IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.35MANDATI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Leonidae.

pr.Aduersus eum, cuius negotia gesta sunt, de pecunia, quam de propriis opibus uel ab aliis mutuo acceptam erogasti, mandati actione pro sorte et usuris potes experiri: de salario quod promisit a praeside prouinciae cognitio praebebitur.

2 · Imp. Antoninus A. Statio Marcellino.

pr.Cum ex causa fideiussionis pecuniam patrem tuum exsoluisse proponas, habes mandati actionem, qua non solum pecuniam, sed etiam pignora in obligationem eam deducta potes consequi.

PP. VIII

3 · Idem A. Germano.

pr.Si pater tuus tibi sui iuris constituto actionem aduersus debitores suos mandauit, potuit ipse praesens aduersus eos re integra experiri. si quid itaque ab eo apud iudicem actum est, rescindi nulla ratio patitur.

PP. VI k. Nou. Sabino II et Anullino conss.

4 · Imp. Alexander A. Aurelio Vulnerato.

pr.Etiamsi contrariam sententiam reportauerunt, qui te ad exercendas causas appellationis procuratorem constituerunt, si tamen nihil culpa tua factum est, sumptus, quos in lite probabili ratione feceras, contraria mandati actione petere potes.

S. VIII id. Ian.

5 · Idem A. Iuliano.

pr.Si maritus sororis tuae tibi procurans petere bonorum possessionem noluit, cum ipso tibi congrediendum est. quam querellam ita cum effectu habes, si mandasse te, ut peteretur bonorum possessio, eumque neglexisse arguas.

6 · Imp. Gordianus A. Aelio Sosibio militi.

pr.Si fideiussor pro reo patiente fidem suam adstrinxit, mandati cum eo post exsolutam pecuniam uel factam condemnationem potest exercere actionem.

PP. III non. Sept. Pio et Pontiano conss.

7 · Idem A. Aureliano militi.

pr.Si litteras eius secutus, qui pecuniae auctor fuerat, ei qui tibi litteras tradidit pecunias credidisti, tam aduersus eum, qui a te mutuam sumpsit, quam aduersus eum, cuius mandatum secutus es, mandati actio tibi competit.

8 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nob. C. Aurelio Lucio.

pr.Si tibi pupillorum pater, ut pecuniam in rem suam seruis eius crederes, mandauit et in hanc rem aeque ipso praecipiente pignora sunt obligata, et mandati actione pupillos post mortem patris conuenire et exsequi ius obligationis pignorum poteris, si in solutione cessabitur.

D. IIII k. Ian. Aemiliano et Basso conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcello.

pr.Cum per procuratorem causam tuam laesam esse dicas, mandati actio aduersus eum tibi competit.

10 · Idem AA. et CC. Aurelio Papio.

pr.Si pro ea contra quam supplicas fideiussor seu mandator intercessisti et neque condemnatus es neque bona eam dilapidare postea coepisse comprobare possis, ut iustam metuendi causam praebeat, neque ab initio ita te obligationem suscepisse, ut eam possis et ante solutionem conuenire, nulla iuris ratione, antequam satis creditori pro ea feceris, eam ad solutionem urgueri certum est. fideiussorem uero seu mandatorem exceptione munitum et iniuria iudicis damnatum et appellatione contra bonam fidem minime usum non posse mandati agere manifestum est.

11 · Idem AA. et CC. Aurelio Gaio.

pr.Procuratorem non tantum pro his quae gessit, sed etiam pro his quae gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam quam non exactam, tam dolum quam culpam, sumptuum ratione bona fide habita, praestare necesse est.

D. ... k. Iun. Sirmi AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Firmo.

pr.Cum mandati negotii contractum certam accepisse legem adseueres, eam integram secundum bonam fidem custodiri conuenit. unde si contra mandati tenorem procurator tuus ad te pertinentem fundum uendidit nec uenditionem postea ratam habuisti, dominium tibi auferre non potuit.

PP. XVII k. Iun. Sirmi AA. conss.

13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Zosimo.

pr.A procuratore dolum et omnem culpam, non etiam improuisum casum praestandum esse iuris auctoritate manifeste declaratur.

