C. 4.16DE ACTIONIBUS HEREDITARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Hermeroti.
pr.Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis.
PP. XI k. Mart. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
2 · Imp. Decius A. Telemachae.
pr.Pro hereditariis partibus heredes onera hereditaria agnoscere etiam in fisci rationibus placuit, nisi intercedat pignus uel hypotheca: tunc enim possessor obligatae rei conueniendus est.
PP. XIIII k. Nou. Aemiliano et Aquilino conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Maximae.
pr.Heredem mariti quondam tui de dote reddenda tibi conueni: personalem enim actionem contra debitores hereditarios decerni tibi frustra postulas.
PP. XIIII k. Mai. AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Crispo.
pr.Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis euidens est. unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes.
D. X k. Dec. Sirmi AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Iulio.
pr.Ut debitum ante de hereditate tibi soluatur ac tunc, si ad te pertineret, quaeri iubeamus, praepostera petitio est. etenim cum tibi soceri successionem quaesitam patuerit, debiti petitionem per confusionem extingui non ambigitur.
D. prid. non. Mart. Sirmi CC. conss.
6 · Idem AA. et CC. Domno.
pr.Si adulta, cuius curam geris, pro triente patruo suo, quem etiam tutelam eius administrasse proponis, heres extitit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit petitio non confundatur. nam aduersus adultam tuam rescindi postulas testamentum, si quidem coheredes eius adeuntes hereditatem se etiam obligant et, si non soluendo constituti probentur, postulata separatio nullum ei damnum fieri patietur.
D. k. Dec. CC. conss.
7 · Idem AA. et CC. Apolausto.
pr.Creditores hereditarios aduersus legatarios non habere personalem conuenit actionem, quippe cum euidentissime lex duodecim tabularum heredes huic rei faciat obnoxios.
D. VI id. Dec. Nicomediae CC. conss.