IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.44DE RESCINDENDA VENDITIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Aurelio Maroni militi.

pr.Si pater tuus per uim coactus domum uendidit, ratum non habebitur, quod non bona fide gestum est: mala fide enim emptio irrita est. aditus itaque nomine tuo praeses prouinciae auctoritatem suam interponet, maxime cum paratum te proponas id quod pretii nomine illatum est emptori refundere.

D. XI k. Mart. Antonino et Alexandro conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Lupo.

pr.Rem maioris pretii si tu uel pater tuus minoris pretii distraxit, humanum est, ut uel pretium te restituente emptoribus fundum uenditum recipias auctoritate intercedente iudicis, uel, si emptor elegerit, quod deest iusto pretio recipies. minus autem pretium esse uidetur, si nec dimidia pars ueri pretii soluta sit.

PP. V k. Nou. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

3 · Idem AA. et CC. Titiae et Marcianae.

pr.De contractu uenditionis et emptionis iure perfecto alterutro inuito nullo recedi tempore bona fides patitur, nec ex rescripto nostro. quo iure fiscum nostrum uti saepe constitutum est.

D. VIII id. Febr. AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Sempronio Eudoxio.

pr.Ad rescindendam uenditionem et malae fidei probationem hoc solum non sufficit, quod magno pretio fundum comparatum minoris distractum esse commemoras.

D. non. April. Byzantio AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Claudio Rufo.

pr.Si dolo aduersarii deceptum uenditionem praedii te fecisse praeses prouinciae aditus animaduerterit, sciens contrarium esse dolum bonae fidei, quae in huiusmodi maxime contractibus exigitur, rescindi uenditionem iubebit.

1Quod si iure perfecta uenditio est a maiore uiginti quinque annis, intellegere debes consensu mutuo perfectam uenditionem resolui non posse.

D. XV k. Nou. Sirmi AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Nouisio Gaiano ueterano.

pr.Non est probabilis causa, propter quam rescindi consensu factam uenditionem desideras. quamuis enim duplum offeras pretium emptori, tamen inuitus ad rescindendam uenditionem urgueri non debet.

7 · Idem AA. et CC. Mucatraulo militi.

pr.Ratas manere semper perfectas iure uenditiones uestra etiam interest. nam si oblato pretio rescindere uenditionem facile permittatur, eueniet, ut et si quid uos laboribus uestris a fisco nostro uel a priuato comparaueritis, eadem lege conueniamini, quam uobis tribui postulatis.

8 · Idem AA. et CC. Aureliae Euodiae.

pr.Si uoluntate tua fundum tuum filius tuus uenumdedit, dolus ex calliditate atque insidiis emptoris argui debet uel metus mortis uel cruciatus corporis imminens detegi, ne habeatur rata uenditio. hoc enim solum, quod paulo minori pretio fundum uenumdatum significas, ad rescindendam emptionem inualidum est. quod uidelicet si contractus emptionis atque uenditionis cogitasses substantiam et quod emptor uiliori comparandi, uenditor cariori distrahendi uotum gerentes ad hunc contractum accedant uixque post multas contentiones, paulatim uenditore de eo quod petierat detrahente, emptore autem huic quod obtulerat addente, ad certum consentiant pretium, profecto perspiceres neque bonam fidem, quae emptionis atque uenditionis conuentionem tuetur, pati neque ullam rationem concedere rescindi propter hoc consensu finitum contractum uel statim uel post pretii quantitatis disceptationem: nisi minus dimidia iusti pretii, quod fuerat tempore uenditionis, datum est, electione iam emptori praestita seruanda.

D. k. Dec. AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Domitio Ciualensi.

pr.Pretii causa non pecunia numerata, sed pro eo pecoribus in solutum consentienti datis contractus non constituitur irritus.

D. XV k. Ian. Sirmi AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Aemilio Seuero.

pr.Dolus emptoris qualitate facti, non quantitate pretii aestimatur. quem si fuerit intercessisse probatum, non aduersus eum, in quem emptor dominium transtulit, rei uindicatio uenditori, sed contra illum cum quo contraxerat in integrum restitutio competit.

11 · Idem AA. et CC. Aureliae Magnae.

pr.Venditor factum emptoris, quod eum tempore contractus latuit, post arguendo, non qui eo tempore scierit, quo id ageretur, et consensit, de dolo queri potest.

1Igitur cum patrem tuum, ut maius comprehenderetur instrumento pretium, quam rei quae distrahebatur esse conuenerat, consensisse profitearis, propter hoc solum de circumscriptione frustra queritur.

2Sane si placitum pretium non probetur solutum uel in quantitatem debiti per errorem facti compensari cautum fuit, hoc reddi recte postulatur.

12 · Idem AA. et CC. Antiocho.

pr.Non idcirco minus uenditio fundi, quod hunc ad munus sumptibus necessariis urguentibus non uilioris pretii uel urguente debito te distraxisse contendis, rata manere debet. illicitis itaque petitionibus abstinendo ac pretium, si non integrum solutum est, petendo facies consultius.

13 · Idem AA. et CC. Aurelio Nicae Decaria.

pr.Si maior annis uiginti quinque fundum distraxisti, propter hoc solum, quod ementi, ne compararet, socer tuus denuntiauit, emptionem a te rescindi bona fides non patitur.

14 · Idem AA. et CC. Aurelio Basilidae militi.

pr.Ea condicione distractis praediis, ut quod rei publicae debebatur qui comparauit restitueret, uenditor a se celebrata solutione quanti interest experiri potest, non ex eo, quod emptor non satis conuentioni fecit, contractus irritus constituitur.

S. XV k. Ian. Nicomediae CC. conss.

15 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Hypatium pp.

pr.Quisquis maior aetate praedia etiam procul posita distraxerit, paulo uilioris pretii nomine repetitionis rei uenditae copiam minime consequatur. neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut uires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire uires uel merita atque emolumenta debuerat.

D. VI non. Mai. Mediolani Merobaude II et Saturnino conss.

16 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad Magnillum uicarium Africae.

pr.Si quos debitorum mole depressos necessitas publicae rationis adstringat proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas aestimetur nec sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus relinquatur et possessionibus uiliore distractis plus exactor ex gratia quam debitor ex pretio consequatur.

1Hi postremo sub empti titulo perpetuo dominii iure potiantur, qui tantum adnumerauerint fisco, quantum exegerit utilitas priuatorum. etenim periniquum est, ut alienis bonis sub gratiosa auctione distractis parum accedat publico nomini, cum totum pereat debitori.

D. XIII k. Iul. Aquileiae. acc. id. Ian. Hadrumeti post consulatum Tatiani et Symmachi uu. cc.

17 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.

pr.Hi, qui imposita munera ciuitatum fuga destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intellegant sibi nihil haec profutura esse commenta et pretio emptorem fugae conscium multandum esse, quod dederit.

D. XII k. Sept. Theodoro cons.

18 · Impp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Nestorio comiti rerum priuatarum.

pr.Vestium et argenti seu mancipiorum coemendorum, si quando a priuatis nostris ea contigerit uenumdari, palatini sciant sibi copiam denegatam: poena in eos amissionis pretii exercenda.

D. III k. Ian. R. Arcadio ..