerbis tibi competit actio.

S. non. Dec. Nicomediae CC. conss.