IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.21DE FIDE INSTRUMENTORUM ET AMISSIONE EORUM ET ANTAPOCHIS FACIENDIS ET DE HIS QUAE SINE SCRIPTURA FIERI POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Septimiae Marciae.

pr.Debitores tuos quibuscumque rationibus debere tibi pecuniam si probaueris, ad solutionem compellet aditus praeses prouinciae: nec oberit tibi amissio instrumentorum, si modo manifestis probationibus eos debitores esse apparuerit.

PP. V id. Sept. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Maniliano.

pr.Si uteris instrumento, de quo alius accusatus falsi uictus est, et paratus es, si ita uisum fuerit a quo pecuniam petis, eiusdem criminis te reum facere et discrimen periculi poenae legis Corneliae subire, non oberit sententia, a qua nec is contra quem data est appellauit nec tu, qui tunc crimini non eras subiectus, appellare debuisti.

PP. III k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

3 · Idem A. Aeliano.

pr.Si aduersarius tuus apud acta praesidis prouinciae, cum fides instrumenti quod proferebat in dubium reuocaretur non se usurum contestatus est, uereri non debes, ne ex ea scriptura, quam non esse ueram etiam professione eius constitit, negotium denuo repetatur.

PP. III non. Mai. Alexandro A. II et Marcello conss.

4 · Imp. Gordianus A. Marciano.

pr.Illatae dispensatori pecuniae, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit.

D. II id. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Idem A. Aurelio Prisco et Marco mil.

pr.Sicut iniquum est instrumentis ui ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis uel aliis argumentis probare fidem precibus uestris adesse.

PP. III k. Iul. Sabino II et Venusto conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Luscidi.

pr.Statum tuum natali professione perdita mutilatum non esse certi iuris est.

D. XIII k. Febr. Nicomediae Maximo II et Aquilino conss.

7 · Idem AA. Zinimae.

pr.Si sollemnibus stipendiis honeste sacramento solutus es, licet super huiusmodi re instrumenta, ut dicis, facta perdita sunt, tamen, si aliis euidentibus probationibus ueritas ostendi potest, ueteranorum priuilegia etiam te usurpare posse dubium non est.

D. XV k. Iun. Maximo II et Aquilino conss.

8 · Idem AA. Alexandrae.

pr.Si constiterit proprietatem possessionis de qua agitur apud uos esse, prouidebit iudex ex persona fructuarii nullum praeiudicium dominio comparari propter amissionem instrumentorum.

D. XV k. Mart. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Aristaeneto.

pr.Instrumentis etiam non interuenientibus semel diuisio recte facta non habeatur irrita.

PP. VI k. Iul. AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Victorino.

pr.Cum instrumentis etiam non interuenientibus uenditio facta rata maneat, consequenter amissis etiam quae intercesserant non tolli substantiam ueritatis placuit.

D. VIII k. Nou. Reginassi CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Theageni.

pr.Emancipatione facta, etsi actorum tenor non existat, si tamen aliis indubiis probationibus uel ex personis uel ex instrumentorum incorrupta fide factam esse emancipationem probari possit, actorum interitu ueritas conuelli non solet.

D. III id. Nou. CC. conss.

12 · Idem AA. et CC. Dionysiae.

pr.Non idcirco minus in uacuam inductus praedii donationis causa possessionem, quod eius facti praetermissum instrumentum adseueratur, hanc obtinere potes.

D. id. Dec. Nicomediae CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Leontio.

pr.Apud eos, qui rem gestam ignorauerunt, amissorum instrumentorum habita testatio nihil ad probationem ueritatis prodesse potest.

D. XVI k. Ian. Nicomediae CC. conss.

14 · Idem A. et C.) ad Seuerum comitem Hispaniarum.

pr.Scripturae diuersae et fidem sibi inuicem derogantes ab una eademque parte prolatae nihil firmitatis habere potuerunt.

D. IIII non Mai. Constantinopoli Dalmatio et Zenophilo conss.

15 · Imp. Constantinus A. ad populum.

pr.In exercendis litibus eandem uim obtinent tam fides instrumentorum quam depositiones testium.

