C. 4.20DE TESTIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1
pr.Κατὰ ἐγγράφου μαρτυρίας ἄγραφος μαρτυρία οὐ προσφέρεται.
2 · Imp. Alexander A. Carpo.
pr.Si tibi controuersia ingenuitatis fiet, defende causam instrumentis et argumentis, quibus putas: soli etenim testes ad ingenuitatis probationem non sufficiunt.
PP. X k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Rosae.
pr.Etiam iure ciuili domestici testimonii fides improbatur.
PP. III k. Sept. Valeriano III et Gallieno II AA. conss.
4 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Aurelio.
pr.Solam testationem prolatam nec aliis legitimis adminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est.
PP. VIII k. Dec. Carino II et Numeriano AA. conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Candido.
pr.Eos testes ad ueritatem iuuandam adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem religioni iudiciariae debitam possint praeponere.
PP. V k. Mai. Maximo II et Aquilino conss.
6 · Idem AA. et CC. Tertullo.
pr.Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad testimonium admittendi sunt.
PP. IIII non. Dec. Nicomediae CC. conss.
7 · Idem AA. et CC. Diogeni et Ingenuo.
pr.Nimis graue est, quod petitis urgueri ad exhibitionem partem diuersam eorum, per quos sibi negotium fiat. unde intellegitis, quod intentioni uestrae proprias adferre debetis probationes, non aduersus se ab aduersariis adduci.
D. VI k. Mai. AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Deruloni.
pr.Seruos pro domino, quemadmodum aduersus eum interrogari non posse, pro facto autem suo interrogari posse non ambigitur.
D. k. Nou. Reginassi CC. conss.
9 · Imp. Constantinus A. ad Iulianum praesidem.
pr.Iurisiurandi religione testes, priusquam perhibeant testimonium, iam dudum artari praecepimus et ut honestioribus potius fides testibus habeatur. simili more sanximus, et ut unius testimonium nemo iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti. et nunc manifeste sancimus, ut unius omnino testis responsio non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat.
D. VIII k. Sept. Naissi Optato et Paulino conss.
10 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Gracchum pu.
pr.Omnibus in re propria dicendi testimonia facultatem iura submouerunt.
Lecta k. Dec. Valente V et Valentiniano AA. conss.
11 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Caeciliano pp.
pr.Quoniam liberi testes ad causas postulantur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab his notitiae postuletur, in exhibitione necessariarum personarum, hoc est testium, talis debet esse cautio iudicantis, ut his uenturis ad iudicium per accusatorem aut ab his, per quos fuerint postulati, sumptus competentes dari praecipiat.
1Idem iuris est et si in pecuniaria causa testes ab alterutra parte producendi sunt.
D. XII k. Febr. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
12 · Idem AA.
pr.Libertorum aduersus patronos illicitas atque improbas uoces poenae obiectione praecludimus atque ita, ut non modo sponte prodire non audeant, sed nec uocati quidem in iudicium uenire cogantur.
D. IIII id. Aug. Rauennae Asclepiodoto et Mariniano conss.
13
pr.Ὁ τὰ ψευδῆ μαρτυρήσας πρότερον μὲν ἐπιορκεῖ, δεύτερον δὲ καὶ ὡς πλαστογράφος ἐνάγεται καὶ ἐν αὐτῷ δὲ τῷ καιρῷ τῆς μαρτυρίας ὑπονοηθεὶς ψεύδεσθαι βασάνοις ὑπόκειται.
1Εἰ δὲ βουληθείη ὁ ἐκ τῆς ψευδοῦς μαρτυρίας καταδικασθεὶς πολιτικῶς κινῆσαι κατὰ τοῦ ψευδομαρτυρήσαντος, λήψεται παρ᾿ αὐτοῦ πᾶσαν ἣν ὑπέστη ζημίαν πρὸς τῷ καὶ τὴν ἀπὸ τῶν νόμων ὡρισμένην τιμωρίαν ὑφίστασθαι.