D. k. Febr. Sirmi CC. conss.

14 · Idem AA. et CC. Hermiano.

pr.Si secundum mandatum tryphonis ac Felicis equos tua pecunia comparatos uel in solutum a proprio debitore tibi traditos uni de his utriusque uoluntate dedisti, ad parendum placitis eos mandati iudicio conuentos bona fides urguet.

D. VI k. April. Sirmi CC. conss.

15 · Idem AA. et CC. Aurelio Precario Athenaeo.

pr.Mandatum re integra domini morte finitur.

D. XVII k. Mai. CC. conss.

16 · Idem AA. et CC. Uzando.

pr.Ad comparandas merces data pecunia, qui mandatum suscepit, fide rupta quanti interest mandatoris tenetur.

III k. Oct.

17 · Idem AA. et CC. Aurelio Gorgonio.

pr.Salarium incertae pollicitationis peti non potest.

18 · Idem AA. et CC. Tusciano.

pr.Post solutionem a se factam, qui dari mutuo mandauit, ab eo, pro quo intercessit, uel successoribus eius quod solutum est etiam cum usuris post moram recte reddi postulat.

D. VII k. Oct. Sirmi ... conss.

19 · Idem AA. et CC. Aurelio Eugenio.

pr.Pretii rerum distractarum, quas uenales mandato praecedente acceperas, ultra licitum usuras ex stipulatione uel mora praestare, licet pignora data probentur, compelli non potes.

S. XIIII k. Nou. Sirmi .... conss.

20 · Idem AA. et CC. Aurelio Epagatho.

pr.Si contra licitum litis incertum redemisti, interdictae conuentionis tibi fidem impleri frustra petis.

1Quod si gratuitum mandatum suscepisti, secundum bonam fidem sumptus recte postulas.

21 · Imp. Constantinus A. Volusiano pp.

pr.In re mandata non pecuniae solum, cuius est certissimum mandati iudicium, uerum etiam existimationis periculum est. nam suae quidem quisque rei moderator atque arbiter non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit: aliena uero negotia exacto officio geruntur nec quicquam in eorum administratione neglectum ac declinatum culpa uacuum est

22 · Imp. Anastasius A. Eustathio pp.

pr.Per diuersas interpellationes ad nos factas comperimus quosdam alienis rebus fortunisque inhiantes cessiones aliis competentium actionum in semet exponi properare hocque modo diuersas personas litigiorum uexationibus adficere, cum certum sit pro indubitatis obligationibus eos magis, quibus antea suppetebant, sua uindicare quam ad alios ea transferre uelle.

1Per hanc itaque legem iubemus in posterum huiusmodi conamen inhiberi ( nec enim dubium est redemptores litium alienarum uideri eos esse, qui tales cessiones in se confici cupiunt), ita tamen, ut, si quis datis pecuniis huiusmodi subierit cessionem, usque ad ipsam tantummodo solutarum pecuniarum quantitatem et usurarum eius actiones exercere permittatur, licet instrumento cessionis uenditionis nomen insertum sit:

2Exceptis scilicet cessionibus, quas inter coheredes pro actionibus hereditariis fieri contingit, et his, quascumque uel creditor uel is qui res aliquas possidet pro debito seu rerum apud se constitutarum munimine ac tuitione acceperit, nec non his, quas in legatarios seu fideicommissarios, quibus debita uel actiones seu res aliae relictae sunt, pro his fieri necesse sit: nulla etenim tali ratione intercedente redemptor, sicuti superius declaratum est, magis existit, qui alienas pecuniis praestitis subiit actiones.

3Sin autem per donationem cessio facta est, sciant omnes huiusmodi legi locum non esse, sed antiqua iura esse seruanda, ut cessiones tam pro exceptis et specialiter enumeratis quam aliis causis factae seu faciendae secundum actionum, quaecumque cessae sunt uel fuerint, tenorem sine quadam imminutione obtineant.