D. Romae XII k. Aug. Gallicano et Basso conss.

16

pr.Ἐὰν ἐναγόμενός τις ἀρνήσηται χεῖρα ἰδίαν προφερομένην ἐν γραμματείῳ ἢ ἐν πυκτῇ ἢ ἐν ἑτέρῳ χάρτῃ, εἰ μὲν ἀπὸ συγκρίσεως ἐλεγχθείη, τουτέστιν αὐτοῦ ἑτέρας προφερομένης χειρὸς καὶ ἀντεξεταζομένης πρὸς τὴν ἐν τῷ γραμματείῳ κειμένην, διδόναι αὐτὸν λόγῳ προστίμου τῷ ἐνάγοντι ὑπὲρ αὐτοῦ τοῦ ψεύδους κδ᾿νομίσματα.

1Ἐὰν δὲ ἢ συμβολαιογράφος παρενεχθῇ, παρ᾿ ᾧ τὸ συμβόλαιον ἐγράφη, ἢ καὶ ἕτεροί τινες μαρτυροῦντες τῇ ἀληθείᾳ, τότε αὐτὸν πρὸς τῷ ἐπιτιμίῳ τῶν κδ᾿νομισμάτων οὐδὲ παρρησίαν δύνασθαι ἔχειν πρὸς τὸ ἁντιτιθέναι τὴν τῆς ἀναργυρίας παραγραφήν, λέγοντα ὅτι, κἂν τὸ συμβόλαιον ἐγένετο, οὐκ ἐδόθησαν τὰ ἐν αὐτῷ γεγραμμένα, ἀλλὰ πάντως καταδικάζεσθαι, κἂν εἰ μηδὲν αὐτῷ ταῖς ἀληθείαις κατεβλήθη.

2Ταῦτα μέν, ἐὰν ἐνάγηταί τις ἐξ οἰκείου συναλλάγματος. εἰ δὲ ἐπίτροπός ἐστιν ἢ κουράτωρ ἑνὸς τῶν κουρατωρευομένων προσώπων, ἄρρην εἴτε θήλεια κατὰ τὰς διατάξεις ἐπιτροπεύουσα τῶν ἰδίων παίδων, καὶ χεῖρα ἰδίαν προφερομένην ἐν τῷ συναλλάγματι τῶν ἐπιτροπευομένων ἢ κουρατορευομένων ἀρνήσεται, τηνικαῦτα, εἰ μὲν ἀπὸ μόνης συγκρίσεως ἐλεγχθείησαν ψευδόμενοι, παρέχειν αὐτοὺς τὰ κδ᾿ νομίσματα· εἰ δὲ ἐκ παραγωγῆς συμβολαιογράφου ἢ μαρτύρων, τὴν μὲν τῆς ἀναργυρίας παραγραφὴν μὴ ἀναιρεῖσθαι τοῖς ἐπιτροπευομένοις ἢ κουρατορευομένοις προσώποις (οὐδὲν γὰρ ἥμαρτον ἐκεῖνοι), αὐτοὺς δὲ τοὺς ἐπιτρόπους ἣ κουράτορας ἑτέρους κδ᾿ χρυσοὺς λόγῳ προστίμου διδόναι τῷ ἐνάγοντι, ἐχόντων τῶν ἐπιτροπευομένων καὶ κουρατορευομένων σωζομένην αὐτοῖς τὴν τῆς ἀναργυρίας παραγραφήν. οὐδὲ γὰρ δίκαιόν ἐστιν αὐτοὺς ἐξ ἀλλοτρίων ἁμαρτημάτων ζημιοῦσθαι.

3Ταῦτα περὶ τῶν ἐναγομένων εἰποῦσα ἡ διάταξις ἔρχεται καὶ εἰς τὸ τῶν ἐναγόντων πρόσωπον κελεύουσα, ἵνα, ἐὰν ὁ ἐνάγων χεῖρα ἰδίαν ἀρνήσηται κειμένην ἐν χάρτῃ κατ᾿αὐτοῦ προφερομένῳ (τυχὸν ἐν ἀποληπτικῇ ὁμολογίᾳ), καὶ αὐτὸς ὁμοίως, εἰ μὲν ἐκ μόνης συγκρίσεως ἐλεγχθείη, παράσχῃ τὰ κδ᾿ νομίσματα, εἰ δὲ ἐκ παραγωγῆς συμβολαιογράφου ἢ μαρτύρων, τηνικαῦτα πᾶσι τρόποις ὑπολογίζεσθαι αὐτὸν τὰ ἐν ἐκείνῃ τῇ ἀποδείξει περιεχόμενα, κἂν μὴ ταῖς ἀληθείαις κατεβλήθησαν ἐπὶ αὐτοῦ.

