C. 5.27DE NATURALIBUS LIBERIS ET MATRIBUS EORUM ET EX QUIBUS CASIBUS IUSTI EFFICIUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Gregorium.
pr.Senatores seu perfectissimos, uel quos in ciuitatibus duumuiralitas uel sacerdotii, id est Phoenicarchiae uel Syriarchiae, ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae et alienos a Romanis legibus fieri, si ex ancilla uel ancillae filia uel liberta uel libertae filia uel scaenica uel scaenicae filia uel ex tabernaria uel ex tabernarii filia uel humili uel abiecta uel lenonis aut harenarii filia uel quae mercimoniis publicis praefuit susceptos filios in numero legitimorum habere uoluerint aut proprio iudicio aut nostri praerogatiua rescripti: ita ut, quidquid talibus liberis pater donauerit, siue illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae suboli reddatur aut fratri aut sorori aut patri aut matri.
1Sed et uxori tali quodcumque datum quolibet genere fuerit uel emptione collatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ipsas etiam, quarum uenenis inficiuntur animi perditorum, si quid quaeritur uel commendatum dicitur, quod his reddendum est quibus iussimus aut fisco nostro, tormentis subici iubemus.
2Siue itaque per ipsum donatum est qui pater dicitur, uel per alium siue per interpositam personam, siue ab eo emptum uel ab alio, siue ipsorum nomine comparatum, statim retractum reddatur quibus iussimus aut, si non existunt, fisci uiribus uindicetur.
3Quod si existentes et in praesentia rerum constituti agere noluerint pacto uel iureiurando exclusi, totum sine mora fiscus inuadat.
4Quibus tacentibus et dissimulantibus a defensione fiscali duum mensuum tempora limitentur, intra quae si non retraxerint uel propter retrahendum rectorem prouinciae interpellauerint, quidquid talibus filiis uel uxoribus liberalitas impura contulerit, fiscus noster inuadat, donatas uel commendatas res sub poena quadrupli seuera quaestione perquirens.
Lecta XII k. Aug. Carthagine Nepotiano et Facundo conss.
2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Anthemio pp.
pr.Matre uel legitimis filiis uel nepotibus aut pronepotibus cuiuscumque sexus, uno pluribusue, existentibus bonorum suorum unam tantum unciam pater naturalibus filiis seu filiabus eorumque genetrici uel, si sola sit concubina, semunciam largiendi uel relinquendi habeat potestatem. quidquid uero ultra modum concessum relictum sit, legitimis liberis uel matri uel ceteris successoribus iure reddetur.
D. id. Nou. Constantinopoli Stilichone II et Anthemio conss.
3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad Apollonium pp.
pr.Si quis seu liber ipse seu curiae sit nexibus obligatus, et tradendi filios naturales, uel omnes uel quos quemue maluerit, eius ciuitatis curiae, unde ipse oritur, et in solidum heredes scribendi liberam ei concedimus facultatem.
1Quod si cui non ex urbe, sed uico uel possessione qualibet oriundo naturales liberi contigerunt, eosque uelit sub definitione praedicta curiae splendore honestare et hereditatis opibus adiuuare, eius ciuitatis adscribendi sunt ordini, sub qua uicus ille uel possessio censeatur.
2Quod si alterutram regalium ciuitatum patriam sortiatur, sit ei liberum susceptam ex inaequali coniugio subolem cuiuscumque ciuitatis decurionibus immiscere, dummodo ciuitas quae eligitur totius prouinciae teneat principatum. indignum est enim, ut, qui sacratissimae urbis ubere gloriatur, naturales suos non illustris ordine ciuitatis illuminet.
3Haec siue postrema definiat siue donationem cuiuslibet quantitatis in liberos naturales pater conferat: et quod de subeunda sorte curiali seu testamento seu actorum fide constituat, ita ratum esse stabiliterque uolumus obseruari, ut, siue abstinendo hereditatibus siue abdicando donationes naturales liberi curialem uoluerint euitare fortunam posteaque paternarum opum uel in solidum uel ex parte reperti fuerint possessores, licet eas alienauerint, omnimodo ad condicionem, in qua pater eos amplificatis opibus esse uoluit, etiam inuiti cogantur accedere.
4Et si filiam naturalem uel filias habuit et eam uel eas curiali uel curialibus ciuitatis, ex qua oriundus est uel sub qua uicus uel possessio unde oritur consistit, uel eius ciuitatis, quae principatum totius prouinciae tenet, matrimonio collocauit, haec eadem et in persona eius uel earum ad exemplum marium obtinebunt.
