C. 4.19DE PROBATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Faustino.
pr.Ut creditor, qui pecuniam petit, numeratam implere cogitur, ita rursum debitor, qui solutam adfirmat, eius rei probationem praestare debet.
PP. prid. k. Iul. Dextro II et Prisco conss.
2 · Imp. Antoninus A. Auluzano.
pr.Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more iudiciorum persequere. nec enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cum te in probatione cessante dominium apud eum remaneat.
PP. XV k. Dec. Laeto et Cereale conss.
3 · Imp. Alexander A. Leaenae.
pr.Ex persona collegae aui uestri conueniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officii soluendo fuisse ostenderitis.
PP. V k. Ian. Pompeiano et Peligno conss.
4 · Idem A. Auito.
pr.Proprietatis dominium non tantum instrumento emptionis, sed ex quibuscumque aliis legitimis probationibus ostenditur.
PP. k. Nou. Alexandro A. cons.
5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Sertorio.
pr.Instrumenta domestica seu priuata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuuentur, ad probationem sola non sufficiunt.
PP. VII id. April. Philippo A. et Titiano conss.
6 · Idem A. et C. Romulo.
pr.Rationes defuncti, quae in bonis eius inueniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est.
1Eiusdem iuris est et si in ultima uoluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significauerit.
PP. id. Mai. Philippo A. et Titiano conss.
7 · Imp. Gallienus A. Sabino.
pr.Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet.
PP. prid. non. Sept. Gallieno A. V et Faustino conss.
8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Publicio et Optato.
pr.Frustra ueremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur.
PP. XIII k. Dec. Basso et Quintiano conss.
9 · Idem AA. et CC. Marcianae.
pr.Cum te minorem quinque et uiginti annis esse proponas, adire praesidem prouinciae debes et de aetate probare.
D. id. April. AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Isidoro.
pr.Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse.
D. XVIII k. Mai. AA. conss.
11 · Idem AA. et CC. Antoniae.
pr.Si scriptum heredem ab amita tua uel testamenti uitio uel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem prouinciae agere potes.
S. V k. Mai. Heracliae AA. conss.
12 · Idem AA. et CC. Chroniae.
pr.Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur, factam emptionem et in uacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes.
D. V non. Oct. AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. Iustino.
pr.Non epistulis necessitudo consanguinitatis, sed natalibus uel adoptionis sollemnitate coniungitur, nec aduersus absentem hereditatis diuidundae gratia uelut contra fratrem pro ancilla petitus arbiter substantiae perimit ueritatem.
1Siue itaque quasi ad sororem, quam ancillam te posse probare confidis, epistulam emisisti, siue familiae erciscundae quasi pro coherede petitus arbiter doceatur, fraternitatis quaestio per haec tolli non potuit.
D. k. Dec. AA. conss.
14 · Idem AA. et CC. Muciano.
pr.Non nudis adseuerationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti uel adoptione sollemni filii ciuili iure patri constituuntur. si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te uel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege.
D. k. Dec. AA. conss.
15 · Idem AA. et CC. Antonino.
pr.Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis seruo minime prodest. cum igitur aufugisse te de domo Seueri profitearis, uerum nec ab illo iusto initio, sed per uiolentiam adseueres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi euentum declarabitur.
D. VI k. Ian. AA. conss.
16 · Idem AA. et CC. Philippo et Sebastianae.
pr.Siue possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata contendentes uindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, siue ipsis ea praedia, quasi a patre uestro sibi donata, tenentibus uos heredes constituti patris petitis, ut intentionem uestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione docere compelluntur.
D. X k. Febr. CC. conss.
17 · Idem AA. et CC. Paulinae.
pr.Matrem tuam consecutam libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi conuenit. quod enim fratribus tuis nulla mouetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse potest.
D. V id. Febr. CC. conss.
18 · Idem AA. et CC. Violentillae.
pr.Cum precibus tuis significes ignorante te praedium eum cuius meministi sibi uelut a te donatum instrumentis inseri fecisse, si uera sunt quae indidisti, nec ad nomen factae donationis fundus iste peruenit.
1Unde adito iudice competenti probare te oportet contra tuam uoluntatem hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi adscribi laborasse, ut secundum tenorem rescripti nostri possis consequi sententiam.
D. VII id. April. Byzantii CC. conss.
19 · Idem AA. et CC. Menandro.
pr.Exceptionem dilatoriam opponi quidem initio, probari uero, postquam actor monstrauerit quod adseuerat, oportet.
D. XVI k. Dec. Nicomediae CC. conss.
20 · Idem AA. et CC. Phronimae.
pr.Si de possessione seruitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat Eutychia, cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuuari minime potest. nam si in seruitutem petatur, ad emptionis probationem non est indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit.
IIII non. Dec. Nicomediae CC. conss.
21 · Idem AA. et CC. Crispo.
pr.Ad probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quem tenor scripturae designat, adiuuat.
1Cum itaque nec cetera probationum indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in quaestionem ueniunt, dominium ad te ostende pertinere. nam res uindicantem ab emptore suos numeratos nummos adseuerantem erga probationem laborare non conuenit, si quidem huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum.
S. VI id. Dec. Singiduni CC. conss.
22 · Idem AA. et CC. Agathocleae.
pr.Ad probationem seruitutis Glyconis matrem eius ac fratrem seruilia fecisse ministeria non sufficit, cum neque ingenuorum coniuentia coniunctis necessitudine praeiudicet neque de seruis ex eadem matre natis unus libertatem adipisci prohibeatur.
D. VIIII k. Ian. ipsis CC. conss.
23 · Idem AA. et CC. Menelao.
pr.Actor quod adseuerat probare se non posse profitendo reum necessitate monstrandi contrarium non adstringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit.
D. VIII k. Ian. CC. conss.
24 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Antonium pp.
pr.Iubemus omnes deinceps, qui scripturas suspectas comminiscuntur, cum quid in iudicio prompserint, nisi ipsi adstruxerint ueritatem, ut nefariae scripturae reos et quasi falsarios esse detinendos.
D. prid. id. Ian. Treuiris Valente VI et Valentiniano II AA. conss.
25 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Floro pp.
pr.Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus idoneis uel instructa apertissimis documentis uel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita.
D. XV k. Iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.