4Ταῦτα, ἐὰν οἰκείῳ ὀνόματι ἐνάγηται. ἐὰν δὲ ἐπίτροπός ἐστιν ἢ κουράτωρ, δίδωσι μὲν διπλάσιον τὸ ἐπιτίμιον τῶν κδʹ νομισμάτων, ὁ δὲ ἐπιτροπευόμενος ἢ κουρατορευόμενος δύναται ἀντιτιθέναι τῇ ἀποδείξει τὴν ἀναργυρίαν.

17 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Contractus uenditionum uel permutationum uel donationum, quas intimari non est necessarium, dationis etiam arrarum uel alterius cuiuscumque causae, illos tamen, quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi conuenit, non aliter uires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius, quam haec ita processerint, uel a scheda conscripta, licet litteras unius partis uel ambarum habeat, uel ab ipso mundo, quod necdum est impletum et absolutum, aliquod ius sibi ex eodem contractu uel transactione uindicare: adeo ut nec illud in huiusmodi uenditionibus liceat dicere, quod pretio statuto necessitas uenditori imponitur uel contractum uenditionis perficere uel id quod emptoris interest ei persoluere.

1Quae tam in postea conficiendis instrumentis quam in his, quae iam scripta nondum autem absoluta sunt, locum habere praecipimus, nisi iam super his transactum sit uel iudicatum, quae retractari non possunt: exceptis emptionalibus tantum instrumentis iam uel in scheda uel in mundo conscriptis, ad quae praesentem sanctionem non extendimus, sed prisca iura in his tenere concedimus.

2Illud etiam adicientes, ut et in posterum, si quae arrae super facienda emptione cuiuscumque rei datae sunt siue in scriptis siue sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum, quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui uendere pollicitus est, uenditionem recusans in duplum eas reddere cogatur, et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda.

D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano A. II cons.

18 · Idem A. Menae pp.

pr.Iudices siue in hac inclita urbe siue in prouinciis ea quae disposuimus ( ut possint, si hoc perspexerint, occasione testium in aliis locis degentium litigantes uel procuratores eorum ibi destinare, ut depositionibus, sub utriusque partis praesentia factis res ad eos referatur ) etiam in illis seruare uolumus, qui prolatis instrumentis fidem adhibere exiguntur, ut, si poposcerint in aliis locis id eis facere permitti et hoc iuste peti iudex inuenerit, similis proferatur sententia, ut, postquam in locis opportunis fides instrumento data uel minus data fuerit, referatur negotium ad priorem iudicem.

D. VIII id. April. Decio uc. cons.

19 · Idem A. Demostheni pp.

pr.Plures, apochis uel redituum uel usurarum perceptis, si quando super his fuerit dubitatio exorta, eas habere negando ius agentium faciunt uacillare, cum coloni ad dominum certantes et sibi iniquam forte libertatem uindicantes uel debitores creditoribus suis temporalem praescriptionem opponere cupientes ad easdem infitiationes perueniunt.

1Quod resecantes iubemus, ut in praefatis casibus uel aliis priuatis similibus, si uoluerit is qui apocham conscripsit uel exemplar cum subscriptione eius qui apocham suscepit ab eo accipere uel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur: necessitate imponenda apochae susceptori antapocham reddere, ita tamen, ut si hoc is qui apocham conscribit facere neglexerit uel non curauerit, nullum ei praeiudicium ex eo, quod antapocham non recepit, generetur, cum hoc, quod pro quibusdam introductum est, inferre eis iacturam minime rationi conuenit aequitatis.

D. XII k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.

20 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Comparationes litterarum ex chirographis fieri et aliis instrumentis, quae non sunt publice confecta, satis abundeque occasionem criminis falsitatis dare et in iudiciis et in contractibus manifestum est.

1Ideoque sancimus non licere comparationes litterarum ex chirographis fieri, nisi trium testium habuerint subscriptiones et prius litteris eorum fides imponatur uel ex ipsis hoc deponentibus ( siue cunctis siue omnimodo duobus ex his ) siue comparatione litterarum testium procedente, et tunc ex huiusmodi chartula iam probata comparatio fiat.

2Aliter etenim fieri comparationem nullo concedimus modo, licet in semet ipsum aliquis chartam conscriptam proferat, sed tantummodo uel ex forensibus uel publicis instrumentis uel ex huiusmodi chirographis quae enumerauimus comparatione trutinanda.

3Omnes autem comparationes non aliter fieri concedimus, nisi iuramento antea praestito ab his qui comparationes faciunt fuerit adfirmatum, quod neque lucri causa neque inimicitiis neque gratia tenti huiusmodi faciunt comparationem.

4Et hoc obseruari tam in omnibus sacris scriniis nostris quam in apparitione omnis sublimissimae praefecturae nec non magisteriae potestatis ceterisque omnibus iudiciis, quae in orbe nostro constituta sunt, his omnibus in posterum obseruandis. comparationes etenim iam antea factas retractari extra periculum minime est.

D. XIIII k. April. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.

21 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum quidam instrumentum protulerit uel aliam chartulam eique fidem imposuerit, postea autem persona, contra quam ista chartula uel instrumentum prolatum est, quasi falsum hoc constitutum redarguere niteretur, ne diutius dubitetur, utrum necessitatem ei qui protulit imponi oporteret repetita uice hoc proferre, an sufficiat ei fides iam pridem approbata, sancimus, si aliquid tale eueniat, eum, qui petit eam chartam iterum proferri, prius sacramentum praestare, quod existimans se posse falsum redarguere quod prolatum est ad huius modi uenit petitionem. quid enim, si, cum nosset deperditam esse chartam uel forte concrematam uel alio modo diminutam, hanc requiri adsimulans et ad difficultatem productionis respiciens huiusmodi facit petitionem?

1Et postquam hoc ab actore uel petitore fuerit iuratum et inscriptionum pagina apud competentem iudicem deposita, tunc necessitatem imponi ei, qui protulit chartam de qua quaeritur, iterum eam apud iudicem criminis proferre, quatenus possit apud eum crimen falsitatis uentilari.

2Sin autem dicat non esse sibi possibile eam ostendere, quia per fortuitos casus huiusmodi copia ei abrepta est, tunc subeat sacramentum, quod neque habet eandem chartulam neque alii eam dedit nec apud alium uoluntate eius constituta est nec dolo malo fecit, quominus ea appareat, sed re uera ipsa chartula sine omni dolo deperdita est et productio eius sibi impossibilis est: et si tale subeat sacramentum, ab huiusmodi necessitate eum relaxari.

3Quod si praedictum iusiurandum subire minime maluerit, tunc quasi falsa chartula nullas habeat uires aduersus eum, contra quem prolata est, sed sit penitus uacuata: neque enim ulterius poenam produci contra eos qui non iurauerunt uolumus, cum forsitan quidam subtili reuerentia tenti nec uerum sacramentum praestare patiuntur.

4Eandem autem copiam ei praestamus, donec causa apud iudicem uentilatur. si enim iam plenissimum finem accepit et neque per appellationem suspensa est neque per solitam retractationem adhuc lis uiuere speratur, tunc satis durum est huiusmodi querellae indulgeri, ne in infinitum causae retractentur et sopita iam negotia per huiusmodi uiam iterum aperiantur et contrarium aliquid nostro eueniat proposito.

D. V k. Mart. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.

22 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Ἐάν τις ἀπαιτούμενος ἐν δικαστηρίῳ παραγαγεῖν δικαίωμα οὐ καθ᾿ ἑαυτοῦ. ἀλλὰ καθ᾿ ἑτέρου τινός, συμβαλλόμενον δὲ ἑτέρῳ τινί, παραιτεῖται τοῦτο προαγαγεῖν ὡς ἐκ τούτου βλάβην εὐλαβούμενος, ὁ δὲ ἀπαιτῶν τὸν χάρτην προενεχθῆναι λέγει μηδὲν αὐτὸν ἀδικεῖσθαι, ἀλλ᾿ ἢ χρήματα εἰληφέναι παρὰ τῶν μελλόντων ἐλέγχεσθαι ὑπὸ τοῦ προφερομένου δικαιώματος ἢ ἑτέραν τινὰ προβάλλεσθαι πρόφασιν, ἑαυτὸν δὲ μεγάλα βλάπτεσθαι μὴ προφερομένου τοῦ χάρτου, βούλεται μὲν ἡ διάταξις τὸν ἔχοντα τὸ δικαίωμα προφέρειν αὐτό, εἰ μηδὲν ἐκ τῆς προκομιδῆς αὐτοῦ μέλλει καταβλάπτεσθαι· εἰ δὲ τῇ ἀληθείᾳ βλάβην αὐτῷ ποιεῖ προφερόμενον τὸ δικαίωμα, μὴ ἀναγκάζεσθαι αὐτὸν προκομίζειν αὐτό, ἐπειδὴ συμφέρει αὐτῷ μᾶλλον κρύπτειν ἢ δημοσιεύειν αὐτό.

