IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.27PER QUAS PERSONAS NOBIS ADQUIRITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcello.

pr.Excepta possessionis causa per liberam personam, quae alterius iuri non est subdita, nihil adquiri posse indubii iuris est.

1Si igitur procurator non sibi, sed ei, cuius negotia administrabat, redintegratae rei uindicationem pactus est idque pactum etiam stipulatio insecuta est, nulla domino obligatio adquisita est. seruis autem res traditae dominis adquiruntur.

D. k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.

2 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Si duo uel plures communem seruum habeant et unus ex his iussit, ut nomine suo seruus ab aliquo stipuletur decem puta aureos uel aliam rem, ipse autem seruus non eius nomine qui iussit, sed alicuius ex dominis suis mentionem fecit et nomine illius stipulatus est, inter antiquam sapientiam quaerebatur, cui adquiritur actio et lucrum, quod ex hac accidit causa, utrumne ei qui iussit an ei cuius seruus mentionem fecit an ambobus.

1Cumque ex omni latere magna pars auctorum multum effudit tractatum, nobis uerior eorum sententia uidetur, qui domino qui iussit adferunt stipulationem et ei tantummodo adquiri dixerunt, quam aliorum, qui in alias opiniones deferuntur. neque enim malignitati seruorum indulgendum est, ut liceat eis domini iussione contempta sua libidine facere stipulationem et ad alium dominum, qui eum forsitan corrupit, alienum lucrum transferre: quod neque ferendum est, si seruus impius domino quidem qui iussit minime oboediendum existimauerit, alii autem, qui forsitan ignorat et nescit, repentinum adducit solacium.

2Quod enim saepe apud antiquos dicebatur iussionem domini non esse absimilem nominationi, tunc debet obtinere, cum seruus iussus ab uno ex dominis stipulationem facere sine nomine stipulatus est: tunc etenim soli ei adquirit qui iussit: sin autem expresserit alium dominum, soli illi necesse est adquisitionem celebrari: multo etenim amplius oportet ualere dominici nominis mentionem quam herilem iussionem.

D. XV k. Dec. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.

3 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum per liberam personam, si pecunia alterius nomine fuerit numerata, adquiritur ei cuius nomine pecunia credita est per huiusmodi numerationem condictio, non autem hypotheca uel pignus, quae procuratori data uel supposita sunt, dominis contractus adquiritur, talem differentiam expellentes sancimus et condictionem et hypothecariam actionem uel pignus ipso iure et sine aliqua cessione ad dominum contractus peruenire.

1Si enim procuratori necessitas legibus imposita est domino contractus cedere actionem, quare non ab initio quemadmodum in personali actione cessio superuacua uidebatur, non etiam in hypothecis et pignoribus simili modo dominus contractus habeat hypothecariam actionem seu pignoris uinculum uel retentionem sibi adquisitam?

D. k. Nou. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.