C. 4.28AD SENATUS CONSULTUM MACEDONIANUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Pertinax A. Atilio.
pr.Si filius, cum in potestate patris esset, mutuam a te pecuniam accepit, cum se patrem familias diceret, eiusque adfirmationi credidisse te iusta ratione edocere potes, exceptio ei denegabitur.
PP. X k. April. Falcone et Claro conss.
2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Sophiae.
pr.Zenodorus cum sui iuris esse publico uideretur aut patris uoluntate contraxit aut in eam rem pecuniam accepit, quae patris oneribus incumberet, uel suae potestatis constitutus nouatione facta fidem suam obligauit uel alias agnouit debitum, non esse locum decreto amplissimi ordinis rationis est.
PP. V k. Mart. Saturnino et Gallo conss.
3 · Idem AA. Macrino.
pr.Si filius familias aliquid mercatus pretium stipulanti uenditori cum usurarum accessione spondeat, non esse locum senatus consulto, quo fenerare filiis familias prohibitum est, nemini dubium est: origo enim potius obligationis quam titulus actionis considerandus est.
PP. id. Mart. Saturnino et Gallo conss.
4 · Idem AA. Cyrillae.
pr.Si permittente patre filio familias pecuniam mutuam dedisti, senatus consulti potestas non interuenit, et ideo persecutio pignoris quod in bonis patris fuit non denegabitur, praesertim cum eidem filius heres extiterit, modo si nullus alius iure conuentionis ratione temporis et ordinis potior apparuerit.
PP. XII k. Mai. Fabiano et Muciano conss.
5 · Imp. Alexander A. Septimiae Musae.
pr.Macedoniani senatus consulti auctoritas petitionem eius pecuniae non impedit, quae filio familias studiorum uel legationis causa alibi degenti ad necessarios sumptus, quos patris pietas non recusaret, credita est.
1Sed ex contractu filii post mortem eius de peculio actio in patrem competere ita demum potest, si anni utilis spatium petitionem non impedit.
2Sane si iussu patris datum mutuum probetur, nec in quos usus uersa sit pecunia disquiri necesse est et perpetua in patrem etiam mortuo filio actio est.
PP. prid. k. Mart. Agricola et Clemente conss.
6 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Theopompo.
pr.Si filius tuus in potestate tua agens contra senatus consultum Macedonianum mutuam sumpsit pecuniam, actio de peculio aduersus te eo nomine efficaciter dirigi nequaquam potest.
1Quod senatus consulti auxilium, licet filii familias meminit, ad nepotes et ad pronepotes porrigitur.
PP. VI non. Mart. Philippo A. et Titiano conss.
7 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Si filius familias citra patris iussionem uel mandatum uel uoluntatem pecunias creditas acceperit, postea autem pater ratum habuerit contractum, ueterum ambiguitatem decidentes sancimus, quemadmodum, si ab initio uoluntate patris uel mandato filius familias pecuniam creditam accepisset, obnoxius firmiter constituebatur, ita et si postea ratum pater habuerit contractum, ualidum esse huiusmodi contractum, cum testimonium paternum respuere satis iniquum est. necesse est enim patris ratihabitionem principali patris mandato uel consensui non esse absimilem, cum nostra nouella lege et generaliter omnis ratihabitio prorsus trahitur et confirmat ea ab initio quae subsecuta sunt. et haec quidem de priuatis hominibus sancienda sunt.
1Sin autem miles filius familias pecuniam creditam acceperit, siue sine mandato uel consensu uel uoluntate uel ratihabitione patris, stare oportet contractum, nulla differentia introducenda, ob quam causam pecuniae creditae uel ubi consumptae sunt. in pluribus enim iuris articulis filii familias milites non absimiles uidentur hominibus qui sui iuris sunt, et ex praesumptione omnis miles non credatur in aliud quicquam pecunias accipere et expendere nisi in causas castrenses.
D. XII k. Aug. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.