IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.33DE NAUTICO FENORE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Scribonio Honorato.

pr.Traiecticiam pecuniam, quae periculo creditoris datur, tamdiu liberam esse ab obseruatione communium usurarum, quamdiu nauis ad portum appulerit, manifestum est.

PP. IIII id. Mart. Maximo II et Aquilino conss.

3 · Idem AA. Aureliae Cosmianae.

pr.Cum dicas pecuniam te ea lege dedisse, ut in sacra urbe tibi restitueretur, nec incertum periculum, quod ex nauigatione maris metui solet, ad te pertinuisse profitearis, non dubium est pecuniae creditae ultra licitum te usuras exigere non posse.

PP. prid. id. Mart. Maximo II et Aquilino conss.

4 · Idem AA. Aureliae Iulianae.

pr.Cum proponas te nauticum fenus ea condicione dedisse, ut post nauigium, quod in Africam dirigi debitor adseuerabat, in Salonitanorum portum naue delata fenebris pecunia tibi redderetur, ita ut nauigii dumtaxat quod in Africam destinabatur periculum susceperis, perque uitium debitoris, nec loco quidem nauigii seruato, illicitis comparatis mercibus quae nauis continebat fiscum occupasse: amissarum mercium detrimentum, quod non ex marinae tempestatis discrimine, sed ex praecipiti auaritia et inciuili debitoris audacia accidisse adseueratur, adscribi tibi iuris publici ratio non permittit.

5 · Idem AA. et CC. Pullio Iuliano Eucharisto.

pr.Traiecticiae quidem pecuniae, quae periculo creditoris mutuo datur, casus, antequam, ad destinatum locum nauis perueniat, ad debitorem non pertinet, sine huiusmodi uero conuentione infortunio naufragii non liberabitur.

D. VIII id. Oct. Retiariae CC. conss.