C. 4.25DE EXERCITORIA ET INSTITORIA ACTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Hermeti.
pr.Seruus tuus pecuniam mutuam accipiendo ita demum te institoria actione obligauit, si, cum eum officio alicui uel negotiationi exercendae praeponeres, etiam ut id faceret, ei permissum a te probetur. quod si ea actio locum non habet, si quid in rem tuam uersum probabitur, actione in eam rem proposita cogeris exsoluere.
PP. VIII k. Sept. duobus Aspris conss.
2 · Imp. Alexander A. Callisto.
pr.Ex contractibus seruorum quamuis de peculio dumtaxat domini teneantur, de eo tamen, quod in rem eorum uersum est uel cum institore ex causa cui praepositus fuit contractum est, in solidum conueniri posse dubium non est.
PP. III k. Mai. Alexandro A. cons.
3 · Idem A. Marciae.
pr.Institoria tibi aduersus eum actio competit, a quo seruum mensae praepositum dicis, si eius negotii causa, quod per eum exercebatur, deposita pecunia nec reddita potest probari.
PP. non. Mai. Agricola et Clemente conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Antigonae.
pr.Et si a muliere magister nauis praepositus fuerit, ex contractibus eius ea exercitoria actione ad similitudinem institoriae tenetur.
D. XVI k. Nou. Sirmi AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Gaio.
pr.Si mutuam pecuniam accipere Demetriano Domitianus mandauit et hoc posse probare confidis, ad exemplum institoriae eundem Domitianum apud competentem iudicem potes conuenire.
D. IIII k. Nou. ipsis CC. conss.
6 · Idem AA. et CC. Onesimae.
pr.Qui secutus domini uoluntatem cum seruo ipsius habuit contractum, ad instar actionis institoriae recte de solido dominum conuenit.
D. XIIII k. Dec. CC. conss.