IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.36SI SERVUS SE EMI MANDAVERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus e Maximianus AA. et CC. Aureliae Dionysiae.

pr.Si extero seruus se mandauerit emendum, quamuis nec ex persona serui (quia hoc liber mandare non potest) nec ex domini (quoniam qui mandat, ut a se res comparetur, inutiliter mandat) consistere credebatur actio, tamen optima ratione, quia non id agitur, ut ex ipso mandato, sed propter mandatum ex alio contractu nascatur actio, domino quaeri placuit obligationem.

1Si itaque domino ignorante emi te mandasti ac te nummos subministrante peculiares soluti sunt, emptori minime liberatio per huiusmodi factum potuit peruenire. nec tamen si tradita nec manumissa es, etiam mandati de ancilla et empti de pretio consequendo tam contrarias actiones ei exercere concedi placuit.

2Sane in illius arbitrio relictum est, utrumne mancipium an pretium consequi uelit, cum ex peculio quod eius fuit solutio celebrata obligationis uinculo emptorem liberare non potuit.

Subdita k. Oct. Sirmi ipsis AA. conss.