IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.34DEPOSITI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Mestrio militi.

pr.Si incursu latronum uel alio fortuito casu ornamenta deposita apud interfectum perierunt, detrimentum ad heredem eius qui depositum accepit, qui dolum solum et latam culpam, si non aliud specialiter conuenit, praestare debuit, non pertinet. quod si praetextu latrocinii commissi uel alterius fortuiti casus res, quae in potestate heredis sunt uel quas dolo desiit possidere, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibendum actio, sed etiam in rem uindicatio competit.

PP. IIII id. Iul. Maximo II et Urbano conss.

2 · Imp. Gordianus A. Celsino militi.

pr.Usurae in depositi actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis ex mora uenire solent.

D. k. Nou. Pio et Pontiano conss.

3 · Idem A. Austronio militi.

pr.Si depositi experiris, non immerito etiam usuras tibi restitui flagitabis, cum tibi debeat gratulari, quod furti eum actione non facias obnoxium, si quidem qui rem depositam inuito domino sciens prudensque in usus suos conuerterit, etiam furti delicto succedit.

D. id. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Idem A. Timocrati militi.

pr.Si deposita pecunia is qui eam suscepit usus est, non dubium est etiam usuras debere praestare. sed si, cum depositi actione expertus es, tantummodo sortis facta condemnatio est, ultra non potes propter usuras experiri: non enim duae sunt actiones alia sortis alia usurarum, sed una, ex qua condemnatione facta iterata actio rei iudicatae exceptione repellitur.

5 · Impp. Valerianus et Galienus AA. et Valerianus C. Claudio.

pr.Propter instrumenta quidem, quae te deposuisse cum aduersario tuo dicis, ut residua pecunia quae ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes conuenire. quamuis autem haec reddita non fuerint, tamen aduersus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es.

D. id. Iul. Aemiliano et Basso conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Antonio Alexandro et Ulpiano Antipatri.

pr.Is, penes quem utrasque partes transactiones uel alia instrumenta commendasse dicis, legem qua haec suscepit seruare necesse habet.

7 · Idem AA. et CC. Antiocho Attico Calpurniano Democrati.

pr.Desiderium tuum cum rationibus iuris non congruit. nam si custodiam pecuniae suscepisti, quam aliis a te datam instrumentum, quo hanc tibi reddi conscriptum profiteris, arguit, solutionem eius competentem improbe recusas.

8 · Idem AA. et CC. Aurelio Alexandro.

pr.Si is, qui depositam a te pecuniam accepit, eam suo nomine uel cuiuslibet alterius mutuo dedit, tam ipsum de implenda suscepta fide quam eius successores teneri tibi certissimum est. aduersus eum autem qui accepit nulla actio tibi competit, nisi nummi extant: tunc enim contra possidentem uti uindicatione potes.

D. IIII k. Mart. Sirmi AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Aurelio Menophilo et ceteris.

pr.Cum hereditas personam dominae sustineat, ab hereditario seruo, priusquam patri uestro successeritis, res commendatas secundum bonam fidem ab eius qui susceperat successoribus apud rectorem prouinciae petere potestis.

PP. VII id. Nou. Sirmi AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Septimiae Quadratillae.

pr.Qui depositum non restituit, suo nomine conuentus et condemnatus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur.

Subscripta pridie idus Decembres Nicomedia CC. conss.

11 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Si quis uel pecunias uel res quasdam per depositionis accepit titulum, eas uolenti ei qui deposuerit reddere ilico modis omnibus compellatur nullamque compensationem uel deductionem uel doli exceptionem opponat, quasi et ipse quasdam contra eum qui deposuit actiones personales uel in rem uel hypothecarias praetendens, cum non sub hoc modo depositum accepit, ut non concessa ei retentio generetur, et contractus qui ex bona fide oritur ad perfidiam retrahatur.

1Sed et si ex utraque parte aliquid fuerit depositum, nec in hoc casu compensationis praepeditio oriatur, sed depositae quidem res uel pecuniae ab utraque parte quam celerrime sine aliquo obstaculo restituantur, ei uidelicet primum, qui primus hoc uoluerit, et postea legitimae actiones integrae ei reseruentur.

2Quod obtinere sicut iam dictum est oportet et si ex una parte depositio celebrata est, ex altera autem compensatio fuerit opposita, ut integra omni legitima ratione seruata depositae res uel pecuniae prima fronte restituantur.

3Quod si in scriptis attestatio non per dolum uel fraudem fuerit ei qui depositum suscepit ab alio transmissa, ut minime depositum restituat, hocque per iusiurandum adfirmauerit, liceat ei qui deposuit sub defensionis cautela idonea praestita res depositas quantocius recuperare.

Recitata septimo miliario in nouo consistorio palatii Iustiniani. d. III k. Nou. Decio cons.

12 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Superuacuam ueterum differentiam e medio tollentes, si quis certum pondus auri uel confecti uel in massa constituti deposuerit et plures scripsit heredes et unus ex his contingentem sibi portionem a depositario accepit, alter supersederit uel alias fortuito casu impeditus hoc facere non potuerit, et postea depositarius in aduersam inciderit fortunam uel sine dolo depositum perdiderit, sancimus non esse coheredi eius licentiam uenire contra coheredem suum et ex eius parte auellere, quod ipse ex sua parte consequi minime potuerit, quasi eo quod coheres accepit communi constituto, cum, ubi certae pecuniae depositae fuerant et suam partem unus ex heredibus accepit, nemini ueniret in dubium bene eum accepisse partem suam et non debere aliam partem attingere. nobis etenim non uidetur esse homo obnoxius neque in massa neque in specie neque in pecunia numerata qui suam partem suscepit, ne industria poenas desidiae soluat. si enim et alius heres tempora opportuna quemadmodum coheres eius obseruasset, et suum uterque recipiebat et sequentibus altercationibus minime locus relinquebatur.