C. 4.18DE CONSTITUTA PECUNIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Felici.
pr.Si pro alieno debito te soluturum constituisti, pecuniae constitutae actio non solum aduersus te, sed etiam aduersus heredes tuos perpetuo competit.
D. VII k. Iul. Sirmi CC. conss.
2 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Recepticia actione cessante, quae sollemnibus uerbis composita inusitato recessit uestigio, necessarium nobis uisum est magis pecuniae constitutae naturam ampliare.
1Cum igitur praefata actio, id est pecuniae constitutae, in his tantummodo a ueteribus conclusa est, ut exigeret res quae in pondere numero mensura sunt, in aliis autem rebus nullam haberet communionem et neque in omnibus casibus longaeua sit constituta, sed in speciebus certis annali spatio concluderetur, et dubitaretur, si pro debito sub condicione uel in diem constituto eam possibile est fieri et si pure constituta pecunia contracta ualeret, hac apertissima lege definimus, ut liceat omnibus constituere non solum res quae pondere numero mensura sunt, sed etiam alias omnes siue mobiles siue immobiles siue se mouentes siue instrumenta uel alias quascumque res, quas in stipulationem possunt homines deducere: et neque sit in quocumque casu annalis, sed ( siue pro se quis constituat siue pro alio ) sit et ipsa in tali uitae mensura, in qua omnes personales sunt actiones, id est in annorum metis triginta: et liceat pro debito puro uel in diem uel condicionali constitui: et non absimilem penitus stipulationi habeat dignitatem, suis tamen naturalibus priuilegiis minime defraudata: sed et heredibus et contra heredes competat, ut neque recepticiae actionis neque alio indigeat res publica in huiusmodi casibus adminiculo, sed sit pecuniae constitutae actio per nostram constitutionem sibi in omnia sufficiens, ita tamen, ut hoc ei inhaereat, ut pro debito fiat constitutum ( cum secundum antiquam recepticiam actionem exigebatur et si quid non fuerat debitum ), cum satis absurdum et tam nostris temporibus quam iustis legibus contrarium est permittere per actionem recepticiam res indebitas consequi et iterum multas proponere condictiones, quae et pecunias indebitas et promissiones corrumpi et restitui definiunt.
1aUt non erubescat igitur tale legum iurgium, hoc tantummodo constituatur, quod debitum est, et omnia, quae de recepticia in diuersis libris legislatorum posita sunt, aboleantur et sit pecunia constituta omnes casus complectens, qui et per stipulationem possint explicari.
1bEt neminem moueat, quod sub nomine pecuniae etiam omnes res exigi definimus, cum et in antiquis libris prudentium, licet pecunia constituta nominabatur, tamen non pecuniae tantum per eam exigebantur, sed omnes res quae pondere numero mensura constitutae sunt.
1cSed et possibile est omnes res in pecuniam conuerti. si enim certa domus uel certus ager uel certus homo uel alia res quae expressa est in constituendis rebus ponatur, quid distat a nomine ipsius pecuniae?
1dSed ut et subtilitati eorum satisfiat, qui non sensum, sed uana nominum uocabula amplecti desiderant, ita omnes res ueniant in constitutam, tamquam fuisset ipsa pecunia constituta, cum etiam ueteres pecuniae appellatione omnes res significari definiunt et huiusmodi uocabulum et in libris iuris auctorum et in alia antiqua prudentia manifestissime inuentum est.
2His uidelicet, quae argenti distractores et alii negotiatores indefense constituerint, in sua firmitate secundum morem usque adhuc obtinentem durantibus.
D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.
3 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Diui Hadriani epistulam, quae de periculo diuidendo inter mandatores et fideiussores loquitur, locum habere et in his qui pecunias pro aliis simul constituunt necessarium est: aequitatis enim ratio diuersas species actionis excludere nullo modo debet.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.