C. 5.28DE TUTELA TESTAMENTARIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Speratae.
pr.Quem dicis tibi tutorem testamento patronae datum, si administrationi se non miscuit, nulla actione tibi tenetur: neque enim iure datus tutor fuit. quod si administrauit sponte res tuas, experiri aduersus eum actione negotiorum gestorum potes.
PP. XVII k. Aug. Apro et Maximo conss.
2 · Imp. Antoninus A. Sabiniano.
pr.Etsi a patre tuo testamento iure tutor tibi datus eo tempore, quo heres extitisti, in rebus humanis fuit, tamen codicillis alius tutor recte datus est et uterque propter uoluntatem testatoris tutor erit, nisi testamento datum pater alium codicillis dando reprobauerit: tunc enim posterior solus tutor erit.
PP. id. April. duobus Aspris conss.
3 · Imp. Alexander A. Gorgiae.
pr.Si tutores testamento uobis dati sunt, quamquam unus uestrum suae aetatis factus sit, id est pupillarem aetatem excesserit, tutela tamen uestra ad eum non pertinet.
PP. V k. Ian. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Idem A. Feliciano.
pr.Mater testamento filiis tutores dare non potest, nisi eos heredes instituerit. quando autem eos heredes non instituerit, solet ex uoluntate defunctae datus tutor a praesidibus confirmari. nullo uero ex his interueniente si res pupillares qui dati sunt administrauerint, protutelae actione tenentur.
PP. VII k. Iun. Iuliano et Crispino conss.
5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Daphno.
pr.Si pupillorum pater alienum seruum, de quo postulas, et tutorem esse uoluit et liberum, ante tamen tutore alio pupillis dato, redimi et manumitti hunc apud praesidem et curatorem adiungi oportet.
PP. III k. Mart. Saeculare II et Donato conss.
6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Domnae.
pr.Si tibi pater auunculum testamento recte tutorem dedit nec is excusatus est, eum tutelae iudicio tam administratis quam neglectis, cum administrari deberent, apud competentem iudicem conueni secundum bonam fidem tibi satisfacere iussurum.
S. non. April. Sirmi CC. conss.
7 · Idem AA. et CC. Tryphaenae.
pr.Tutelae contra tutorem mota, quem testamento patris (si in eius fuisti potestate) datum proponis, reddi tibi si quid debetur competens iudex aditus iubebit. curatorem enim inutiliter in testamento dari non ambigitur.
D. XVII k. Mai. Sirmi CC. conss.
8 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Tutores etiam Graecis uerbis licet in testamentis relinquere, ut ita tutores dari uideantur, ac si legitimis uerbis eos testator dedisset.
D. prid. id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.