IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.29AD SENATUS CONSULTUM VELLEIANUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Lucillae.

pr.Mulieribus, quae alienam obligationem suscipiunt aut in se transferunt, si id contrahentes non ignorant, senatus consulto subuenitur. sed si pro aliis, cum obligatae non essent, pecuniam exsoluunt, intercessione cessante repetitio nulla est.

PP. non. Dec. Caruiti duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Nepotianae.

pr.Frustra senatus consulti exceptione, quod de intercessionibus feminarum factum est, uti temptasti, quoniam principaliter ipsa debitrix fuisti. eius enim senatus consulti exceptio tunc mulieri datur, cum principaliter ipsa nihil debet, sed pro alio debitore apud creditorem eius intercessit: sin autem pro creditore suo aliis se obligauerunt uel ab eo se uel debitorem suum delegari passae sunt, huiusmodi senatus consulti auxilium non habent.

PP. III id. Aug. Antonino A. iiii et Balbino conss.

3 · Idem A. Seruato.

pr.Si, cum ipse mutuam pecuniam acciperes, mater tua contra amplissimi ordinis consultum fidem suam interposuit, exceptione tueri potest.

PP. III id. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

4 · Imp. Alexander A. Alexandriae.

pr.Senatus consultum locum habet, siue eam obligationem, quae in alterius persona constitit, mulier in se transtulerit uel participauerit siue, cum alius pecuniam acciperet, ipsa se constituit ab initio ream, quod et in rerum earum pro aliis obligationibus admissum est.

1Sed si praedia tua annis maior uiginti quinque uendidisti et pro marito pecuniam soluisti, deficit auxilium senatus consulti.

PP. VI k. Ian. Maximo II et Aeliano conss.

5 · Idem A. Popiliae.

pr.Si sine uoluntate tua res tuae a marito tuo pignori datae sunt, non tenentur. quod si consensisti obligationi sciente creditrice, auxilio senatus consulti uti potes. quod si patientiam praestitisti, ut quasi suas res maritus obligaret, decipere uoluisti mutuam pecuniam dantem et ideo tibi non succurretur senatus consulto, quo infirmitati, non calliditati mulierum consultum est.

D. XV k. Iul. Iuliano et Crispino conss.

6 · Idem A. Torquato.

pr.Si mater, cum filiorum suorum gereret patrimonium, tutoribus eorum securitatem promiserit et fideiussorem praestiterit uel pignora dederit, quoniam quodammodo suum negotium gessisse uidetur, senatus consulti auxilio neque ipsa neque fideiussor ab ea praestitus neque res eius pigneratae adiuuantur.

1Sin autem tutore se excusare uolente ipsa se interposuit indemnitatem ei repromittens, auxilio senatus consulti uti minime prohibetur.

2Sin uero tutores petiit et sponte periculum suscepit, quominus teneatur, auctoritate iuris tuetur.

PP. VI id. Oct. Modesto et Probo conss.

7 · Imp. Gordianus A. Viuiano.

pr.Si sciens creditor a marito propter proprium debitum fundum mulieris, licet ea consentiente, pignori accepit, propter senatus consulti auxilium uendendo eum dominium mulieri auferre nequiuit, nec tibi necesse est praestito pretio emptori uindicare, si matri heres extitisti.

PP. XII k. Oct. Pio et Pontiano conss.

8 · Idem A. Tryphoni.

pr.Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, uerum etiam filiae emancipatae in se receperunt, quamuis filiae uirilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quae ex senatus consulto Velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligauerunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conueniri posse, in quo conueniretur, si filiae non intercessissent, dubium non est.

1Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur.

PP. non. Oct. Pio et Pontiano conss.

9 · Idem A. Proculo.

pr.Quamuis pro alio soluere possit mulier, tamen si praecedente obligatione, quam senatus consultum de intercessionibus efficacem esse non sinit, solutionem fecerit eius senatus consulti beneficio munitam se ignorans, locum habet repetitio.

PP. non. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

10 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Tryphaenae.

pr.Si aduersarius tuus non cum marito tuo, sed tecum negotium gessit, reliqua conductionis, quae dicis esse contracta, obtentu eiusmodi obligationum non potes recusare. enimuero si, cum eosdem fundos non tibi, sed marito tuo locaret, personam tuam ut idoneam secutus est, beneficio amplissimi ordinis, quod est factum de intercessionibus feminarum, te tueri potes.

