C. 4.47SINE CENSU VEL RELIQUIS FUNDUM COMPARARI NON POSSE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Capitoni.
pr.Ex conuentione quidem, qua pactam nouercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut tributa ipsa agnosceret, actio tibi aduersus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed et si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex uendito actio, ut placitis stetur, non competit.
PP. non. Dec. ipso A. III et Dione II conss.
2 · Imp. Constantinus A. ad Antonium Marcellinum praesidem.
pr.Rei annonariae emolumenta tractantes cognouimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos comparant, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant.
1Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hac lege possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis uniuersis eiusdem possessionis obnoxius teneatur, cum necesse sit eum qui comparat censum rei comparatae agnoscere, nec licere cuidam rem sine censu comparare uel uendere.
D. k. Iul. Agrippinae Constantino A. V et Licinio C. conss.
3 · Imp. Iulianus A. ad Secundum pp.
pr.Omnes pro his agris quos possident publicas pensitationes agnoscant nec pactionibus contrariis adiuuentur, si uenditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita uoluerit retinere, etsi necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur.
D. XIIII k. Mart. Antiochiae Iuliano A. IIII et Sallustio conss.