5Quid enim interest, utrum per filios an per generos commoditatibus ciuitatum consuletur, et utrum nouos lex faciat curiales, an foueat quos inuenit?
D. XVII k. Ian. Constantinopoli post consulatum Eudoxii et Dioscori
4 · Impp. Leo et Anthemius AA. Armasio pp.
pr.Quoniam desideria morientium ex arbitrio uiuentium non sine iusta ratione colligimus, et is, qui naturalem filium habens hortantibus legibus ultro ad instar legitimi filii municipalibus eum uoluit adgregare muneribus et donare patriae principalem, manifestauit notumque fecit sine dubio professione certissima facultatum suarum omnium elegisse se adfectione debita successorem, cum certe huiusmodi personis adeo sacratissima constitutione subuentum sit, ut nec renuntiandi eis aut alienandi uel repudiandi paternas hereditates aut donationes in fraudem curiae concedatur facultas, sed muneribus patriae susceptis patrimonia subire cogantur, nullam e diuerso calumniantium uocem penitus patiemur admitti, sed ipsum Philocalum et paternorum bonorum omnium ab intestato heredem et Bostrenae ciuitatis curiae principalem iniuncta uel iniungenda sibi munera subire ex eoque genitos uel nascendos filios similiter paternae condicioni subiacere praecipimus.
1Et huiusmodi formam in omnibus causis, quae similiter in cuiuscumque ciuitatis ordine curiaque contigerint, in posterum decernimus obseruari.
D. k. Ian. Constantinopoli Iordane et Seuero conss.
5 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.Diui Constantini, qui ueneranda Christianorum fide Romanum muniuit imperium, super ingenuis concubinis ducendis uxoribus, filiis quin etiam ex isdem uel ante matrimonium uel postea progenitis suis ac legitimis habendis, sacratissimam constitutionem renouantes iubemus eos, qui ante hanc legem ingenuarum mulierum (nuptiis minime intercedentibus) electo contubernio cuiuslibet sexus filios procreauerunt, quibus nulla uidelicet uxor est, nulla ex iusto matrimonio legitima proles suscepta, si uoluerint eas uxores ducere, quae antea fuerant concubinae, tam coniugium legitimum cum huiusmodi mulieribus ingenuis, ut dictum est, posse contrahere, quam filios utriusque sexus ex earundem mulierum priore contubernio procreatos, mox quam nuptiae cum matribus eorum fuerint celebratae, suos patri et in potestate fieri et cum his, qui postea ex eodem matrimonio suscepti fuerint, uel solos, si nullus alius deinde nascatur, tam ex testamento uolentibus patribus etiam ex integro succedere quam ab intestato petere hereditatem paternam: pactis, quae matrimonii tempore super dotalibus uel ante nuptias donationis rebus subsecuta fuerint, etiam ad ipsorum personas pertinentibus, ut una cum fratribus suis postea ex isdem parentibus forte progenitis, aut soli, si nullus alius sit procreatus, dotis et ante nuptias donationis pro tenore legum nec minus pactorum emolumenta recipiant.
1Hi uero, qui tempore huius sacratissimae iussionis necdum prolem aliquam ex ingenuarum concubinarum consortio meruerunt, minime huius legis beneficio perfruantur, cum liceat easdem mulieres sibi prius iure matrimonii copulare non extantibus legitimis liberis aut uxoribus ac legitimos filios utpote nuptiis procedentibus procreare, nec debeant, quos ex ingenua concubina dilato post hanc legem matrimonio nasci uoluerint, ut iusti ac legitimi postea uideantur, magnopere postulare.
D. X k. Mart. post consulatum Armati
6 · Imp. Anastasius A. Sergio pp.
pr.Iubemus eos, quibus nullis legitimis existentibus liberis in praesenti aliquae mulieres uxoris loco habentur, ex his sibi progenitos seu procreandos suos et in potestate sua legitimosque habere propriasque substantias ad eos uel per ultimas uoluntates uel per donationes seu alios legi cognitos titulos si uoluerint transferre, ab intestato quoque eorum ad hereditatem uocandos, nec aliquam quaestionis seu altercationis exercendae sub qualibet astuta subtilique legum uel constitutionum occasione super his uel agnatis seu cognatis genitoris eorum uel quibusdam aliis superesse facultatem in posterum: nihilo minus, quisquis huiusmodi mulierem uxoris loco dotalibus instrumentis confectis habuerit, pro eius subole similem eandemque formam custodiri, ne adimatur ei licentia sibi quodammodo per liberos proprios suum patrimonium adquirendi.
