IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.42AD EXHIBENDUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Crescenti militi.

pr.Si dominium ancillae, de qua agis, ad matrem tuam pertinuit nec iure a patre tuo uenumdata est eiusque proprietatem tibi uindicare paratus es, praeses prouinciae exhiberi eam iubebit, ut apud iudicem de rei ueritate quaeratur.

PP. k. Mai. Alexandro A. cons.

2 · Idem A. Syro.

pr.Si criminis alicuius reus seruus postulatur, per ad exhibendum actionem produci a domino, non celari debet.

PP. XI k. Dec. Alexandro A. cons.

3 · Idem A. Felicissimae.

pr.Neque ad exhibendum actio neque proprietatis uindicatio, si nunc competit, propterea perempta est, quod aliquando aduersus te ad exhibendum actione aliter pronuntiatum est, quia commutatione litis alia res esse incipit.

PP. k. Sept. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Flaccillae.

pr.Non ignorabit iudex, instrumenta tui iuris, quae penes diuersam partem fuisse probaueris, si ab eisdem non exhibeantur, iurisiurandi in litem facultatem deferri tibi oportere.

PP. III k. Mart. Agricola et Clemente conss.

5 · Imp. Gordianus A. Sabiniano militi.

pr.Ad exhibendum actione non tantum eum qui possidet, sed etiam eum teneri, qui dolo fecit, quominus exhiberet, merito tibi a non contemnendae auctoritatis iuris consulto Modestino responsum est.

PP. II id. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

6 · Imp. Philippus A. Polemonidi.

pr.Instrumenta ad ius tuum pertinentia partem diuersam inuasisse adseuerans, si quidem crimen intendis, sollemnibus accusationibus impletis fidem adseuerationi tuae fac, sin uero ad exhibendum intendis, iudiciorum more experire.

PP. II id. Mart. Peregrino et Aemiliano conss.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Vitaliano.

pr.Exhibitionis necessitate tenetur, qui facultatem habens culpam uel dolum in explendo praecepto committit, ita ut, qui rem deteriorem exhibuit, aequitas exhibitionis proficiat, ut, quamuis ad exhibendum agi non potest, in factum tamen actio contra eum detur.

PP. XVI k. Iun. Maximo II et Aquilino conss.

8 · Idem AA. et CC. Photino.

pr.Si res tuas commodauit aut deposuit is, cuius precibus meministi, aduersus tenentem ad exhibendum uel uindicatione uti potes.

1Quod si pactus sit, ut tibi restituantur, si quidem ei qui deposuit successisti, iure hereditario depositi actione uti non prohiberis: si uero nec ciuili nec honorario iure ad te hereditas eius pertinet, intellegis nullam te ex eius pacto contra quem supplicas actionem stricto iure habere: utilis autem tibi propter aequitatis rationem dabitur depositi actio.

S. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Faustino.

pr.Si ex quocumque contractu apud praesidem prouinciae iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaueris, chirographa tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum contractum pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac reddi iubebit.

S. VIII k. Sept. CC. conss.