IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.38DE CONTRAHENDA EMPTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Aurelio Paulo.

pr.Venditiones, etsi in alio loco quam in quo possessiones constitutae sunt fiant, non ideo irritae esse creduntur.

D. XII k. Mai.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Auito.

pr.Emptionem et uenditionem consensum desiderare nec furiosi ullum esse consensum manifestum est. intermissionis autem tempore furiosos maiores uiginti quinque annis uenditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur.

D. VIII id. Mai. Maximo II et Aquilino conss.

3 · Idem AA. et CC. Valeriae Viacrae.

pr.Si donationis causa uenditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. sane si in possessionem rei sub specie uenditionis causa donationis, ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere conuenit.

4 · Idem AA. et CC. Aurelio Luciano.

pr.Cum res tibi donatas ab herede donatricis distractas esse proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis, ad hoc a filio facta uenditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne uel exemplo inofficiosi testamenti possit haec auocare.

PP. IIII k. Iun. AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Umbigae Gratiae.

pr.Cum ipse tutor nihil ex bonis pupilli quae distrahi possunt comparare palam et bona fide prohibetur, multo magis uxor eius hoc facere potest.

D. VIII k. Dec. AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Aurelio Lucretio.

pr.Si gaudentius in matrem tuam titulo uenditionis sine quadam fraude dominium mancipii transtulit, non idcirco, quod post inter eos matrimonium et diuortium secutum dicitur, iuri eius quicquam derogatum est: quod uindicare, te matri tuae successisse probans, minime prohiberis.

7 · Idem AA. et CC. Aurelio Isioni.

pr.Si ancillam ex emptione sibi quaesitam mater tua donatione a secundo marito postea se simulauit accepisse, tituli falsi figmentum dominium ei duplicare uel auferre non potuit.

S. non. Mart. Sirmi CC. conss.

8 · Idem AA. et CC. Herodi et Diogeni.

pr.Si non donationis causa, sed uere uineas distraxisti nec pretium numeratum est, actio tibi pretii, non eorum quae dedisti repetitio competit.

D. XVII k. April. CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Seuero militi.

pr.Empti fides ac uenditi sine quantitate nulla est. placito autem pretio non numerato, sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec idcirco is qui comparauit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari conuenerat negatur. sed et donationis gratia praedii facta uenditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente perficitur donatio.

D. VIII k. April. Sirmi CC. conss.

10 · Idem AA. et CC. Aureliae Gordianae.

pr.Si mater tua uelut ex bonis patris praedium suum comparauit, cum rei propriae non consistat emptio et hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam ueritatis et ei nocere non potuit.

D. VII id. April. CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Aurelio Paterno.

pr.Inuitum comparare uel distrahere postulantis causam iustam non continet desiderium.

PP. III non. Dec. CC. conss.

12 · Idem AA. et CC. Aurelio Paciano.

pr.Non idcirco minus emptio perfecta est, quod emptor fideiussorem non accepit uel instrumentum testationis uacuae possessionis omissum est: nam secundum consensum auctoris in possessionem ingressus recte possidet.

1Pretium sane, si eo nomine satisfactum non probetur, peti potest: nec enim licet in continenti facta paenitentiae contestatio consensu finita rescindit.

13 · Idem AA. et CC. Aurelio Decio Lolliano.

pr.In uendentis uel ementis uoluntatem collata condicione comparandi, quia non adstringit necessitate contrahentes, obligatio nulla est. idcirco dominus inuitus ex huiusmodi conuentione rem propriam uel quilibet alius distrahere non compellitur.

14 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Flauiano pp. Illyrici.

pr.Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione remouerent neque homines suo arbitratu uendenda distraherent. sed quia grauis haec uidetur iniuria, quae inani honestatis colore uelatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inuiti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere uel probare possit emptorem, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit.

D. VI k. Iun. Vincentiae Tatiano et Symmacho conss.

15 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Super rebus uenumdandis, si quis ita rem comparauit, ut res uendita esset, quanti Titius aestimauerit, magna dubitatio exorta est multis antiquae prudentiae cultoribus.

1Quam decidentes censemus, cum huiusmodi conuentio super uenditione procedat ‘quanti ille aestimauerit’, sub hac condicione stare uenditionem, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretia persolui et uenditionem ad effectum peruenire, siue in scriptis siue sine scriptis contractus celebretur, scilicet si huiusmodi pactum, cum in scriptis fuerit redactum, secundum nostrae legis definitionem per omnia completum et absolutum sit.

2Sin autem ille uel noluerit uel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse uenditionem quasi nullo pretio statuto: nulla coniectura, immo magis diuinatione in posterum seruanda, utrum in personam certam an in uiri boni arbitrium respicientes contrahentes ad haec pacta uenerunt, quia hoc penitus impossibile esse credentes per huiusmodi sanctionem expellimus.

3Quod et in huiusmodi locatione locum habere censemus.

D. k. Aug. Lampadio et Oreste conss.