C. 4.32DE USURIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Pius A. Aurelio euocato.
pr.Si interrogatione praecedente promissio usurarum recte facta probetur, licet instrumento conscripta non sit, tamen iure optimo debentur.
Sine die et consulibus
2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Lucio.
pr.Usuras emptor, cui possessio rei tradita est, si pretium uenditori non obtulerit, quamuis pecuniam obsignatam in depositi causa habuerit, aequitatis ratione praestare cogitur.
3 · Idem AA. Iuliano Serpio.
pr.Quamuis usurae fenebris pecuniae citra uinculum stipulationis peti non possunt, tamen ex pacti conuentione solutae neque ut indebitae repetuntur neque in sortem accepto ferendae sunt.
PP. V k. Oct. Seuero III et Antonino AA. conss.
4 · Idem AA. Aproniae Honoratae.
pr.Per retentionem pignoris usuras seruari posse, de quibus praestandis conuenit, licet stipulatio interposita non sit, merito constitutum est et rationem habet, cum pignora condicione pacti etiam usuris obstricta sint.
1Sed enim in causa de qua agis haec ratio cessat, si quidem tempore contractus de minoribus usuris petendis conuenit, postea autem, cum se debitor praestaturum maiores repromisit, non potest uideri rata retentio pignoris, quando eo tempore, quo instrumenta emittebantur, non conuenerit, ut pignus etiam ad hanc adiectionem teneatur.
5 · Idem AA. Ultumio Sabino et aliis.
pr.Aduersus creditorem usuras maiores ex stipulatu petentem, si probetur per certos annos minores postea consecutus, utilis est pacti exceptio. secundum quod tueri causam potestis etiam aduersus defensores ciuitatis maiores petentes ex cautione, si probaueritis semper quincunces amitam pupillorum uestrorum, quae maiores cauerat, rependisse.
D. non Iul. Geta cons.
6 · Imp. Antoninus A. Antigono militi.
pr.Si creditrici, quae ex causa pignoris obligatam sibi rem tenet, pecuniam debitam cum usuris testibus praesentibus obtulisti eaque non accipiente obsignatam eam deposuisti, usuras ex eo tempore quo obtulisti praestare non cogeris absente uero creditrice praesidem super hoc interpellare debueras.
PP. III id. Febr. duobus Aspris conss.
7 · Idem A. Domitio Aristaeo.
pr.Creditor instrumentis suis probare debet quae intendit et usuras se stipulatum, si potest. nec enim, si aliquando ex consensu praestitae sunt, obligationem constituunt.
PP. IIII non. Oct. Romae Laeto et Cereale conss.
8 · Idem A. Claudio Doryphoro.
pr.Quamuis Bassa, cum pecuniam mutuam acciperet, minores usuras Menophano spoponderit et, nisi intra certum tempus eas soluisset, ampliores ( licitas tamen) promiserit, si post tempus cautioni praefinitum creditor easdem accepit nec maiores dari sibi postulauit ac per hoc non recessisse a minorum praestatione eum probari potest, eas usuras computari oportet, quarum in exactione creditor perseuerauit.
9 · Idem A. Canio Probo.
pr.Si per te non stetit quominus intra tempora praefinita pecuniam minorum usurarum solueres, sed per tutores filiorum creditoris, qui eam accipere noluerunt, idque apud iudicem datum probaueris, eius temporis, quo per te non stetisse apparuerit, usurae maiores non exigentur. quod si etiam sortem deposuisti, exinde, ex quo id factum apparuerit, in usuras non conuenieris.
10 · Idem A. Crato et Donato militi.
pr.Usurae per tempora solutae non proficiunt ad dupli computationem. tunc enim ultra sortis summam usurae non exiguntur, quotiens tempore solutionis summa usurarum excedit eam computationem.
11 · Imp. Alexander A. Aurelio Tyranno.
pr.Frumenti uel hordei mutuo dati accessio etiam ex nudo pacto praestanda est.
PP. k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
12 · Idem A. Popilio.
pr.Ex praedio pignori obligato creditor post oblatam iure sibi pecuniam, quam non suscepit, si fructum accepit, exonerari sortis debitum certum est.
13 · Idem A. Eustathiae et aliis.
pr.In bonae fidei iudiciis, quale est etiam negotiorum gestorum, usurarum rationem haberi certum est. sed si finitum est iudicium sententia, quamuis minoris condemnatio facta est non adiectis usuris, nec prouocatio secuta est, finita retractanda non sunt: nec eius temporis, quod post rem iudicatam fluxit, usurae ullo iure postulantur nisi ex causa iudicati.
