IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.37PRO SOCIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus e Maximianus AA. et CC. Aurelio.

pr.Societatem uno pecuniam conferente alio operam posse contrahi magis obtinuit.

D. III non. Mai. AA. conss.

2 · Idem AA. et CC. Pannonio.

pr.Cum proponas te praedium coniuncto dominio cum patruo tuo comparasse in possessionemque tam te quam ipsum inductum, iuris ratio efficit, ut dominium fundi ad utrumque pertineat. sane quia pretium a te solo numeratum et sollemnibus pensitationibus cessante socio satisfactum esse dicis, iudicio societatis id quod eo nomine praestari oportuerit consequeris.

3 · Idem AA. et CC. Aurelio Victorino militi.

pr.Cum in societatis contractibus fides exuberet conueniatque aequitatis rationibus etiam compendia aequaliter inter socios diuidi, praeses prouinciae, si patrem tuum salinarum societatem participasse et non recepta communis compendii portione rebus humanis exemptum esse reppererit, commodum societatis, quod deberi iuxta fidem ueri constiterit, restitui tibi praecipiet.

PP. VI k. Sept. ... conss.

4 · Idem AA. et CC. Aurelio Celeri.

pr.Si societatis iure uel transactioni stipulatione subdita bonorum omnium aequis partibus inter te et Fabiam diuisionem recte fieri placuit, quo minus haec rata seruentur, nihil interest, utrumne testatus, qui fuerit obligatus, an intestatus rebus sit humanis exemptus.

5 · Idem AA. et CC. Aurelio Theodoro.

pr.Tamdiu societas durat, quamdiu consensus partium integer perseuerat. proinde si iam tibi pro socio nata est actio, eam inferre apud eum, cuius super ea re notio est, non prohiberis.

D. XII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

6 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.De societate apud ueteres dubitatum est, si sub condicione contrahi potest: puta ‘si ille consul fuerit’ societatem esse contractam. sed ne simili modo apud posteritatem sicut apud antiquitatem huiusmodi causa uentiletur, sancimus societatem contrahi posse non solum pure, sed etiam sub condicione: uoluntates etenim legitime contrahentium omnimodo conseruandae sunt.

D. prid.

7 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Sancimus ueterum dubitatione semota licentiam habere furiosi curatorem dissoluere, si maluerit, societatem furiosi, et sociis licere ei renuntiare. et quemadmodum in omnibus aliis contractibus legitimam auctoritatem ei dedimus, ita et in hac parte eum permittimus competenter commodis furiosi prouidere.

D. ... Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis