IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.30DE NON NUMERATA PECUNIA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Hilaro.

pr.Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam adseris et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque numeratae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. eademque ratione ueritas seruetur, si te possidente pignus aduersarius tuus agere coeperit.

PP. k. Sept. Laterano et Rufino conss.

2 · Imp. Antoninus A. Maturio.

pr.Minorem pecuniam te accepisse et maioris cautionem interposuisse si apud eum qui super ea re cogniturus est constiterit, nihil ultra quam accepisti cum usuris in stipulatum deductis restituere te iubebit.

D. id. April. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Demetriae.

pr.Si ex cautione tua, licet hypotheca data, conueniri coeperis, exceptione opposita seu doli seu non numeratae pecuniae compelletur petitor probare pecuniam tibi esse numeratam: quo non impleto absolutio sequetur.

D. III k. Iul. Laeto et Cereale conss.

4 · Idem A. Basso.

pr.Cum fidem cautionis agnoscens etiam solutionem portionis debiti uel usurarum feceris, intellegis de non numerata pecunia nimium tarde querellam te deferre.

5 · Imp. Alexander A. Augustiano.

pr.Aduersus petitiones aduersarii si quid iuris habes, uti eo potes. ignorare autem non debes non numeratae pecuniae exceptionem ibi locum habere, ubi quasi credita pecunia petitur, cum autem ex praecedenti causa debiti in chirographum quantitas redigitur, non requiri, an tunc cum cauebatur numerata sit, sed an iusta causa debiti praecesserit.

6 · Idem A. Iustino.

pr.Frustra opinaris exceptione non numeratae pecuniae te esse munitum, quando, ut fateris, in eius uicem qui erat obligatus substitueris te debitorem.

PP.

7 · Idem A. Iuliano et Ammoniano.

pr.Si quasi accepturi mutuam pecuniam aduersario cauistis, quae numerata non est, per condictionem obligationem repetere, etsi actor non petat, uel exceptione non numeratae pecuniae aduersus agentem uti potestis.

PP. non. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

8 · Idem A. Materno.

pr.Si intra legibus definitum tempus qui cautionem exposuit nulla querimonia usus defunctus est, residuum tempus eius heres habebit tam aduersus creditorem quam aduersus heredes eius.

1Sin autem questus est, exceptio non numeratae pecuniae heredi et aduersus heredes perpetuo competit.

2Sin uero legitimum tempus excessit in querimoniam creditore minime deducto, omnimodo heres eius, et si pupillus sit, debitum soluere compelletur.

PP. XII k. April. Modesto et Probo conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Zoilo.

pr.Cum ultra hoc quod accepit re obligari neminem posse constet et stipulatione interposita placita creditor non dederit, in factum dandam exceptionem conuenit: si necdum tempus, intra quod huius rei querella deferri debet, transiit uel intra hoc in testando iuri paritum sit, nihil ultra hoc quod accepisti sortis a te nomine praeses prouinciae exigi patietur.

D. III id. Dec. ipsis. ... conss.

10 · Idem AA. et CC. Mucazano.

pr.Adseueratio debitum solutum contendentis temporis diuturnitate non excluditur. nec huic obloquitur, quod exceptio non numeratae pecuniae certa die non delata querella prius euanescat, cum inter eum, qui factum adseuerans onus subiit probationis, et negantem numerationem, cuius naturali ratione probatio nulla est, et ob hoc ad petitorem eius rei necessitatem transferentem magna sit differentia.

11 · Idem AA. et CC. Eutychiano.

pr.Si transactionis causa dare Palladio pecuniam stipulanti spopondisti, exceptione non numeratae pecuniae defendi non potes.

D. IIII id. April.

12 · Idem AA. et CC. Seueriano.

pr.Tam mandatori quam fideiussori non numeratae pecuniae exceptio exemplo rei principalis competit.

13 · Imp. Iustinus A. Theodoto pu.

pr.Generaliter sancimus, ut, si quid scriptis cautum fuerit pro quibuscumque pecuniis ex antecedente causa descendentibus eamque causam specialiter promissor edixerit, non iam ei licentia sit causae probationes stipulatorem exigere, cum suis adquiescere deceat, nisi certe ipse e contrario per apertissima rerum argumenta scriptis inserta religionem iudicis possit instruere, quod in alium quemquam modum et non in eum quem cautio perhibet negotium subsecutum sit. nimis enim indignum esse iudicamus, ut, quod sua quisque uoce dilucide protestatus est, id in eundem casum infirmare testimonioque proprio resistere.