PP. XVIII k. Sept. Peregrino et Aemiliano conss.

11 · Idem A. Theodorae.

pr.Etiam constante matrimonio ius hypothecarum seu pignorum marito remitti posse explorati iuris est.

PP. VIII k. Oct. Peregrino et Aemiliano conss.

12 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Sepiducae.

pr.Si dotare filiam uolens genero res tuas obligasti, pertinere ad te beneficium senatus consulti falso putas: hanc enim causam ab eo beneficio esse remouendam prudentes uiri putauerunt.

PP. VIIII k. Mart. Tusco et Basso conss.

13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Condianae.

pr.Si fenebris pecunia iuxta fidem ueri a creditore tibi data est, siue tota quantitas fenoris siue pars eius in usum mariti processisse proponatur, decreto patrum non adiuuaris, licet creditor causam contractus non ignorauerit.

D. III k. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Basilissae.

pr.Mulierem contra senatus consulti Velleiani auctoritatem non posse intercedere eademque exceptione fideiussorem eius uti posse iuris auctoritas probat. unde si mater tua marito quondam suo heres non extitit, satis idoneae exceptionis remedio tuta est.

PP. VIII k. April. Byzantii CC. conss.

15 · Idem AA. et CC. Agrippino.

pr.Si uxor pro marito contra senatus consultum intercessura te rogauit mandatorio nomine pro ea tuam fidem adstringere, initio contractus per exceptionis auxilium obligationi tuae cohaesit securitas, qua conuentus defendi potes.

PP. XVIII k. Iun. Sirmi CC. conss.

16 · Idem AA. et CC. Rufino.

pr.Si mulier alienam suscepit obligationem, cum ei per exceptionem Velleiani senatus consulti succurratur, creditori contra priores debitores rescissoria actio datur.

PP. XVII k. Febr. Sirmi CC. conss.

17 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Si, cum pater uester a Callistrato mutuam sumpsisset pecuniam, uelut hanc eius uxor accepisset, instrumentum conscriptum est, nec ad exceptionis tractatum ex senatus consulto uenientem peruenire necesse est, cum eam ueritatis substantia, constituta potior quam simulata gesta, tueatur.

III id. Mart. CC. conss.

18 · Idem AA. et CC. Zotico.

pr.Feminis alienas nouas uel ueteres obligationes aliqua ratione suscipientibus subuenitur, nisi creditor aliqua ratione per mulierem deceptus sit: nam tunc replicatione doli senatus consulti exceptionem remoueri constitutum est.

S. VI id. Nou. Antiochiae CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Faustinae.

pr.Cum ad eas etiam obligationes, quae ex mulieris persona calliditate creditoris sumpserunt primordium, decretum patrum, quod de intercessione feminarum factum est, pertinere edicto perpetuo declaratur, si tamen creditor, qui contrahere cum alio proposuerat, mulieris personam elegit, exceptione contra petitores secundum ea quae adseueras defendi potes.

D. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Theodotiano.

pr.Heredes quoque mulieris aduersus creditores eadem exceptione, quae ex senatus consulto introducta est, uti posse non dubium est.

D. VIIII k. Ian. ipsis CC. conss.

21 · Imp. Anastasius A. Celeri magistro officiorum.

pr.Iubemus licere mulieribus et pro uno contractu uel certis contractibus, seu pro una uel certis personis seu rebus iuri hypothecarum sibi competenti per consensum proprium renuntiare, quodque ita gestum sit, hac auctoritate nostra firmum illibatumque custodiri: ita tamen, ut, si generaliter tali renuntiatione pro uno ut dictum est contractu seu certis contractibus uel ad unam uel certas res seu personas consensum proprium accommodantes usae sunt uel fuerint, eadem renuntiatio ad illos contractus et illas res seu personas quibus consensum proprium accommodauerunt uel accommodauerint coartetur, nec aliis quibusdam contractibus, quibus minime mulieres consenserunt uel consenserint, praetendentibus eam opponendi licentia praebeatur: his scilicet omnibus, quae in praesenti per hanc consultissimam legem statuimus, ad praeteritos nihilo minus contractus pro negotiis et controuersiis necdum transactionibus uel definitiuis sententiis seu alio legitimo modo sopitis locum habituris.

