IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.43DE PATRIBUS QUI FILIOS DISTRAXERUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aureliae Papinianae.

pr.Liberos a parentibus neque uenditionis neque donationis titulo neque pignoris iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis in alium transferri posse manifesti iuris est.

D. XVI k. Dec. Nicomediae CC. conss.

2 · Imp. Constantinus A. prouincialibus suis.

pr.Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque uictus causa filium filiamue sanguinolentos uendiderit, uenditione in hoc tantummodo casu ualente emptor obtinendi eius seruitii habeat facultatem.

1Liceat autem ipsi qui uendidit uel qui alienatus est aut cuilibet alii ad ingenuitatem propriam eum repetere, modo si aut pretium offerat quod potest ualere, aut mancipium pro huiusmodi praestet.

D. XV k. Sept. Serdicae Constantino A. VIII et Constantio C. IIII conss.