14 · Idem A. Aurelio Arcasiani.
pr.Si ea pactione uxor tua mutuam pecuniam dedit, ut uice usurarum inhabitaret, pactoque ita ut conuenit usa est, non etiam locando domum pensionem redegit, referri quaestionem, quasi plus domus redigeret, si locaretur, quam usurarum legitimarum ratio colligit, minime oportet. licet enim uberiore sorte potuerit contrahi locatio, non ideo tamen illicitum fenus esse contractum, sed uilius conducta habitatio uidetur.
D. XI k. Mai. Maximo et Urbano conss.
15 · Imp. Gordianus A. Claudio Portorio.
pr.Cum adleges uxorem tuam ea condicione mille aureorum numero quantitatem sumpsisse, ut, si intra diem certum debito satis non fecisset, cum poena quadrupli redderet quod accepit, iuris forma non patitur legem contractus istius ultra poenam legitimarum usurarum posse procedere.
D. non. M. Attico et Praetextato conss.
16 · Idem A. Flauio Sulpicio.
pr.Cum non frumentum, sed pecuniam fenori te accepisse adleges, ut certa modiatio tritici praestaretur, ac, nisi is modus sua die fuisset oblatus, mensurarum additamentis in fraudem usurarum legitimarum grauatum te esse contendis, potes aduersus improbam petitionem competente uti defensione.
PP.
17 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Aurelio Euxeno.
pr.Si ea lege possessionem mater tua apud creditorem tuum obligauit, ut fructus in uicem usurarum consequeretur, obtentu maioris percepti emolumenti propter incertum fructuum euentum rescindi placita non possunt.
18 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aurelio Castori.
pr.Indebitas usuras, etiam si ante sortem solutae non fuerint ac propterea minuere eam non potuerint, licet post sortem redditam creditori fuerint datae, exclusa iuris uarietate repeti posse pensa ratione firmatum est.
19 · Idem AA. et CC. Aureliae Irenaeae.
pr.Acceptam mutuo sortem cum usuris licitis creditori post testationem offer ac, si non suscipiat, consignatam in publico depone, ut cursus usurarum legitimarum inhibeatur.
1In hoc autem casu publicum intellegi oportet uel sacratissimas aedes uel ubi competens iudex super ea re aditus deponi eas disposuerit.
2Quo subsecuto etiam periculo debitor liberabitur et ius pignorum tollitur, cum Seruiana etiam actio manifeste declarat pignoris inhiberi persecutionem uel solutis pecuniis uel si per creditorem steterit, quominus soluatur.
3Quod etiam in traiecticiis seruari oportet.
4Creditori scilicet actione utili ad exactionem earum non aduersus debitorem, nisi forte eas receperit, sed uel contra depositarium uel ipsas competente pecunias.
20 · Idem AA. et CC. Aelio Nicopolitano.
pr.Constitutionibus sacris, quae ultra certum modum usuras fenebris exigi pecuniae prohibent, mandatoribus etiam uel fideiussoribus subuentum est: quibus quasi mandator uel fideiussor conuentus uti potes.
Sub die ...
21 · Idem AA. et CC. Chresimoni.
pr.Si usuras praestari pignore dato conuenerat et in continenti, numeratione facta, postea uel ante, propter quod debitum solutionem feceras, non designasti, habuit creditor in usuras tibi accepto ferendae solutae quantitatis facultatem.
22 · Idem AA. et CC. Cominio Carino.
pr.Pignoribus quidem interuenientibus usurae, quae sine stipulatione peti non poterant, pacto retineri possunt. uerum hoc iure constituto, cum huiusmodi nullo interposito pacto tantum certae summae poenam praestari conuenisse proponas, nec peti nec retineri quicquam amplius et ad pignoris solutionem urgueri te disciplina iuris perspicis.
PP. id. Iul. ipsis. ... conss.
23 · Idem AA. et CC. Iasoni.
pr.Oleo quidem uel quibuscumque fructibus mutuo datis incerti pretii ratio additamenta usurarum eiusdem materiae suasit admitti.
D. III k. Oct. Viminaci CC. conss.
24 · Idem AA. et CC. Culciae.
pr.Si mater tua maior annis constituta negotia quae ad te pertinent gesserit, cum omnem diligentiam praestare debeat, usuras pecuniae tuae, quam administrasse fuerit comprobata, praestare compelli potest.
