IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.39FINIUM REGUNDORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Nicephoro.

pr.Regionem certam fundi propriis finibus eius mutatis dominus eius distrahere ac residuum retinere non prohibetur. nec amplius emptor, quam quod ratione secundum uenditionis fidem ad se peruenit, uindicare potest praetextu terminorum temporis antecedentis uenditionem.

D. id. Dec. Nicomediae CC. conss.

2 · Idem AA. et CC. Tatiano.

pr.Successionum uarietas et uicinorum noui consensus, additis uel detractis agris alterutro, determinationis ueteris monumenta saepe permutant.

D. VIIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

3 · Imp. Constantinus A. ad Tertullianum.

pr.Si quis super iuris sui locis prior de finibus detulerit querimoniam, quae proprietatis controuersiae cohaeret, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta ueritate huiusmodi litigium terminetur.

1Quod si altera pars, ne huiusmodi quaestio terminetur, se subtraxerit, nihilo minus agrimensor in ipsis locis iussione rectoris prouinciae una cum obseruante parte hoc ipsum faciens perueniet.

D. VIII k. Mart. Bessi Gallicano et Symmacho conss.

4 · Idem A. ad Bassum pp.

pr.Si constiterit eum qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare uoluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quo magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, qui inreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum adimere temptauit, amittat.

Lecta apud acta XII k. Iul. Gallicano et Symmacho conss.

5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Neoterio pp.

pr.Quinque pedum praescriptione submota finalis iurgii uel locorum libera peragatur intentio.

PP. Alexandriae VII k. Aug. Arcadio A. et Bautone conss.

6 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Rufino pp.

pr.Cunctis molitionibus et machinis amputatis decernimus in finali quaestione non longi temporis, sed triginta tantummodo annorum praescriptionem locum habere.

D. prid. non. Nou. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.