IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.41DE NOXALIBUS ACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Marcello.

pr.Si extat corpus nummorum, quos ablatos ex patris tui hereditate ab eo, quem liberum esse constitit, adlegas, uindicare eos uel ad exhibendum agere non prohiberis. nam quamuis alias noxa caput sequatur et manumissus furti actione teneatur, quae in heredem non competit, cum tamen seruus a domino aliquid auferat, quamuis furtum committat, furti tamen actio non est nata neque aduersus ipsum, si postea manumissus est, locum habet, nisi furtiuas res et post manumissionem contractat.

PP. XIII k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Imp. Gordianus A. Quintiliano et aliis.

pr.Si serui uestri inscientibus uobis uel etiam prohibentibus furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem saltui datam fuerat praestituta, frustra ueremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis seruorum domini ignorantes uel prohibentes, si noxali actione conueniantur, ita condemnari debeant, ut aut noxae dedere aut condemnationem sufferre habeant in sua potestate.

PP. III non. Iun. Gordiano et Auiola conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Eutychio.

pr.Siue seruum plagii paras accusare sollemniter, praesidem prouinciae adire non prohiberis, siue dominum eius sollicitati serui noxali iudicio uel furti malueris conuenire, suam tibi notionem praeses prouinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris et eo non consentiente quod intendis commissum probaueris, uel noxae dedendae uel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem.

PP. V non. Oct. Sirmi AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Sosio.

pr.Si seruus ignorante domino uel sciente et prohibere nequeunte res tuas ui rapuit, dominum eius apud praesidem prouinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc effluxit tempus, simpli noxali iudicio conuenire potes: qui si noxae maluerit seruum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum peruenit experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere ualente, detracta noxae deditione conuentus ad summam condemnationis soluendam omnimodo compellendus est.

1Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam a seruo raptam intendendam putaueris, non contra dominum, sed contra eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes.

PP. XVIII k. Ian. Sirmi AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Menophilo.

pr.Si tibi per furtum nec manifestum ancillam seruus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit, cum inter seruum et liberum ciuile iudicium consistere non possit, eum ob hoc delictum dupli poenali actione et de rebus propriis uindicatione uel condictione conuenire potes.

S. V k. April. CC. conss.