C. 4.48DE PERICULO ET COMMODO REI VENDITAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Iuliae Secundinae.
pr.Post perfectam uenditionem omne commodum et incommodum, quod rei uenditae contingit, ad emptorem pertinet. auctor enim ex his tantum causis suo ordine tenetur, quae ex praecedente tempore causam euictionis parant, et ita, si ei denuntiatum est, ut causae agendae adesset, et non absente emptore contra eum pronuntiatum est.
D. k. Sept. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Gargilio Iuliano.
pr.Cum conuenit, ut singulae amphorae uini certo pretio ueneant, antequam tradantur, imperfecta etiam tunc uenditione periculum uini mutati emptoris, qui moram mensurae faciendae non interposuit, non fuit.
1Cum autem uniuersum, quod in horreis erat postea uenisse sine mensura et claues emptoribus traditas adlegas, perfecta uenditione quod uino mutato damnum accidit, ad emptorem pertinet.
2Haec omnia locum habent non solum si uinum, sed etiam si oleum uel frumentum uel his similia uenierint et ea aut deteriora aut penitus corrupta fuerint.
PP. V k. April. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Idem A. Daphenae.
pr.Dolum auctoris bona fide emptori non nocere certi iuris est.
PP. IIII k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Imp. Gordianus A. Siluestro militi.
pr.Cum inter emptorem et uenditorem contractu sine scriptis inito de pretio conuenit moraque uenditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non uenit.
PP. XV k. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Leontio.
pr.Cum speciem uenditam per uiolentiam ignis absumptam dicas, si uenditionem nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum te non adstringit.
PP. III non. Nou. Atubino Diocletiano A. II et Aristobulo conss.
6 · Idem AA. et CC. Aurelio Cyrillo.
pr.Mortis casus ancillae distractae etiam ante traditionem sine mora uenditoris dilatam non ad uenditorem, sed ad emptorem pertinet, et hac non ex praeterito uitio rebus humanis exempta solutionem emptor pretii non recte recusat.
S. XV k. Ian. Nicomediae CC. conss.