D. XIIII k. Dec. ipsis CC. conss.
25 · Imp. Constantinus A. ad populum.
pr.Pro auro et argento et ueste facto chirographo licitas solui uel promitti usuras iussimus.
26 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Eos, qui principali actione per exceptionem triginta uel quadraginta annorum, siue personali siue hypothecaria, ceciderunt, non posse super usuris uel fructibus praeteriti temporis aliquam mouere quaestionem dicendo ex his temporibus eas uelle sibi persolui. quae non ad triginta uel quadraginta praeteritos annos referuntur, et adserendo singulis annis earum actiones nasci: principali enim actione non subsistente satis superuacuum est super usuris uel fructibus adhuc iudicem cognoscere.
1Super usurarum uero quantitate etiam generalem sanctionem facere necessarium esse duximus, ueterem duram et grauissimam earum molem ad mediocritatem deducentes.
2Ideoque iubemus illustribus quidem personis siue eas praecedentibus minime licere ultra tertiam partem centesimae usurarum in quocumque contractu uili uel maximo stipulari: illos uero, qui ergasteriis praesunt uel aliquam licitam negotiationem gerunt, usque ad bessem centesimae suam stipulationem moderari: in traiecticiis autem contractibus uel specierum fenori dationibus usque ad centesimam tantummodo licere stipulari nec eam excedere, licet ueteribus legibus hoc erat concessum: ceteros autem omnes homines dimidiam tantummodo centesimae usurarum posse stipulari et eam quantitatem usurarum etiam in aliis omnibus casibus nullo modo ampliari, in quibus citra stipulationem usurae exigi solent.
3Nec liceat iudici memoratam augere taxationem occasione consuetudinis in regione obtinentis.
4Si quis autem aliquid contra modum huius fecerit constitutionis, nullam penitus de superfluo habeat actionem, sed et si acceperit, in sortem hoc imputare compelletur, interdicta licentia creditoribus ex pecuniis fenori dandis aliquid detrahere uel retinere siliquarum uel sportularum uel alterius cuiuscumque causae gratia. nam si quid huiusmodi factum fuerit, principale debitum ab initio ea quantitate minuetur, ut tam ipsa minuenda pars quam usurae eius exigi prohibeantur.
5Machinationes etiam creditorum, qui ex hac lege prohibiti maiores usuras stipulari alios medios subiciunt, quibus hoc non ita interdictum est, resecantes iubemus, si quid tale fuerit attemptatum, ita computari usuras, ut necesse esset, si ipse qui alium interposuit fuisset stipulatus: in quo casu sacramenti etiam illationem locum habere sancimus.
D. id. Dec. Constantinopoli Iustiniano pp. A. II cons.
27 · Idem A. Menae pp.
pr.De usuris, quarum modum iam statuimus, prauam quorundam interpretationem penitus remouentes iubemus etiam eos, qui ante eandem sanctionem ampliores quam statutae sunt usuras stipulati sunt, ad modum eadem sanctione taxatum ex tempore lationis eius suas moderari actiones, illius scilicet temporis, quod ante eandem fluxit legem, pro tenore stipulationis usuras exacturos.
1Cursum insuper usurarum ultra duplum minime procedere concedimus, nec si pignora quaedam pro debito creditori data sint, quorum occasione quaedam ueteres leges et ultra duplum usuras exigi permittebant.
2Quod et in bonae fidei iudiciis ceterisque omnibus in quibus usurae exiguntur seruari censemus.
D. k. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
28 · Idem A. Demostheni pp.
pr.Ut nullo modo usurae usurarum a debitoribus exigantur. et ueteribus quidem legibus constitutum fuerat, sed non perfectissime cautum. si enim usuras in sortem redigere fuerat concessum et totius summae usuras stipulari, quae differentia erat debitoribus, qui re uera usurarum usuras exigebantur? hoc certe erat non rebus sed uerbis tantummodo leges ponere.
1Quapropter hac apertissima lege definimus nullo modo licere cuidam usuras praeteriti uel futuri temporis in sortem redigere et earum iterum usuras stipulari, sed, si hoc fuerit subsecutum, usuras quidem semper usuras manere et nullum aliarum usurarum incrementum sentire, sorti autem antiquae tantummodo incrementum usurarum accedere.
PP. k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.