IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.51DE REBUS ALIENIS NON ALIENANDIS ET DE PROHIBITA RERUM ALIENATIONE VEL HYPOTHECA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Cattiano militi.

pr.Si praesidi prouinciae probatum fuerit Iulianum nullo iure munitum seruos tuos scientibus uendidisse, restituere tibi emptores seruos iubebit. quod si ignorauerint et eorum facti sunt, pretium horum tibi soluere Iulianum iubebit.

D. VIIII id. Iul. Iuliano et Crispino conss.

2 · Imp. Gordianus A. Grattiae Aeliae.

pr.Distrahente marito rem iuris tui, si consensum non accommodasti, licet sigillo tuo uenditionis instrumentum fraude conquisita signaueris, eiusmodi tamen commentum emptori usucapione non subsecuta uel longi temporis praescriptione non munito nullam praestitisse potest securitatem.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aurelio Valeriano.

pr.Venditrici succedenti hereditario iure perfectam recte uenditionem rescindere ac dominium reuocare non licet: sed et si hoc ex persona sua uindicet, uel exceptione te doli mali, si hanc uiam elegeris, tueri uel euicta re, etsi defensione monstrata nolueris uti, quanti tua interest poteris experiri.

S. XVI k. Nou. Sirmi AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Domitio Aphobio.

pr.Mancipia patris, qui fundum a Philippo conduxerat, successione tibi quaesita domino fundi pro debitis in solutum mater tua dando nihil tibi auferre potuit. et ideo si tu maior uiginti quinque annis effectus ab ea negotium gestum non fecisti ratum, oblato debito, si non haec locator iure pignoris obligata sibi uendidit, petere poteris.

D. III id. Febr. CC. conss.

5 · Idem AA. et CC. Aurelio Aegro.

pr.Si fundum tuum pater post emancipationem te non consentiente uenumdedit neque ei successisti neque possidens longi temporis praescriptione munitus est, eum tibi agenti rector prouinciae reddi efficiet.

VIII id. M. Sirmi CC. conss.

6 · Idem AA. et CC. Aurelio Rufo.

pr.Nemo res ad te pertinentes non obligatas sibi nec ex officio uendendi potestatem habens distrahendo quicquam tibi nocere potuit.

D. k. Nou.

7 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Sancimus, siue lex alienationem inhibuerit siue testator hoc fecerit siue pactio contrahentium hoc admiserit, non solum dominii alienationem uel mancipiorum manumissionem esse prohibendam, sed etiam usus fructus dationem uel hypothecam uel pignoris nexum penitus prohiberi: similique modo et seruitutes minime imponi nec emphyteuseos contractum, nisi in his tantummodo casibus, in quibus constitutionum auctoritas uel testatoris uoluntas uel pactionum tenor qui alienationem interdixit aliquid tale fieri permiserit.

D. k. Nou. Constantinopoli