IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.31DE COMPENSATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Dianensi.

pr.Et senatus censuit et saepe rescriptum est compensationi in causa fiscali ita demum locum esse, si eadem statio quid debeat quae petit. hoc iuris propter confusionem diuersorum officiorum tenaciter seruandum est. si quid autem tibi ex ea statione cuius mentionem fecisti deberi constiterit, quam primum recipies.

2 · Idem A. Claudio et Asclepiadi.

pr.Ex causa quidem iudicati solutum repeti non potest, eapropter nec compensatio eius admitti potest. eum uero, qui iudicati conuenitur, compensationem pecuniae sibi debitae implorare posse nemini dubium est.

3 · Imp. Alexander A. Aetrio Capitoni.

pr.In ea, quae rei publicae te debere fateris, compensari ea, quae ab eadem tibi debentur, is cuius de ea re notio est iubebit, si neque ex kalendario neque ex uectigalibus neque ex frumenti uel olei publici pecunia neque tributorum neque alimentorum neque eius, quae statutis sumptibus seruit, neque fideicommissi ciuitatis debitor sis.

PP. k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Flauio et Luciano.

pr.Si constat pecuniam inuicem deberi, ipso iure pro soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrent quantitates, eiusque solius, quod amplius apud alterum est, usurae debentur, si modo petitio earum subsistit.

D. XVII k. Oct. Alexandro A. III et Dione conss.

5 · Idem A. Honoratae.

pr.Etiam si fideicommissum tibi ex eius bonis deberi constat, cui debuisse te minorem quantitatem dicis, aequitas compensationis usurarum excludit computationem, petitio autem eius, quod amplius tibi deberi probaueris, sola relinquitur.

PP.

6 · Idem A. Polydeucae.

pr.Neque scriptura, qua cautum est accepta quae negas tradita, obligare te contra fidem ueritatis potuit et compensationis aequitatem iure postulas. non enim prius exsolui, quod debere te constiterit, aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae a muliere diuortii causa amota quereris.

PP. XVI k. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.

7 · Idem A. Flauio Ausonio.

pr.Si ex uenditione pretium uenditori debetur, compensationis ratio opponitur. aduersus fiscum enim solum emptores petitioni pretii compensationem obicere prohibentur.

8 · Imp. Gordianus A. Aurelio Emerito militi.

pr.Si propter fructus ex possessione tua perceptos uitricus tuus debitor tibi constitutus est, cum id, quod a matre tua legatum est, a te petere coeperit, mutuo debitae quantitatis apud eum qui super ea re iudicaturus est compensationem non immerito obicies.

9 · Idem A. Liciniae Euctemonidi.

pr.Eius, quod non ei debetur qui conuenitur, sed alii, compensatio fieri non potest.

PP. id. Ian.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Iulio Nicandro.

pr.Quoniam liberum fundum distractum proponis, post uero, ueluti praecedente emptionem obligatione, certum quid soluisse, si debitum a te apud praesidem prouinciae petatur, compensationem eius quod indebite soluisti potes opponere.

11 · Idem AA. et CC. Claudio Iulio et Paulo.

pr.Si tutores pupillis officio magistratus urguente nominastis ac pro his propter onus primipili pecuniam soluistis, superstitiosam geritis sollicitudinem, ne ab ipsis conuenti hanc eis imputare minime possitis uel a uobis quicquam amplius exigatur, si tantum, quantum eis tutores debuerunt, uel uos nomine ipsorum maiorem quantitatem dedisse probetur.

12 · Idem AA. et CC. Lucio Corneliano.

pr.Inuicem debiti compensatione habita, si quid amplius debeas, soluens uel accipere creditore nolente offerens et consignatum deponens de pignoribus agere potes.

PP. XVII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Aurelio Basso.

pr.Si uelut in id debitum, quod sollemnium publicarum pensitationum debueras nomine, compensaturo tibi nihil petiturum postea Muciano scripsisti, redditis quae uenerant in compensationem non indebiti soluti repetitio, sed ante debiti competit exactio.

14 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Compensationes ex omnibus actionibus ipso iure fieri sancimus nulla differentia in rem uel personalibus actionibus inter se obseruanda.

1Ita tamen compensationes obici iubemus, si causa ex qua compensatur liquida sit et non multis ambagibus innodata, sed possit iudici facilem exitum sui praestare. satis enim miserabile est post multa forte uariaque certamina. cum res iam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quae iam paene conuicta est, opponi compensationem iam certo et indubitato debito et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi. hoc itaque iudices obseruent et non procliuiores in admittendas compensationes existant nec molli animo eas suscipiant, sed iure stricto utentes, si inuenerint eas maiorem et ampliorem exposcere indaginem, eas quidem alii iudicio reseruent, litem autem pristinam iam paene expeditam sententia terminali componant: excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec compensationi locum esse disposuimus.

2Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur.

D. k. Nou. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.