1Εἰ δὲ ὁ τοῦ συμβολαίου δεόμενος διαβεβαιοῦται μηδὲν αὐτὸν ἀδικεῖσθαι, ὅρκον διδότω μόνον, ὡς νομίζων βλάβην περὶ τὴν ἰδίαν οὐσίαν ὑπομένειν ἐκ τῆς τοῦ συμβολαίου προκομιδῆς διὰ τοῦτο παραιτεῖται προκομίσαι.

2Ἵνα δὲ μὴ αὐτὸ τοῦτο τὸ μὴ κερδάναι τὰ ἐπαγγελθέντα αὐτῷ πρὸς τὸ μὴ κομίσαι τὸν χάρτην βλάβην οἰκείαν νομίζῃ, περιεργότερον παρεχέτω τὸν ὅρκον, λέγων, ὅτι οὐ διὰ τὸ λαβεῖν χρήματα ἢ ἕτερόν τι διὰ τὸ μὴ προκομίσαι τὸν χάρτην ἢ διὰ τὸ ἔχειν ἐπαγγελίαν δόσεως οὔτε διὰ φόβον ἐκείνου, καθ᾿ οὗ ζητεῖται τὸ δικαίωμα, οὔτε διὰ φιλίαν αὐτοῦ παραιτεῖται τὴν τοῦ χάρτου προκομιδήν, ἀλλ᾿ ὡς ἐξ ὀρθοῦ περὶ τὴν ἰδίαν οὐσίαν μεγάλα βλαπτόμενος.

3Ὥσπερ γὰρ ὁ νομιζόμενος εἰδέναι τὸ ἀληθὲς περί τινος ὑποθέσεως ἀναγκάζεται καὶ ἄκων πρὸς μαρτυρίαν, καὶ οὐδὲ εἰ ἐπαγγελίαν ἔχει χρημάτων ὑπὲρ τοῦ μὴ μαρτυρήσαι οὐδὲ εἰ κατὰ φίλων ἔρχεται μαρτυρῆσαι, παραιτεῖται τὴν μαρτυρίαν, οὕτως οὐδὲ τὰ συμβόλαια ἀπαιτούμενος προενεγκεῖν οὔτε διὰ τὸ εἰληφέναι τι ἢ ἐλπίζειν λαμβάνειν οὔτε διὰ φιλίαν τῶν μελλόντων ἐκ τοῦ συμβολαίου βλάπτεσθαι δύναται τὴν προκομιδὴν αὐτοῦ παραιτεῖσθαι.

4Ἀλλ᾿ εἰ μέν τις ἐπομόσεται μὴ ἔχειν τὸ ζητούμενον δικαίωμα, μηδὲ ὅλως ἀναγκάζεσθαι προφέρειν ὅπερ μὴ ἔχει· εἰ δὲ οὐκ ἀνέχεται τὸν τοιοῦτον ὅρκον ὑποσχεῖν, πάντως ἀναγκαζέσθω προφέρειν τὸ ἐπιζητούμενον δικαίωμα· εἰ δὲ ἑαυτὸν ἀποκρύψει ὡς μήτε ὀμόσαι μήτε προαγαγεῖν τὸ δικαίωμα, πᾶσαν τὴν ἐκ τούτου συμβησομένην ζημίαν τῷ δεομένῳ τοῦ δικαιώματος οἴκοθεν καταβαλλέτω.

5Τῶν αὐτῶν κρατούντων καὶ εἰς τὰ ἀργυροπρατικὰ βρέβια ἢ τὰ παρ᾿ ἑτέρων τινῶν συνταττόμενα, ἅπερ τις ἐπιζητεῖ προκομισθῆναι οὐ κατὰ τῶν τὰς πυκτὰς ταύτας συντεθεικότων, ἀλλὰ καθ᾿ ἑτέρων τινῶν.

