C. 4.46SI PROPTER PUBLICAS PENSITATIONES VENDITIO FUERIT CELEBRATA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Geminio Materno.
pr.Venditionem ob tributorum cessationem factam reuocari non oportet neque priore domino pretium offerente neque creditore eius iure hypothecae siue pignoris. potior est enim causa tributorum, quibus priore loco omnia cessantis obligata sunt.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Atiniae Plotianae.
pr.Si deserta praedia ob cessationem collationum uel reliqua tributorum ex permissu praesidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, uenditio ob sollemnes praestationes necessitate facta conuelli non debet.
1Sin autem uenditio nulla iusta auctoritate praesidis praecedente facta est, hanc ratam haberi iura non concedunt, idque quod frustra gestum est reuocari oportet, ita ut indemnitati tributorum omnibus modis consulatur.
2Quae omnia tractari conuenit praesente eo, quem emptorem extitisse proponis.
3 · Imp. Constantinus A. ad Egnatium Faustinum praesidem Baeticae.
pr.Si quis fundum uel mancipia aliamue rem ob cessationem tributorum uel etiam ob uestium auri argentique debitum, quae annua exactione soluuntur, occupata conuento debitore et apud iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessauerit, sub hasta distracta comparauerit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem. sin autem minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit legitimae defensionis adesse uenditioni personam, nihilque intersit, utrumne officium summae rei procuratoris an certe rectoris prouinciae id quod debitum fuerit proposuerit.
D. prid. id. Dec. Feliciano et Titiano conss.