IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.15QUANDO FISCUS VEL PRIVATUS DEBITORIS SUI DEBITORES EXIGERE POTEST

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Valeriano.

pr.Propter aes alienum pupilli res tutoris, qui nihil ex bonis eius tenet, pignori capi non oportet.

PP. XI k. Iun. Laterano et Rufino conss.

2 · Imp. Antoninus A. Marco.

pr.Si in causa iudicati Valentis, quem tibi condemnatum esse proponis, nihil est, quod sine quaestione pignoris loco capi et distrahi possit, debitores eius conuenti ad solutionem auctoritate praesidis prouinciae compelluntur.

D. VI non. April. Geta cons.

3 · Imp. Gordianus A. Primiano.

pr.Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest uideri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis.

PP. VI k. Febr. Sabino II et Venusto conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Zosimo.

pr.Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est.

S. XII k. Mai. AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Nanidiae.

pr.In solutum nomine dato non aliter nisi mandatis actionibus ex persona sui debitoris aduersus eius debitores creditor experiri potest. suo autem nomine utili actione recte utetur.

D. k. Ian. CC. conss.