C. 4.49DE ACTIONIBUS EMPTI ET VENDITI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Aelianae.
pr.Aduersus eum, cui agrum uendidisti, uenditi iudicio consiste: nec enim tibi in rem actio cum emptore, qui personaliter tibi sit obligatus, competit.
PP. IIII id. Iun. Laeto iterum et Cereale conss.
2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Flauio Domitiano.
pr.Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere aduersario tuo poteris.
1Nec quod in compensationem uenerit, quasi et tu inuicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonae fidei contractu, in quo maiores etiam uiginti quinque annis officio iudicis in iis quae dolo commissa sunt adiuuantur, iusto errore te ductum uel fraude aduersarii captum, quasi debitum id esset, quod re uera non debebatur, pepigisse monstraueris.
2Fructus quoque perceptos ante uenditionem contractam, quos, cum uenditioni non accessissent, eundem emptorem inuasisse proponis, eodem iudicio reposces.
PP. id. Mart. Aemiliano et Basso conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Serapodoro.
pr.Ex arrali pacto personalis dumtaxat paciscentibus actio praeparatur.
PP. IIII id. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.
4 · Idem AA. Muciano.
pr.Si traditio rei uenditae iuxta emptionis contractum procacia uenditoris non fiat, quanti interesse compleri emptionem fuerit arbitratus praeses prouinciae, tantum in condemnationis taxationem deducere curabit.
PP. VIII id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Decimo Caplusio.
pr.Curabit praeses prouinciae compellere emptorem, qui nactus possessionem fructus percepit, partem pretii quam penes se habet cum usuris restituere, quas et perceptorum fructuum ratio et minoris aetatis fauor, licet nulla mora intercesserit, generauit.
PP. XII k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Neratio.
pr.Venditi actio, si non ab initio aliud conuenit, non facile ad rescindendam perfectam uenditionem, sed ad pretium exigendum competit.
S. VI id. Apil. Byzantii AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Diodoro.
pr.Si seruos distraxisti ac pretium de peculio eorum, quod ad te pertinebat, nesciens unde solueretur accepisti, consequens est integram te pretii actionem habere, cum proprii uenditoris nummi soluti non praestant emptori liberationem.
S. XVII k. Mai. Melanthiade AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Aurelio Eusebio.
pr.Si pater tuus uenum portionem suam dedit nec induxit in uacuam possessionem praedii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. neque enim uelut traditionis factae uectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, ueritatem mutare potuit.
1Quapropter aditus praeses prouinciae, si animaduerterit in uacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem uel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare. et si te ex empto ad inducendum in uacuam possessionem perspexerit conueniri, aestimabit, an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi prouidebit.
S. V k. Mai. AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Aureliae Zaniae Antipatrae.
pr.Si minor a uenditore siue sciente siue ignorante dicebatur capitatio praedii uenditi et maior inuenta sit, in tantum conuenitur, quanto, si scisset emptor ab initio, minus daret pretii. sin uero huiusmodi onus et grauamen functionis cognouisset, nullam aduersus uenditorem habet actionem.
S. XV k. Iun. Philippopoli AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Titio Attalo.
pr.Cum uenditorem carnis fide conuentionis rupta tempore placito hanc non exhibuisse proponas, empti actione eum quanti interest tua tunc tibi praestitam fuisse apud praesidem prouinciae conuenire potes.
S. XVII k. Ian. AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Flauiae Eucarpiae.
pr.Si ancillam tibi ex causa uenditionis traditam uenditor manumisit, libertatem alienae factae praestare non potuit. quod si post uenditionem ante traditionem manumisit, pleno iure dominus constitutus ciuem Romanam facere non prohibebatur: tibi personali propter ruptam fidem contra uenditorem actione competente.
S. X k. Ian. AA. conss.
12 · Idem AA. et CC. Egi Crispino.
pr.Sicut periculum uini mutati, quod certum fuerat comparatum, ad emptorem, ita commodum aucti pretii pertinet. utque hoc uerum est, sic certae qualitatis ac mensurae distracto uino fidem placitis seruandam conuenit: quo non restituto non pretii quantitatis, sed quanti interest empti competit actio.
S. prid. non. Febr. Sirmi CC. conss.
13 · Idem AA. et CC. Flauio Alexandro.
pr.Fructus post perfectum iure contractum emptoris spectare personam conuenit, ad quem et functionum grauamen pertinet: uenditorque pretium tantum ac, si moram intercessisse probetur, usuras officio iudicis exigere potest.
S. IIII non. Dec. CC. conss.
14 · Idem AA. et CC. Aurelio Rusoni.
pr.Emptor seruorum recte de his tradendis et de eorum fuga itemque sanitate erronesque non esse aut noxa solutos repromitti sibi recte postulat.
S. V k. Dec. CC. conss.
15 · Idem AA. et CC. Aurelio Antonino Aeliano.
pr.Ultra modum tritici distracti citra pactum in solutione mora non facta nihil emptor exigere potest.
S. XV k. Ian. Nicomediae CC. conss.
16 · Idem AA. et CC. Aurelio Cyrillo.
pr.Post perfectam uenditionem fetus quidem pecorum emptori, uenditori uero sumptus, si quos bona fide fecerit, restitui debere notissimum est.
S. VIII k. Ian. CC. conss.
17 · Idem AA. et CC. Hermiano et Hermippo.
pr.Expulsos uos de fundo per uiolentiam a Nerone, quem habere ius in eo negatis, profitentes nullam uobis aduersus eum, ex cuius uenditione fundum possidetis, actionem competere probatis. igitur ad instar interdicti seu actionis promissae experiendum esse perspicitis.