C. 3.38COMMUNIA UTRIUSQUE IUDICII TAM FAMILIAE ERCISCUNDAE QUAM COMMUNI DIVIDUNDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Marco.
pr.Diuisionem praediorum uicem emptionis obtinere placuit.
PP. VI k. Dec. Gentiano et Basso conss.
2 · Imp. Alexander A. Euphratae.
pr.Etiamsi is diuisioni arbitrum dedit, cui ius dandi non fuit, tamen si socii quondam diuisioni consensum dederint, quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium nactus est.
PP. XVI k. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aureliae Seuerae.
pr.Maioribus etiam, per fraudem uel dolum uel perperam sine iudicio factis diuisionibus, solet subueniri, quia in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabitur.
PP. XVII k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.
4 · Idem AA. ad Maximum.
pr.Si patruus tuus ex communibus bonis res comparauit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus, pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet: et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas.
PP. XVI k. Nou. ipsis IIII et III AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Frontoni et Glafirioni.
pr.De instrumentis, quae communia fratrem uestrum tenere proponitis, rector aditus prouinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit.
PP. VI id. Febr. Sirmi AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Thesidianae.
pr.Si cum patruo uestro hac condicione diuisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indiuisas requiratis, eorum placitum quae in diuisionem uenerunt nihil uobis nocere potest.
D. V k. April. Sirmi CC. conss.
7 · Idem AA. et CC. Seueriano et Flauiano.
pr.Si fratres uestri pro indiuiso commune praedium citra uestram uoluntatem obligauerunt et hoc ad uos secundum pactum diuisionis nulla pignoris facta mentione peruenit, euictis partibus, quae ante diuisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest praescriptis uerbis contra fratres agere potestis. nam si fundi scientes obligationem dominium suscepistis, tantum euictionis promissionem sollemnitate uerborum uel pacto promissam probantes eos conueniendi facultatem habetis.
D. II non. Dec. Nicomediae CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Nicomacho.
pr.Si inter uos maiores annis uiginti quinque rerum communium diuisio relicta uel translata possessione finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt.
D. non. Dec. CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Demetriano.
pr.Familiae erciscundae uel communi diuidundo iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest.
D. VI id. Dec. Nicomediae CC. conss.
10 · Idem AA. et CC. Gallicano.
pr.Scriptura testamenti, qua specialiter omnia diuisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem heredes inquirere nihil impedit.
Sine die et consule
11 · Imp. Constantinus A. Gerulo.
pr.Possessionum diuisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque seruorum uel colonorum adscripticiae condicionis seu inquilinorum proxima agnatio uel adfinitas permaneret. quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a uiris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diuersum mancipia uel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur.
D. III k. Mai. Proculo et Paulino conss.
12 · Imp. Iustinianus A. ad senatum.
pr.Illud aequitatis uouere rationibus bene nobis apparuit. si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit uel dederit uel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem reuertatur uel stipulatione uel lege hoc faciente, uel et si alio dotem uel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor uel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito uel filios suos uel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quae ad eum reuersae sunt uel peruenerunt, disposuerit, inueniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati uel per ante nuptias donationes uel dotes uel militiae causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius uel filia easdem res, quae ad patrem reuersae sunt uel peruenerunt, habeant praecipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat ipsa uel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur.
1Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem uindicare, sed, quasi paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis tenorem diuidi. et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit.
2Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum habeat filius uel filia, quod ad patrem reuertitur uel peruenit. si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem peruenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum diuidantur: illo procul dubio obseruando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perueniat, quarum occasione res ad patrem reuertitur.
3Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere uolumus etiam in auum et proauum paternum uel maternum et in matrem et in auiam uel proauiam paternam uel maternam.
D. XI k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.