D. X k. Aug. Areouinda et Messala conss.

23 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Anastasio diuae memoriae principi iustissima constitutio conscripta est tam humanitatis quam beniuolentiae plena, ut ne quis alienum subeat debitum cessione in eum facta et amplius consequatur a debitore his, quae praestauit cessionis auctori, exceptis quibusdam casibus, qui specialiter illi sanctioni continentur. sed cum hi, qui circa lites morantur, eandem piam dispositionem in sua natura remanere minime concesserunt, inuenientes machinationem, ut partem quidem debiti uenditionis titulo transferant in alium creditores, reliquam autem partem per coloratam cedant donationem, generaliter Anastasianae constitutioni subuenientes sancimus nulli licere partem quidem debiti cedere pecuniis acceptis et uenditione actionum habita, partem autem donationis titulo uideri transferre, sed, si uoluerit, pure totum debitum donare et per donationem actiones transferre, non occulte nec per artes clandestinas pecunias suscipere, publice autem simulatam donationem celebrare, sed undique puram et non dissimulatam facere donationem: huiusmodi enim cessionibus non aduersamur.

1Si quis autem occulte aliud quidem agere conatur et pecunias pro parte accepit et uendidit particulatim actiones, partem autem donare simulat uel ipsi, qui emptionem actionis subiit, uel forsitan alii per suppositam personam (quia et hoc saepius perpetratum esse didicimus), huiusmodi machinationem penitus amputamus, ut nihil amplius accipiat, quam ipse uero contractu re ipsa persoluit: sed omne, quod superfluum est et per figuratam donationem translatum, inutile esse ex utraque parte censemus, ut neque ei qui cedit actiones neque ei qui eas suscipere curauit aliquid lucri uel fieri uel remanere uel aliquam contra debitorem uel res ad eum pertinentes esse utrique eorum actionem.

2Sed et si quis donationem quidem omnis debiti facere adsimulauerit, ut uideatur esse tota donatio, aliquid autem occulte susceperit, et in hoc casu hoc tantummodo exactionem sortiri, quod datum esse comprobetur, et si hoc a debitore persoluatur, nulla contra eum uel substantiam eius ex dissimulata donatione oriatur molestia.

3Et iustum quidem fuerat hoc remedium debitoribus ab Anastasianis temporibus impertiri, ex quibus etiam lex lata est, quam homines astute lacerandam esse existimauerunt. sed ne uideamur in tanta temporum nostrorum beniuolentia aliquid acerbius admittere, in futuris post praesentem legem casibus haec obseruari censemus, ut omne, quod contra legem Anastasianam excogitatum est, hoc in posterum nostro perfruatur remedio.

24 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Ἡ παροῦσα διάταξις μέμνηται μὲν τῆς Ἀναστασίου τοῦ τῆς θείας λήξεως διατάξεως τῆς γενομένης περὶ τῶν ἐκχωρήσεων, ἥτις βούλεται τὸν χρήματα δεδωκότα καὶ ἀγωγὰς ἐκχωρηθῆναι μηδὲν πλέον ἀπαιτεῖν ἐκ τῶν ἐκχωρηθεισῶν ἀγωγῶν, εἰ μὴ μόνον ἅπερ δέδωκεν ὑπὲρ αὐτῶν·εὑροῦσα δὲ ἐν ἐκείνῃ τῇ διατάξει πρόσωπά τινα ὑπεξῃρημένα κελεύει καὶ ἐπὶ τούτων τῶν προσώπων τὸ αὐτὸ νόμιμον κρατεῖν καὶ μηκέτι φυλάττεσθαι τὴν ἐν ἐκείνῃ τῇ διατάξει γενομένην ὑπεξαίρεσιν, ἀλλὰ τὸν δεδωκότα χρήματα μόνον αὐτὰ λαμβάνειν μετὰ τῶν τόκων καὶ πλέον οὐδέν. εἰ δὲ δωρεά τις καθαρὰ γένοιτο ἀγωγῶν, τὴν ἐπὶ ταῖς δωρεαῖς ἐκχώρησιν ἰσχύειν βούλεται, εἰ μὴ ἄρα κατὰ περιγραφὴν ἐγένετο.