IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.23DE COMMODATO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sisolae.

pr.Ea quidem, quae ui maiore auferuntur, detrimento eorum quibus res commodantur imputari non solent. sed cum is, qui a te commodari sibi bouem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis ac fortunam futuri damni in se suscepisse proponatur, praeses prouinciae, si probaueris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conuentionis implere eum compellet.

D. VI k. Iun. ipsis AA. conss.

2 · Idem AA. et CC. Auluzano.

pr.Cum eum, qui temporalis ministerii causa suscepit ancillam, ad restitutionem eius bona fides urgueat, consequens est socerum tuum huius rei causa tradidisse ancillam adito praeside prouinciae probare, ut fidem susceptam is aduersus quem supplicas compellatur agnoscere.

S. prid. non. Nou. ipsis AA. conss.

3 · Idem AA. et CC. Soterae.

pr.De restituendis rebus, quas obligandas pro se dederas, postquam debitum fuerit extenuatum, commodati actionem etiam aduersus heredes eius exercere potes.

D. III id. April. Sirmi CC. conss.

4 · Idem AA. et CC. Faustinae.

pr.Praetextu debiti restitutio commodati non probabiliter recusatur.

D. XII k. Dec. ipsis CC. conss.