1Filios insuper uel filias iam per diuinos adfatus a patribus suis in adrogationem susceptos uel susceptas huius prouidentissimae nostrae legis beneficio et iuuamine potiri censemus.
D. k. April. Anastasio et Agapeto conss.
7 · Imp. Iustinus A. Marino pp.
pr.Legem Anastasii diuinae recordationis, quae super naturalibus filiis emissa est, in his ualere tantum casibus concedimus, qui nunc usque subsecuti sunt pro eiusdem legis tenore in matrimoniis tunc constantibus uel postea contractis, ita tamen, ut non aliunde progenitis subuenisse credatur quam non ex nefario nec incesto coniugio.
1Naturalibus insuper filiis seu filiabus ex cuiuslibet mulieris cupidine non incesta non nefaria procreatis et in paterna per adrogationem seu per adoptionem sacra susceptis ex diuinis iussionibus, siue antequam eadem lex inrepserit seu post eandem legem usque ad praesentem diem, non sine ratione duximus suffragandum, ut adoptio seu adrogatio firma permaneat, nullis prorsus improbanda quaestionibus, quasi quod impetrarunt lege quadam interdictum sit, quoniam, et si qua prius talis emergebat dubitatio, remittenda fuit mouente misericordia, qua indigni non sunt qui alieno laborant uitio.
2Sint itaque post eandem adrogationem seu adoptionem sui et in potestate patrum successionesque tam ex testamento quam ab intestato capiant, prout in adoptatis seu et in adrogatis constitutum est.
3In posterum uero sciant omnes legitimis matrimoniis legitimam sibi posteritatem quaerendam, ac si praedicta constitutio lata non esset. iniusta namque libidinum desideria nulla de cetero uenia defendet, nullum subleuabit nouum adminiculum praeter anteriorum dispositionum ordinem, non ante lata sanctio, quam ex hoc die resecandam pia suggesserit ratio, non adrogationum uel adoptionum praetextus, quae ulterius minime ferendae sunt, non astutiae siue diuinis adfectandae litteris seu quibusdam illicitis ambiendae machinationibus, cum nimis indignum, nimis sit impium flagitiis praesidia quaerere, ut et petulantiae seruire liceat et ius nomenque patris, quod eis denegatum est, id altero legis colore praesumant.
D. V id. Nou. Constantinopoli Iustino A. et Eutherico conss.
8 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Humanitatis intuitu naturalibus patribus hoc indulgemus, ut liceat eis nulla legitima subole uel matre subsistente naturalem uel naturales filios matremque eorum non tantum ex tribus unciis, quod praeteritae leges permittebant, sed etiam ex duplici portione, id est sex unciis, heredes scribere, ut, licet ab intestato nullam communionem ad patris naturalis successionem haberent, ex suprema tamen eius uoluntate permittatur eis usque ad praedictas sex uncias (si hoc scilicet naturalis pater uoluerit) hereditatem eius capere, ita tamen, ut memoratam sex unciarum quantitatem in omnibus naturalibus filiis et matre eorum minime testator excedat.
1Quam et in legatis et fideicommissis eis relinquendis et dotibus et donationibus, tam aliis quam ante nuptias, usque ad aestimationem sex unciarum liberam similiter naturalibus eorum patribus damus potestatem.
2Haec autem in futuris tantummodo testamentis uel ultimis uoluntatibus uel dotibus uel donationibus locum habebunt.
D. k. Ian. Constantinopoli dn. Iustiniano A. II cons.
9 · Idem A. Menae pp.
pr.Communium rerum esse utilitatem recte iudicantes lucidis et omni ambiguitate segregatis legibus uti nostro subiectos imperio, ad praesentem sanctionem uenimus, per quam omni dubitatione amputata, quae usque adhuc obtinebat, certissimum facimus, ut, quotiens naturales filii curiali fortunae patriae sui genitoris adsignantur, uel adhuc uiuente patre uel post eius obitum pro dispositione testamenti ab eo conditi, et eo modo legitima iura in paterna successione adipiscuntur (quod recte fieri minime dubium est), licet illustrem dignitatem, ex qua curialis fortunae liberatio competere non potest, naturales filii antea meruerunt, ne permittatur eis contra substantiam ab eodem naturali patre descendentium uel adscendentium uel ex latere cognationis uel agnationis iure eidem patri coniunctorum, licet ipsi legitimi successores eidem naturali patri per memoratam fortunam efficiantur, aliquod ius sibi uindicare.
1Quod et in his locum habebit, qui iam a naturali patre curiali condicioni traditi adhuc superstites sunt, eodem scilicet modo nec illis contra substantiam eiusdem naturalis filii uel ex eo descendentium uel adscendentium uel ex latere coniunctorum aliquod sibi ius uindicare ualentibus.
2Sed si quidem iste naturalis filius siue postquam legitimus successor patri factus sit siue in antecedenti tempore filios ex legitimo matrimonio uel alios descendentes liberos habeat, eos modis omnibus ad eius successionem sine testamento morientis uocari nec curiae locum esse, praeterquam si quarta portio bonorum eius eidem curiae debeatur eo, quod nullus forte ex mortui liberis curialia munera peragere cogitur: illo uidelicet obseruando, ut ii, quos iste naturalis filius, posteaquam fortunae curiali datus est, procreauerit, decuriones sine dubio sint et curialia peragere munera compellantur.
3Sin uero sine liberis cuiuscumque gradus intestatus decesserit, si quidem matre superstite, tertiam quidem partem bonorum eius matrem habere, duas uero alias partes curiam, cui a patre datus est.
4Sin autem mater quidem defuncti non superesset, alii uero cognati ex materna linea descendentes uel adscendentes uel ex latere uenientes ad eius uocentur successionem, tunc ea quidem, quae a patre naturali ad eum peruenerunt, eidem curiae competere: si quid uero filio posteaque legitimo successori effecto uel a matre sua uel aliunde quocumque legitimo modo adquisitum sit, hoc ad proximos maternos eius cognatos peruenire.
5Illo uidelicet obseruando, ut, siue matre eius superstite siue ea ante filium mortua aliquis ex eius genere eiusdem curiae fortunam subire paratus sit, liceat ei se offerenti eidem curiae bona mortui, quae de substantia patris ad eum peruenerunt, capere muneraque peragere curialia, quo accedente mater defuncti, si adhuc supersit, non solum tertiam partem eorum, quae extra paternam substantiam filius eius aliunde adquisiuit, sed omnia ea uel ipsa sola uel cum coheredibus suis capiet.
6Ea uero, quae de successione naturalis filii post curialem condicionem morientis constituimus, non tantum in his locum habere debent, qui postea a patre suo naturali curiae dati fuerint, sed etiam in illis, qui iam dati sunt, si tamen adhuc supersunt.
7Quod si ante praesentem sanctionem mortui sunt, minime ad eorum successionem eandem nostram sanctionem extendimus.
8Et quoniam omnimodo fauendum est curiis ciuitatum, illud etiam in hac parte addendum esse censemus, ut liceat patribus naturales filios curiae patriae suae tradere non solum nulla eis legitima subole existente, sed etiam si filios uel alios liberos ex legitimis matrimoniis procreatos habeant, et eo modo naturales quoque filios sibi legitimos successores efficere, ita tamen, ut minime eisdem patribus liceat per donationem uel ultimam uoluntatem amplius eidem naturali filio dare uel relinquere, quam uni filio ex matrimonio legitimo procreato dederit uel reliquerit, cui minima portio data uel relicta sit.
D. k. Iun. dn. Iustiniano A. II cons.
10 · Idem A. Demostheni pp.
pr.Cum quis a muliere libera et cuius matrimonium non est legibus interdictum cuiusque consuetudine gaudebat aliquos liberos habuerit, minime dotalibus instrumentis compositis, postea autem ex eadem adfectione etiam ad nuptialia peruenerit instrumenta et alios iterum ex eodem matrimonio liberos procreauerit, ne posteriores liberi, qui post dotem editi sunt, sibi omne paternum patrimonium uindicare audeant quasi iusti et in potestate effecti, fratres suos, qui ante dotem fuerant nati, ab hereditate paterna repellentes, huiusmodi iniquitatem non esse ferendam censemus.
1Cum enim adfectio prioris subolis et ad dotalia instrumenta efficienda et ad posteriorem filiorum edendam progeniem praestitit occasionem, quomodo non est iniquissimum ipsam stirpem secundae posteritatis quasi iniustam excludere, cum gratias agere fratribus suis posteriores debeant, quorum beneficio ipsi sunt iusti filii et nomen et ordinem subsecuti.
2Neque enim uerisimile est eum, qui postea uel donationem uel dotem conscripsit, et ab initio talem adfectionem circa mulierem non habuisse, quae eam dignam esse uxoris nomine faciebat.
3Quapropter sancimus in huiusmodi casibus omnes liberos, siue ante dotalia instrumenta editi sunt siue postea, una eademque lance trutinari et omnes suos et in potestate suis existere genitoribus, ut nec prior nec iunior ullo habeatur discrimine, sed ii, qui ex isdem maioribus procreati sunt, et simili perfruantur fortuna.
D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.
11 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Nuper legem conscripsimus, per quam iussimus, si quis mulierem in suo contubernio collocauerit non ab initio adfectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere conubium, et ex ea liberos sustulerit, postea uero adfectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque uel filias habuerit, non solum secundos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt.
1Quam legem quidam putauerunt sic interpretari, ut siue non progeniti fuerint post dotem conscriptam liberi siue etiam ab hac luce subtracti, non anteriores filios iustos haberi, nisi in utroque tempore uiuentes et superstites liberi inueniantur.
2Quorum superuacuam subtilitatem penitus inhibendam censemus. sufficiat etenim talem adfectionem habuisse, ut post liberorum editionem et dotalia efficiant instrumenta et spem tollendae subolis habeant.
3Licet enim hoc quod speratum est ad effectum non peruenit, nihil anterioribus liberis fortuitus casus derogare concedatur: et multo magis, si quis mulierem, quam in contubernio suo habuerat, praegnantem fecerit, postea autem adhuc grauida muliere constituta dotalia fecerit instrumenta et puer uel puella editus uel edita sit, iusta patri suboles nascatur et in potestate efficiatur et heres ei existat morienti siue ab intestato siue ex testamento. satis enim absurdum est, si filii post dotem progeniti et anterioribus liberis adiutorium adferant, ipsum puerum uel puellam sibi opitulari non posse.
4Et generaliter definimus et, quod super huiusmodi casibus uariabatur, definitione certa concludimus, ut semper in huiusmodi quaestionibus, in quibus de statu liberorum est dubitatio, non conceptionis, sed partus tempus inspiciatur: et hoc fauore facimus liberorum. et editionis tempus statuimus esse inspectandum exceptis his tantummodo casibus, in quibus conceptionem magis approbari infantium condicionis utilitas expostulat.
D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.
12 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cuidam, qui iustum filium habebat, nepos accessit naturalis: si nepotis nomen huiusmodi suboli legibus accommodandum est, quaerebatur. uolebat enim tali naturali nepoti ex suo legitimo filio iam defuncto progenito totam suam substantiam relinquere, quasi sacris constitutionibus tantummodo in filiis naturalibus prohibentibus totum patrimonium siue quantam partem uoluerit eis relinquere et certo fini partes eorum concludentibus.
1Huiusmodi autem dubitatio et in alia specie uentilata est. quid enim, si ex naturali filio nepotem habet auus legitimum patri suo uel naturalem?
2In omnibus itaque talibus dubitationibus cum nulla legitima consequentia in huiusmodi personis custoditur, sed interuentu subolis naturalis nihil ius legitimum subesse potest, ut necessitas relinquendi aliquid eis ex legibus immineat, liceat eis quantum uoluerint suae substantiae in eos conferre, scilicet nulla legitima subole subsistente.
3Filiis enim naturalibus relinqui constitutiones quantum uoluerint ideo prohibuerunt, quia uitium paternum frenandum esse existimauerunt. in nepotibus autem non eadem obseruatio in praefatis speciebus custodienda est, ubi legitima minime suboles facit impedimentum. ea enim subsistente ueterum constitutionum tenorem in naturalibus filiis statutum et in nepotes extendimus.
4Sed haec in his tantummodo sancimus, in quibus uoluntate aliquid consecuti sunt. iura etenim ab intestato in aui successionem nemini eorum penitus aperimus.
5Et haec non solum eis accedere censemus a substantia aui paterni naturalis, sed etiam proaui uel eius cognationis, si quid saltem huiusmodi uocabuli in tam degeneres homines extendere maluerint.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.