C. 4.45QUANDO LICEAT AB EMPTIONE DISCEDERE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Licinio Rufino.
pr.Re quidem integra ab emptione et uenditione utriusque partis consensu recedi potest: etenim quod consensu contractum est, contrariae uoluntatis adminiculo dissoluitur. at enim post traditionem interpositam nuda uoluntas non resoluit emptionem, si non actus quoque priori similis retro agens uenditionem intercesserit.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aurelio Felici.
pr.Perfectam emptionem atque uenditionem re integra tantum pacto et consensu posse dissolui constat.
1Ergo si quidem arrae nomine aurum datum sit, potes hoc solum secundum fidem pacti recuperare.
2Si uero partem pretii persoluisti, ad ea, quae uenditorem oportet ex uenditione praestare, magis actionem quam ad pretii quantitatem, quam te dedisse significas, habes.
D. non. April. Byzantii AA. conss.