C. 5.29DE CONFIRMANDO TUTORE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Prisco.
pr.Testamento matris tutores dati excusare necesse non habent, nisi decreto secundum uoluntatem defunctae, et quidem inquisitione habita, dati fuerint.
PP. III non. Mart. Iuliano et Crispino conss.
2 · Idem A. Valerio.
pr.Neque per epistulam neque ex imperfecto testamento tutorem recte dari indubitati iuris est. sed uoluntas patris in constituendis tutoribus uel curatoribus in huiusmodi casibus a iudice, ad cuius officium haec res pertinet, seruari solet. secundum quae uereri non debes, ne tempus, antequam confirmareris, cesserit.
PP. VIII id. Aug. Alexandro A. II et Marcello conss.
3 · Idem A. Sosiano.
pr.Si, ut proponis, pupillo cuius meministi pater inutiliter testamento tutores dedit et, priusquam ii confirmarentur, alii ab eo cuius interest dati sunt, id quidem, quod iure gestum est, reuocari non potest: an autem qui iudicium patris habent curatores eidem pupillo constitui debeant, aditus competens iudex perspectis utilitatibus eius aestimabit.
PP. III id. April. Modesto et Probo conss.
4 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Naturalibus liberis prouidentes damus licentiam patribus eorum in his rebus, quas quocumque modo eis dederint uel dereliquerint, scilicet intra praefinitum nostris legibus modum, etiam tutorem eis relinquere, qui debet apud competentem iudicem se confirmare et ita res gerere pupillares.
D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oresta conss.