2Εἰ δὲ καὶ ἐν αὐτῇ τῇ πρωτοτύπῳ δίκῃ ψευσάμενος ἐλεγχθείη, ἔργον ἔστω τοῦ δικάζοντος ἢ εἰς πᾶσαν τὴν ἐπιφερομένην ἐκείνῳ, καθ᾿ οὗ ἐμαρτύρησε, δίκην καταδικάζειν αὐτὸν ἢ εἰς ἔλαττον καὶ τιμωρίαις ὑποβάλλειν αὐτόν· φυλαττομένων πάντων τῶν ἤδη νενομοθετημένων περὶ τῶν τὰ ψευδῆ μαρτυρούντων.
14 · Imp. Zeno A. Arcadio pp.
pr.Nullum penitus, cum semel ad iudicem quemlibet, licet non suum, dicendi gratia testimonii fuerit ingressus, armatam forte militiam uel quamlibet aliam fori praescriptionem ad euadendum iudicis motum, quem uel testimonii uerborum improbitas uel rei qualitas flagitauerit, posse praetendere praecipimus, sed omnes, qui in ciuili scilicet causa suum praebeant testimonium, separato et tamquam ante iudicium interim deposito exceptionis fori priuilegio huiusmodi praesidio denudatos, ita iudicantis intrare secretum, ut, quodcumque aures eius offenderit, non dubitent sibimet formidandum: data cunctis iudicibus absque ullo praescriptionis obstaculo ( sicut saepe dictum est ) testes, quorum uoces falsitate uel fraude non carere perspexerint, pro qualitate uidelicet delicti animaduertendi licentia.
D. XII k. Iun. Constantinopoli Longino cons.
15
pr.Ἡ διάταξις ἀκολούθως τῇ πρὸ αὐτῆς ἐπιτρέπει τοῖς διαιτηταῖς ἐξουσίαν ἔχειν τοὺς τὰ ψευδῆ μαρτυροῦντας ὑποβάλλειν σωφρονισμῷ τῷ δέοντι.
1Ἐὰν ἰδιωτικὴν μὲν ὑπογραφόμενοι τύχην, δύνανται βασανισθῆναι, ἤ, ἐὰν συνίδωσιν αὐστηροτέρας τὸ πρᾶγμα δεῖσθαι κολάσεως, καὶ διὰ τοῦ πραίτωρος τοῦ δήμου τούτους ἐπιστρέφειν.
2Εἰ δὲ ζώνην τυχὸν εἴη ὁ μάρτυς περιβεβλημένος καὶ μὴ δύναται παρὰ τοῦ διαιτητοῦ σωφρονίζεσθαι, τότε γίνεσθαι μὲν ἀναφορὰν πρὸς τὸν ἄρχοντα τὸν πέμψαντα αὐτῷ τὴν ὑπόθεσιν τὰ περὶ τοῦ πράγματος μηνύουσαν, καὶ ἡ τοιαύτη ἀναφορὰ ἀζημίως ἐμφανιζέσθω παρὰ τῷ ἄρχοντι, καὶ λοιπὸν ὁ ἄρχων δεχόμενος τὴν περὶ τῶν μαρτύρων ἀναφοράν, εἰ μὲν εὕροι τὸ πρᾶγμα τελείως κεκριμένον ἐκ τῆς τῶν μαρτύρων, τὰ περὶ αὐτῶν τῶν μαρτύρων ἐξετάσας παρέχει τὴν αὐτοτελῆ ψῆφον· ἐὰν δὲ συνίδοι καὶ μετὰ τὴν τῶν μαρτύρων ἐξέτασιν δεόμενον τὸ πρᾶγμα ζητήσεώς τινος, τηνικαῦτα πάλιν παραπεμπέτω τὰ λοιπὰ τοῦ πράγματος πρὸς τὸν διαιτητήν.
3Ὀφείλει δὲ οὕτω τὰς μαρτυρίας κρίνειν, ὡς εἴρηται ἐν τῇ πρὸ ταύτης διατάξει, τουτέστιν ἵνα μηδεμίαν φόρου παραγραφὴν δύνωνται προβάλλεσθαι πρὸς ἀποφυγὴν τῆς κατ᾿ αὐτῶν ἀγανακτήσεως, ὡς ἅπαξ ἑκουσίως ἑλόμενοι μαρτυρῆσαι.
