C. 4.26QUOD CUM EO QUI IN ALIENA EST POTESTATE NEGOTIUM GESTUM ESSE DICITUR, VEL DE PECULIO SEU QUOD IUSSU AUT DE IN REM VERSO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Aelio.
pr.Cum filius familias tutor aut curator datur, pater tutelae uel negotiorum gestorum iudicio de peculio et de in rem uerso conueniendus est. quod si uoluntate eius filius decurio sit creatus et a magistratibus tutor constitutus, pater in solidum satisfacere cogitur, cum id onus exemplo ceterorum munerum ciuilium inductum intellegatur.
D. VII id. Nou. Dextro II et Prisco conss.
2 · Idem AA. Annio.
pr.Eius rei nomine, quae cum filio familias contracta est siue sua uoluntate siue eius in cuius potestate fuit, siue in peculium ipsius siue in rem patris ea pecunia redacta est, et si paterna hereditate abstinuit, actionem nisi in id quod facere possit non dari perpetui edicti interpretatione declaratum est.
PP. VIII k. Dec. Dextro II et Prisco conss.
3 · Imp. Antoninus A. Artemoni.
pr.Etiam si non mandante neque subscribente neque iubente domina pecuniam mutuam seruo Priscae dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominae eius iustis erogationibus uersa est, de in rem uerso apud suum iudicem eam conueni, consecuturus secundum iuris formam id quod tibi deberi apparuerit.
D. III k. Iul. Laeto II et Cereale conss.
4 · Idem A. Leontio.
pr.Si ex contractu patris iussu eius pecuniam accepisti teque eius hereditate abstines, frustra uereris, ne a creditoribus eius conueniaris.
D. V k. Ian. Sabino et Anullino conss.
5 · Imp. Alexander A. Asclepiadi.
pr.Nulla res prohibet filios familias, si pro aliis maiores uiginti quinque annis fideiusserint, actione aduersus eos competenti teneri. sed si dumtaxat de peculio tecum agatur, defensionibus, si quae tibi competunt, uteris.
PP. VI id. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nob. C. Matronae.
pr.Si seruus tuus sine permissu tuo accepta pecunia mutua in usurarum uicem habitandi facultatem concessit, nullo iure aduersarius tuus hospitium ex hac causa sibi uindicat, cum te serui factum non obligauerit: et ingrediens rem tuam contra uim eius auctoritate competentis iudicis protegeris.
D. XII k. Iul. Aemiliano et Basso conss.
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Crescenti.
pr.Ei, qui seruo alieno dat mutuam pecuniam, quamdiu superest seruus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem uel, si in rem domini haec uersa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris.
1Quapropter si quidem in rem domini uersa pecunia est, heredes eius conuenire potes de ea summa, quae in rem ipsius processit.
2Si uero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem seruo dominum de peculio conuenias uel, si iam seruus rebus humanis exemptus est uel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam aduersus eum experiri possis.
3Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, peruides contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi uel in rem eius pecunia processit uel hunc contractum ratum habuit.
D. non. April. Byzantii AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Isidoro.
pr.Si ex alio contractu, non ex illicita mutui datione debitor extitisti uel quod patrem tuum in fide suscepisti, tam in patris positus potestate iure teneris quam etiam morte genitoris tui iuris effectus: et si quidem patris heres extitisti, in solidum, alioquin in quantum facere potes, secundum edicti formam. sed et si emancipatione tui iuris factus es, similiter conueniri te posse debes intellegere.
D. VI id. April. Byzantii AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Diogenio.
pr.Si mandator pro filio tuo extitisti uel iussu tuo cum eo quem in potestate tunc habuisti contractum est, intellegis et sorti et usuris te parere oportere, si te his omnibus obligasti, ut res quae pignoris iure detinentur liberari possint. quod si fideiussor creditae pecuniae intercessisti, teneri te ex ea obligatione explorati iuris est.
D. III k. Mai. CC. conss.
10 · Idem AA. et CC. Aphrodisio.
pr.Si liberam peculii administrationem habentes equas cum fetu de peculio serui uenumdederunt, reprobandi contractum dominus nullam habet facultatem.
1Quod si non habentes liberam peculii administrationem rem dominicam eo ignorante distraxerunt, neque dominium, quod non habent, in alium transferre possunt neque condicionem eorum seruilem scientibus possessionis iustum adferunt initium: unde non immerito nec temporis praescriptionem huiusmodi possessoribus prodesse manifestum est, ideoque res mobiles ementes etiam furti actione tenentur.
D. V non. Oct. Sirmi CC. conss.
11 · Idem AA. et CC. Attalo.
pr.Cum ancilla contrahenti, quam iure non obligari constat, aduersus dominum in quantum locupletius eius peculium factum est ea superstite ac post mortem intra utilem annum dandam actionem non ambigitur.
D. prid. k. Dec. Sirmi CC. conss.
12 · Idem AA. et CC. Victori.
pr.Dominum per seruum obligari non posse ac tantum de peculio ( deducto scilicet, quod naturaliter seruus domino debet ) eius creditoribus dari actionem uel, si quid in rem eius uersum probetur, de in rem uerso edicto perpetuo declaratur.
D. XIII k. Febr. Sirmi CC. conss.
13 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iohanni pp.
pr.Dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae appellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint seruo actoriue pecuniam.
1Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui seruo colono conductori procuratori actoriue possessionis pecuniam mutuam det, sciat dominos possessionum cultoresue terrarum obligari non posse.
2Neque familiares epistulas, quibus homines plerumque commendant absentem, in id trahere conuenit, ut pecuniam, quam non rogatus fuerat, impendisse pro praediis mentiatur, cum, nisi specialiter ut pecuniam praestet a domino fuerit postulatus, idem dominus teneri non possit.
3Creditaque quantitate multari uolumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit credita pecunia.
4Sane creditori licentiam damus, ut, si liber a rationibus quas gerebat fuerit inuentus actor seruus procuratorue praediorum, utilis actio pateat de peculio.
D. V id. Iul. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.