IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.43DE ALEAE LUSU ET ALEATORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Α. Δημοσθένει ἐπάρχῳ πραιτωρίων.

pr.Ἡ τῶν κύβων.............................................Alearum lusus antiqua res est et extra operas pugnantibus concessa, uerum pro tempore prodiit in lacrimas, milia extranearum nominationum suscipiens quidam enim ludentes nec ludum scientes, sed nominationem tantum, proprias substantias perdiderunt, die noctuque ludendo in argento apparatu lapidum et auro. consequenter autem ex hac inordinatione blasphemare conantur et instrumenta conficiunt.

1Commodis igitur subiectorum prouidere cupientes hac generali lege decernimus, ut nulli liceat in priuatis seu publicis locis ludere neque in specie neque in genere: et si contra factum fuerit, nulla sequatur condemnatio, sed solutum reddatur et competentibus actionibus repetatur ab his qui dederunt uel eorum heredibus aut his neglegentibus a patribus seu defensoribus locorum:

2Non obstante nisi quinquaginta demum annorum aliqua praescriptione:

3Episcopis locorum hoc inquirentibus et praesidum auxilio utentibus

4Deinde uero ordinent quinque ludos, ton monobolon ton condomonobolon ke kondacca ke repon ke perichyten. Sed nemini permittimus etiam in his ludere ultra unum solidum, etsi multum diues sit, ut, si quem uinci contigerit, casum grauem non sustineat. non solum enim bella bene ordinamus et res sacras, sed et ista: interminantes poenam transgressoribus, potestatem dando episcopis hoc inquirendi et auxilio praesidum sedandi.

D. X k. Oct. Constantinopoli Decio cons.

2 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Prohibemus etiam, ne sint equi lignei: sed si quis ex hac occasione uincitur, hoc ipse recuperet: domibus eorum publicatis, ubi haec reperiuntur.

1Si autem noluerit recipere is qui dedit, procurator noster hoc inquirat et in opus publicum conuertat.

2Similiter prouideant iudices, ut a blasphemiis et periuriis, quae ipsorum inhibitionibus debent comprimi, omnes penitus conquiescant.