4Ἐὰν δέ τις τὸν ἴδιον ἀντίδικον περὶ συγγενείας ἀπαιτήσῃ συστάσεις, λέγων αὐτὸν μὴ εἶναι συγγενῆ, καὶ ἐλεγχθείη ψευδόμενος, ταύτην ἀπολαμβανέτω τὴν τιμωρίαν, ἵνα, κἂν ταῖς ἀληθείαις ἐστὶ συγγενής, ἀπολέσει τὰ ἐξ ἀδιαθέτου δίκαια τὰ πρὸς ἐκεῖνον, ὃν ἀπῄτησε τὰς περὶ τῆς συγγενείας ἀποδείξεις.
5Μᾶλλον δὲ ἐπειδὴ τοῦτο τὸ προνόμιον εὐκαταφρόνητον ἦν, ἑκάστου λέγοντος, ὅτι, κἂν μὴ δουλαγωγήσω, οὐ πάντως ἐγὼ μέλλω κληρονομεῖν αὐτόν, ἴσως γὰρ ἐπὶ διαθήκῃ τελευτᾷ, κελεύει ἡ διάταξις τὸν ἀπαιτοῦντα γένους σύστασιν τέως πρὸ πάντων ὀμνύναι, ὡς νομίζων μὴ εἶναι συγγενῆ τὸν διάδικον τοῦτο λέγει. καὶ εἰ μὲν ἐπομόσεται, δύναται κληρονομῆσαι, λοιπὸν δὲ μετὰ τὸν τούτου ὅρκον ὀφείλει ὁ τὰς συστάσεις ἀπαιτούμενος ταύτας παρασχεῖν.
6Χρεία δὲ ἐν τῇ ἀποδείξει μαρτύρων πέντε, ἐὰν μὴ ὦσι δικαιώματα πρὸς σύστασιν ἐπιτήδεια· εἰ δὲ εἰσὶ δικαιώματα, ἀρκούμεθα τρισὶ μάρτυσιν· εἰ δὲ τὸ δικαίωμα τοιοῦτόν ἐστι, ὥστε ἀντὶ πάντων ἀρκεῖν (ἴσως γὰρ ὑπόμνημα δημόσιον ἦν), τότε οὐδὲ δεόμεθα μαρτύρων.
7Ἐπιφέρει δὲ καὶ ἕτερον κεφάλαιον ἡ διάταξις τοιοῦτον· ἐάν τις ἐν ὑπομνήμασι καὶ ἐν συμβολαίῳ προσμαρτυρήσῃ, ἀνάγκην ἐχέτω πᾶσι τρόποις καὶ δίκης ἐπὶ τῷ πράγματι κινουμένης μαρτυρῆσαι, κἂν ἕτερον φόρον ἐπιγράφηται· εἰ γὰρ μὴ τοῦτο εἴπωμεν, βλάπτεται ὁ δεηθεὶς τῆς αὐτοῦ μαρτυρίας.
16
pr.Ἡ διάταξις κελεύει μὴ μόνον ἐν ταῖς ἐγκληματικαῖς δίκαις, ἀλλὰ καὶ ἐν ταῖς χρηματικαῖς ἕκαστον ἀναγκάζεσθαι μαρτυρεῖν μεθ᾿ὅρκου δόσεως, ἅπερ ἐπίσταται, ἢ ὀμνύειν, ὡς οὐκ ἐπίσταται, ὑπεξῃρημένων τῶν προσώπων τῶν ἀπὸ νόμου κωλυομένων μαρτυρεῖν καὶ τῶν ἰλλουστρίων καὶ τῶν ὑπερβεβηκότων αὐτούς, εἰ μὴ θεῖος γένηται τύπος.
1Καὶ εἰ μὲν ἐνδημοῦσιν ἐν τῇ βασιλίδι πόλει, δι᾿οἰκείας φωνῆς μαρτυρεῖν, εἰ δὲ ἀπολιμπάνονται, στέλλεσθαι τοὺς τῶν μερῶν ἐντολέας, ἐφ᾿ ᾧ καταθέσθαι, ἅπερ ἐπίστανται, ἢ ἀπομόσασθαι, ἅπερ ἀγνοοῦσι· δηλονότι καὶ ἐπὶ τῆς ἐν ὑπομνήμασι μαρτυρίας τῶν αὐτῶν προσώπων ὑπεξῃρημένων.