14 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.In contractibus, in quibus pecuniae uel aliae res numeratae uel datae esse conscribuntur, non intra quinquennium, quod antea constitutum erat, non numeratae pecuniae exceptionem obicere possit, qui accepisse pecunias uel alias res scriptus sit, uel successor eius, sed intra solum biennium continuum,ut eo lapso nullo modo querella non numeratae pecuniae introduci possit: his scilicet, qui propter aliquas causas specialiter legibus expressas etiam lapso quinquennio in praeteritis temporibus adiuuabantur, etiam in posterum, licet biennium pro quinquennio statutum est. eodem auxilio potituris.

1Sed quoniam securitatibus et instrumentis depositarum rerum uel pecuniarum talem exceptionem opponere litigatores conantur, iustum esse prospicimus huiusmodi potestatem in certis quidem casibus prorsus amputare, in aliis uero breui tempore concludere. ideoque sancimus instrumento quidem depositionis certarum rerum uel certae pecuniae securitatibusque publicarum functionum, siue in solidum siue ex parte solutae esse conscribantur, illis etiam securitatibus, quae post confectionem dotalium instrumentorum de soluta dote ex parte uel in solidum exponuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi.

2Super ceteris uero securitatibus, quae super priuatis debitis a creditore conscribuntur partem debiti sortis uel usurarum nomine solutam esse significantes, uel adhuc feneraticia cautione apud creditorem manente, solidi tamen debiti solutionem factam esse demonstrantes, uel etiam futuram esse redhibitionem instrumenti feneraticii promittentes, uel si qua alterius cuiuscumque contractus gratia, in qua numeratio pecuniarum uel datio certarum specierum scripta est, securitas similiter data sit depensas esse pecunias uel alias res uel partem earum significans, intra triginta tantummodo dies post huiusmodi securitatis expositionem connumerandos exceptionem non numeratae pecuniae posse obici, ut, si hi transacti fuerint, eadem securitas ab iudicantibus omnibus modis admittatur, nec liceat ei qui securitatem exposuit post excessum memoratorum dierum non esse sibi solutas uel pecunias uel alias res dicere.

3Illo uidelicet obseruando, ut, in quibus non permittitur exceptionem non numeratae pecuniae opponere uel ab initio uel post taxatum tempus elapsum, in his nec iusiurandum offerri liceat.

4In omni uero tempore, quod memoratae exceptioni taxatum est, licebit ei, cui talis exceptio competit, uel denuntiationibus scripto missis querellam non numeratae pecuniae manifestare ei, qui numerasse eam uel alias res dedisse instrumento scriptus est, uel, si abesse eum his locis in quibus contractus factus est contigerit, in hac quidem alma urbe apud quemlibet ordinarium iudicem, in prouinciis uero apud uiros clarissimos rectores earum uel defensores locorum eandem querellam manifestare eoque modo perpetuam sibi exceptionem efficere.

5Sed si praesens quidem sit, qui pecunias numerasse uel alias res dedisse scriptus est, aliquam uero administrationem uel in hac alma urbe uel in prouinciis gerat, ut difficile esse uideatur denuntiationem ei mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti uelit, alios iudices adire uel in hac alma urbe uel in prouinciis et per eos ei manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse.

6Quod si in prouinciis uel non sit alius administrator ciuilis uel militaris, uel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam ei damus per uirum reuerentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. quae etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere certum est.

D. k. Iul. Constantinopoli ipso A. II cons.

15 · Idem A. Menae pp.

pr.Si cui non numeratae pecuniae competere possit exceptio, etiam eo supersedente tali auxilio uti, uel praesente uel absente, creditores eius possint ( siue ipsi conueniantur utpote res eius detinentes, ab his qui debita eius exigunt, cui competit huiusmodi exceptio uel dotis uel alterius causae nomine, siue contra alios possidentes aliquam actionem ipsi moueant) possint in examinando negotio suis aduersariis eandem non numeratae pecuniae exceptionem opponere nec eo prohibeantur, quod principalis debitor ea numquam usus est: ita tamen, ut neque principali debitori neque fideiussori eius aliquid praeiudicium generetur, si is qui eam exceptionem opposuit uictus fuit, sed possint illi postea, si conueniantur, intra statuta scilicet tempora eadem se exceptione tueri.

16 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Indubitati iuris est non numeratae pecuniae exceptionem locum habere et in talibus nominibus uel feneraticiis uel aliis cautionibus, quae etiam sacramenti habent mentionem. quae enim differentia est in huiusmodi exceptione, siue iusiurandum positum est siue non, tam in feneraticiis cautionibus quam in aliis instrumentis, quae talem exceptionem recipiunt?