IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.14AN SERVUS EX SUO FACTO POST MANUMISSIONEM TENEATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Seuerus A. Iouiano.

pr.Quamuis cum statulibero contraxeris, tamen ex ante gesto te non habere cum eo post impletam condicionem libertatis actionem scire debes.

PP. IIII id. Dec. Dextro II et Prisco conss.

2 · Imp. Antoninus A. Baetico.

pr.Creditoribus tuis, qui tibi in seruitute pecuniam crediderunt, nulla aduersus te actio competit, maxime cum peculium tibi non esse legatum proponas.

PP. III k. Sept. Laeto II et Cereale conss.

3 · Imp. Alexander A. Aurelio Herodi.

pr.Promissae tibi pecuniae a seruo tuo, ut eum manumitteres, si, posteaquam manumisisti, stipulatus ab eo non es, aduersus eum petitionem per in factum actionem habes.

PP. id. Sept. Alexandro A. cons.

4 · Imp. Gordianus A. Heroni.

pr.Licet seruitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conueniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur ) furti actione tenetur.

PP. id. Sept. Pio et Pontiano conss.

5 · Idem A. Chresto.

pr.Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt.

PP. XVI k. Dec. Arriano et Papo conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Feliciano.

pr.Siue serui sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conueni, quia inter dominos ac seruos iudicium constare nullum potest: siue post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conueniri patitur.

1Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem prouinciae argue accepturus ex iure sententiam.

D. II id. April. Byzantio AA. conss.