2Πάσας δὲ τὰς ἐπὶ τούτοις διαλαλιὰς καὶ τὰς παραγωγὰς ἀζημίους εἶναι τοῖς μάρτυσιν.
17 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Si quis testibus usus fuerit idemque testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit ei personas eorum excipere, nisi ostenderit inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges praecipiunt: non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere.
1Sed et si liquidis probationibus datione uel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, eam etiam adlegationem integram ei seruari praecipimus.
D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. II cons.
18 · Idem A. Menae pp.
pr.Testium facilitatem, per quos multa ueritati contraria perpetrantur, prout possibile est, resecantes omnibus praedicimus, qui in scriptis a se debita rettulerunt, quod non facile audientur, si dicant omnis debiti uel partis solutionem sine scriptis fecisse uelintque uiles et forsitan redemptos testes super huiusmodi solutione producere, nisi quinque testes idonei et summae atque integrae opinionis praesto fuerint solutioni celebratae hique cum sacramenti religione deposuerint sub praesentia sua debitum esse solutum, ut scientes omnes ita ea statuta esse non aliter debitum uel partem eius persoluant, nisi uel securitatem in scriptis capiant uel obseruauerint praefatam testium probationem: his scilicet,qui iam sine scriptis debitum uel partem eius soluerunt, praesenti sanctione merito excipiendis.
1Sin uero facta quidem securitas sit, fortuito uero casu uel incendii uel naufragii uel alterius infortunii perempta, tunc liceat his qui hoc perpessi sunt causam peremptionis probantibus etiam debiti solutionem per testes probare damnumque ex amissione instrumenti effugere.
D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. II cons.
19 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Si quando inuitos testes in pecuniariis causis ex nostra lege aliquis trahere maluerit, si quidem sua sponte fideiussionem suae personae sine damno praestare uelint, hoc fieri, sin autem noluerint, non carcerali custodia detrudi, sed sacramento eos committi censemus.
1Si enim pro toto litis certamine iuriiurando credendum esse testium putauerunt hi qui eos produxerunt, multo magis praesentiam suam testibus sacramento eorum credere debent.
2Sed cum oportet minime testes in huiusmodi casibus protelari et pro alienis commodis suas inuenire difficultates, disponimus non amplius testes obseruare iudices compelli, postquam fuerint admoniti, nisi tantum quindecim dies, intra quos iudices prouideant, quatenus cognitionem suscipiant, in qua testes necessarii uisi fuerint, ut omnimodo licentia eis concedatur et alterutra parte cessante et minime eos obseruare uolente, si per exsecutores admoniti uenire noluerint, testes accipere et alterutra parte praesente, quae eos introducit, testimonia eorum capere.
3His autem diebus effluentibus liceat quidem testibus decedere a iudice nullam habente licentiam eos, postquam afuerint, iterum retrahere: ipsum autem iudicem, si per eum steterit, quominus testimonium praestetur, parti laesae omnem iacturam pro huiusmodi causa illatam ex suis facultatibus resarcire.
D. XII k. April. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.
20 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Cum apud compromissarios iudices testes fuissent producti, uariatum erat, utrum deberet eorum depositionibus in iudicio litigator uti, an non esset audiendus. sancimus, si quidem in compromissis aliquid pro huiusmodi causa statutum est, hoc obseruari: sin autem nihil conuentum est, in huiusmodi casibus, si quidem supersint testes, licentiam habere eum, contra quem depositiones eorum proferuntur, si eas recusauerit, concedere testes iterum adduci et non opponi eis, quod iam testimonium suum dederunt, uel, si hoc concedere minime maluerit, depositiones eorum quasi factas accipere, omni iure legitimo quod ei competit aduersus eas seruato: sin autem omnes ab hac luce subtracti sunt, tunc necessitatem ei imponi fide scripturae approbata, in qua depositiones eorum referuntur, eas quasi factas accipere. sin uero res permixtae fuerint et quidam ex his mortui alii uiuentes, tunc in superstitum quidem testimonio eandem electionem seruari litigatori, aduersus quem testimonia proferuntur, in morientium autem personas depositiones eorum non esse respuendas: omni, secundum quod iam praediximus, aduersus eas et testes iure legitimo, quod ei competit aduersus quem proferuntur, integro reseruato.
D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.