C. 4.24DE ACTIONE PIGNERATICIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Metrodoro.
pr.Οἱ ἐκ τοῦ ἐνεχύρου ληφθέντες καρποὶ ψηφίζονται εἰς τὸ χρέος καί, ἐὰν ἱκανοὶ γένωνται πρὸς τὸ ὅλον χρέος, λύεται ἡ ἀγωγὴ καὶ ἀποδίδοται τὸ ἐνέχυρον. εἰ δὲ καὶ πλείονές εἰσι τοῦ χρέους οἱ καρποί, ἀποδίδονται οἱ περιττεύοντες.
PP. id. Oct. Apro et Maximo conss.
2 · Imp. Alexander A. Demetrio.
pr.Quod ex operis ancillae uel ex pensionibus domus, quam pignori detineri dicis, perceptum est, debiti quantitatem releuabit.
PP. k. Oct. Antonino IIII et Alexandro conss.
3 · Idem A. Victori.
pr.Creditor, qui praedium pignori sibi nexum detinuit, fructus quos percepit uel percipere debuit in rationem exonerandi debiti computare necesse habet et, si agrum deteriorem constituit, eo quoque nomine pigneraticia actione obligatur.
PP. VI id. Dec. Antonino IIII et Alexandro conss.
4 · Idem A. Hermaeo et Maximillae.
pr.Pactum uulgare, quod proposuistis, ut, si intra certum tempus pecunia soluta non fuisset, praedia pignori uel hypothecae data uendere liceret, non adimit debitori aduersus creditorem pigneraticiam actionem.
PP. XII k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
5 · Idem A. Dioscoridae.
pr.Si creditor sine uitio suo argentum pignori datum perdidit restituere id non cogitur: sed si culpae reus deprehenditur uel non probat manifestis rationibus se perdidisse, quanti debitoris interest condemnari debet.
PP. XIII k. Mai. Iuliano et Crispino conss.
6 · Idem A. Trophimae.
pr.Quae fortuitis casibus accidunt, cum praeuideri non potuerant, in quibus etiam adgressura latronum est, nullo bonae fidei iudicio praestantur: et ideo creditor pignora, quae huiusmodi causa interierunt, praestare non compellitur nec a petitione debiti submouetur nisi inter contrahentes placuerit, ut amissio pignorum liberet debitorem.
PP. id. April. Fusco et Dextro conss.
7 · Idem A. Iuliano.
pr.Creditor, qui fundos et domos pignori uel hypothecae accepit, damnum in decidendis arboribus domibusque destruendis ab eo datum in rationem deducere cogitur et, si dolo uel culpa rem suppositam deteriorem fecerit, eo quoque nomine pigneraticia actione tenebitur, ut talem restituat, qualis fuerat tempore obligationis.
1Creditor autem necessarios sumptus, quos circa res pigneraticias fecit, exigere non prohibetur.
PP. XIII k. Aug. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
8 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Saturnino.
pr.Si nulla culpa seu segnitia creditori imputari potest, pignorum amissorum dispendium ad periculum eius minime pertinet. sane si simulata amissione etiam nunc eadem pignora, ut adseueras, a parte diuersa possidentur, aduersus eum experiri potes.
PP. VIII k. Mart. Praesente et Albino conss.
9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Georgio.
pr.Pignus in bonis debitoris permanere ideoque ipsi perire in dubium non uenit. cum igitur adseueres in horreis pignora deposita, consequens est secundum ius perpetuum, pignoribus debitori pereuntibus, si tamen in horreis, quibus et alii solebant publice uti, res depositae sunt, personalem actionem debiti reposcendi causa integram te habere.
PP. VI non. Mai. Mediolani AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Apollodorae.
pr.Nec creditores nec qui his successerunt aduersus debitores pignori quondam res nexas petentes, reddita iure debita quantitate uel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis praescriptione muniri possunt.
1Unde intellegis, quod, si originem rei probare potes, aduersario tenente uindicare dominium debeas.
2Ut autem creditor pignoris defensione se tueri possit, extorquetur ei necessitas probandi debiti uel, si tu teneas, per uindicationem pignoris hoc idem inducitur et tibi non erit difficilis uel solutione uel oblatione atque sollemni depositione pignoris liberatio.
D. non. Mai. ipsis AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Ammiano.
pr.Pignoris causa res obligatas soluto debito restitui debere pigneraticiae actionis natura declarat. quo iure, si titulo pignoris obligasti mancipia, per eandem actionem uti potes, nec creditor citra conuentionem uel praesidalem iussionem debiti causa res debitoris arbitrio suo auferre potest.
D. V k. Ian. Sirmi ipsis CC. conss.
12 · Idem AA. et CC. Heraisco.
pr.Quominus fructuum, quos creditor ex rebus obligatis accepit, habita ratione ac residuo debito soluto, uel si per creditorem factum fuerit. quominus solueretur, pignora quae in eadem causa durant restituat debitori, nullo spatio longi temporis defenditur.
D. XII k. Dec. Nicomediae CC. conss.