IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.40DE CONSORTIBUS EIUSDEM LITIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iulianus A. Secundo pp.

pr.Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueuerunt, siue unius fori omnes sint siue in diuersis prouinciis uersentur, nec adiuncta praesentia consortis uel consortium agendi uel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur.

D. III non Sept. Antiochiae Mamertino et Neuitta conss.

2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Sallustio pp.

pr.Commune negotium post litem legitime ordinatam et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cauere parati sunt, uel, si quod ab his petitur, iudicatum solui satisdatione firmauerint.

PP. VI id. Dec. diuo Iouiano et Varroniano conss.