D. k. April. Anastasio et Agapito conss.

22 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Si mulier perfectae aetatis post intercessionem uel cautionem conscripserit uel pignus aut intercessorem praestiterit, sancimus, antiqua legum uarietate cessante, si quidem intra biennale iuge tempus post priorem cautionem numerandum pro eadem causa fecerit cautionem uel pignus aut intercessorem dederit, nihil sibi praeiudicare, quod adhuc ex consequentia suae fragilitatis in secundam iacturam inciderit.

1Sin autem post biennium haec fecerit, sibi imputet, si, quod saepius cogitare poterat et euitare, non fecit, sed ultro firmauit: uidetur etenim ex huiusmodi temporis prolixitate non pro aliena obligatione se illigare, sed pro sua causa aliquid agere et tam ex secunda cautione sese obnoxiam facere, in quantum hoc fecit, quam pignus aut intercessorem utiliter dare.

D. XV k. April. Lampadio et Oreste conss.

23 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Antiquae iurisdictionis retia et difficillimos nodos resoluentes et superuacuas distinctiones exsulare cupientes sancimus mulierem, si intercesserit, siue ab initio siue postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri et non posse senatus consulti Velleiani uti auxilio, siue sine scriptis siue per scripturam sese interposuerit.

1Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit sese aliquid accepisse et sic ad intercessionem uenisse et hoc instrumentum publice confectum inueniatur et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum eam pecuniam uel res accepisse et non esse ei ad senatus consulti Velleiani auxilium regressum.

1aSin autem sine scriptis intercesserit uel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere eam accepisse pecunias uel res et sic subisse obligationem, repelli eam a senatus consulti iuuamine.

1bSin uero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium et antiquam actionem aduersus eum seruari, pro quo mulier intercessit, uel ei actionem parari.

1cSed si minus idoneae mulieri constitutae aliquis pecunias uel res dedit, ut pro eo se obligaret, mulieri quidem, quae re uera haec accepit, nullus pateat aditus ad senatus consulti auctoritatem, creditori autem liceat aduersus eam uenire et quod potest ab ea exigere et in reliquum debitorem antiquum adgredi, uel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, uel in totum, si ea penitus inopia fatigatur.

2Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus non aliter eas in tali contractu posse se pro aliis obligare, nisi instrumento publice confecto et a tribus testibus subsignato accipiant homines a muliere pro aliis confessionem: tunc etenim tantummodo eas obligari et sic omnia tractari, quae de intercessionibus feminarum uel ueteribus legibus cauta uel ab imperiali auctoritate introducta sunt.

3Sin autem extra eandem obseruationem mulieres susceperint intercedentes, pro nihilo habeatur huiusmodi scriptura uel sine scriptis obligatio tamquam nec confecta nec penitus scripta, nec senatus consulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto.

24 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Veterum ambiguitatem decidentes sancimus, si quis, ut seruo suo manumissionem imponat, mulierem acceperit obnoxiam sese pro certa quantitate facientem, si in libertatem seruum perduxerit, siue principaliter mulier sese obligauit siue pro seruo hoc fecit, teneri eam, recte omnimodo senatus consultum uelleianum in hoc casu tacere imperantes.

1Satis etenim acerbum est et pietatis rationi contrarium dominum serui, qui credidit mulieri siue soli siue post serui promissionem, et libertatem seruo imponere et suum famulum perdere et ea minime accipere, quibus fretus ad huiusmodi uenit liberalitatem.

D. k. Aug. Lampadio et Oreste conss.

25 · Idem A. ad populum urbis Constantinopolitanae et uniuersos prouinciales.

pr.Generaliter sancimus, ut, si quis maior uiginti quinque annis siue masculus siue femina dotem uel pollicitus sit uel spoponderit pro qualibet muliere, cum qua matrimonium licitum est, omnimodo compellatur suam confessionem adimplere.

1Neque enim ferendum est quasi casu fortuito interueniente mulierem fieri indotatam et sic a uiro forsitan repelli et distrahi matrimonium. cum enim scimus fauore dotium et antiquos iuris conditores seueritatem legis saepius mollire, merito et nos ad huiusmodi uenimus sanctionem.

2Nam si spontanea uoluntate ab initio liberalitatem suam ostendit, necesse est eum uel eam suis promissionibus satisfacere, ut, quod ab initio sponte scriptum aut in pollicitationem deductum est, hoc et ab inuitis postea compleatur, omni auctoritate Velleiani senatus consulti in hac causa cessante.

D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis