C. 4.50SI QUIS ALTERI VEL SIBI SUB ALTERIUS NOMINE VEL ALIENA PECUNIA EMERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Mercatori Secundo.
pr.Si pecunia patris fundus mancipiaque comparata sunt, tamen cum emptiones matris tuae nomine factas esse proponis, ignorare non debes traditione matrem tuam dominam fuisse constitutam. plane si pecuniae petitionem competere tibi propter numerationem pretii existimas, ciuiliter consiste.
PP. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Septimiae.
pr.Si emancipatis uobis fundos, quos nomine uestro, cum in potestate ageretis, pater emerat, tradidit uel in possessione eorum uoluntate patris fuistis, dominium adquisistis
D. XIII k. April. Antonino et Alexandro conss.
3 · Idem A. Fabio Paterno.
pr.Mancipia quorum meministi si, ut proponis, nomine tuo itemque fratris tui cui successisti empta uobis tradita sunt, licet instrumento emptionis matrem tuam pecuniam numerasse contineatur, persequi ea more iudiciorum non prohiberis.
D. XV k. Iul. Modesto et Probo conss.
4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Aurelio Cyrillo.
pr.Quamuis instrumento emptionis socrus nomen inscripseris, tamen si possessionem tenes, dominus effectus es. ob eam rem frustra calumniam mulieris, quamuis ipsa contractus tabulas habeat, formidas.
D. III non. Mai.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Vero.
pr.Cum propria pecunia tua te comparante possessionem quondam uxoris tuae nomen tantummodo accommodasse dicas eandemque occasione custodiae suae commissorum instrumentorum contra bonam fidem proprietatem eiusdem fundi usurpasse, rector prouinciae, pro sua exercitatione cognitum habens donationem a non domina uxore tua in filiam suam collatam nullum praeiudicium dominio tuo attulisse, docenti tibi ueritatem precibus tuis adsistere restituere eandem possessionem habita etiam fructuum taxatione curabit.
D. prid. id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Aurelio Dionysio.
pr.Multum interest, utrumne uxore tua comparante pecuniam numerasti eique possessio tradita est, an contractu emptionis a te nomine tuo habito tantum uxoris nomen post instrumentis scribi feceris.
1Nam si quidem uxor tua nomine suo emit eique res traditae sunt nec in te quicquam de his processit, non nisi de pretio aduersus eam, in quantum tu pauperior et illa locupletior facta est, habes actionem.
2Quod si emisti quidem tu et tibi tradita possessio est, tantum autem nomen instrumento uxoris quondam tuae scriptum est, res gesta potior quam scriptura habetur.
3Sin uero ab initio negotium uxoris gerens comparasti nomine ipsius, empti actionem nec illi nec tibi adquisisti, dum tibi non uis nec illi potes: quare in dominii quaestione ille potior habetur, cui possessio tradita est.
D. XIIII k. Sept. Viminacio AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Aurelio Gerontio.
pr.Cum per eos qui negotia tua gerebant olei materiam te comparasse contractusque fidem pretio suscepto rupisse uenditorem proponas, si quidem ex empto his qui iuri tuo subiecti fuerint contrahentibus tibi quaesita est actio, per te uel cui mandaueris, si uero sui iuris constituti secundum mandatum tuum hunc contractum habuerunt ac sibi empti quaesierunt actionem, per eos uel quibus illi dederint mandatum adi competentem iudicem, qui secundum bonam fidem, quae in huiusmodi contractibus obseruari solet, satisfieri prouidebit.
S. XIIII k. Sept. AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Maximae Valentinae.
pr.Qui aliena pecunia comparat, non ei cuius nummi fuerunt, sed sibi tam actionem empti quam dominium, si tamen ei fuerit tradita possessio, quaerit. cum itaque de rebus communibus fratrem patruelem tuum quaedam comparasse contendas, de tua pecunia hunc conueniendo facies consultius: nam in rem de rebus ab eo comparatis tibi contra eum petitio non competit.
D. prid. non. Febr. Sirmi CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Eminio Rufiniano.
pr.Nihil prohibet altero pecuniam numerante in alium uel utriusque contrahentis consensu uel certe uenditore tantummodo uolente dominium transferri: eo etiam manifeste constituto, ut inter absentes per mediam personam uel per nuntium uel per epistulam talis contractus perfici possit.
D. V non ... Sirmi CC. conss.