6Ταῦτα δὲ τότε κρατεῖν ἡ διάταξις βούλεται, ὅτε ἐπὶ τῆς αὐτῆς πόλεως διάγουσιν ὁ θέλων προκομισθῆναι τὸ δικαίωμα ἢ τὰς πυκτὰς καὶ ὁ τοῦτο λεγόμενος ἔχειν καὶ ὁ δικάζων τῇ ὑποθέσει· οὐδὲ γὰρ ἀναγκάζεσθαι δεῖ τὸν ἔχοντα δικαιώματα εἰς ἑτέραν χώραν ἐκπέμπειν αὐτὰ ἢ κινδυνεύειν ἐπ᾿ αὐτοῖς διὰ τὴν ἑτέρου χρείαν.

7Εἰ μέντοι καὶ ἐν ἑτέρᾳ χώρᾳ κείμενα τὰ δικαιώματα ἐπιζητεῖ προκομισθῆναί τις παρὰ τῷ ἐκδίκῳ τῶν τόπων καὶ ἐν ὑπομνήμασιν ἐμφανισθῆναι πρὸς τὸ λαβεῖν τὴν ἐπὶ τούτων πρᾶξιν καὶ χρήσασθαι αὐτῇ ἐν τῷ δικαστηρίῳ, ἐν ᾧ δικάζεται, τότε οὐδέν ἐστι βαρὺ τὸ ἐν αὐτῇ τῇ πόλει, ἐν ᾗ ὑπάρχει τὰ δικαιώματα, προσάγεσθαι αὐτὰ καὶ ἐμφανίζεσθαι.

8Ἐκεῖνοι δὲ ἀναγκαζέσθωσαν προφέρειν πυκτὰς ἢ δικαιώματα οἱ καὶ μαρτυρεῖν κατά τινων ἀναγκαζόμενοι· καθ᾿ ὧν γὰρ προσώπων ἄκων τις οὐ μαρτυρεῖ, κατὰ τούτων οὔτε προκομίζειν πυκτὰς ἢ δικαιώματα ἢ ἕτερόν τι ἀναγκάζεται τοιοῦτον.

9Πρόδηλοι δέ εἰσιν ἐκ τῶν νόμων οἱ μὴ ἀναγκαζόμενοι κατά τινων μαρτυρεῖν ἄκοντες καὶ ἐκεῖνοι, καθ᾿ ὧν οὐκ ἀναγκάζονταί τινες μαρτυρεῖν.

10Οὐδενὶ δὲ ἔξεστιν ἄλλως ἀναγκάζειν προφέρεσθαι δικαιώματα εἰ μὴ ἐν αὐτῷ τῷ δικαστηρίῳ, παρ᾿ᾧ κινεῖται ἡ ὑπόθεσις, καὶ τότε δὲ ἀναλώμασι τοῦ ζητοῦντος γίνεσθαι τὴν προκομιδὴν τῆς πυκτῆς ἢ τῶν δικαιωμάτων.

11Χρὴ δὲ γίνεσθαι τὴν ἐμφάνειαν αὐτῶν πρὸς ἅπαξ μόνον· εἰ δὲ ἅπαξ προκομισθέντος τοῦ συμβολαίου ἐπιζητεῖ καὶ δεύτερον γενέσθαι τὴν προκομιδὴν αὐτοῦ ὁ τούτου δεόμενος, εἰ εὔλογον φανείη τῷ δικαστῇ τὸ και δεύτερον προενεχθῆναι τὸν χάρτην, ὁ δὲ προκομίσας αὐτὸν ἤδη παραιτεῖται ἀπαρνούμενος τὴν δευτέραν προκομιδὴν λέγων ἀπολωλεκέναι τὸν χάρτην ἢ ἄλλως πως μὴ ἔχειν εὐχέρειαν τῆς τούτου προκομιδῆς, ὅρκῳ μόνῳ τοῦτο αὐτὸ πιστούσθω καὶ μηκέτι ἀναγκαζέσθω προφέρειν αὐτόν.

12Τούτων κρατούντων οὐ μόνον ἐν τῇ βασιλίδι πόλει, ἀλλὰ καὶ ἐν πάσῃ τῇ πολιτείᾳ.