IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 3

C. 3.44DE RELIGIOSIS ET SUMPTIBUS FUNERUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Dionysiae.

pr.Si ui fluminis reliquiae filii tui continguntur uel alia iusta et necessaria causa interuenit, aestimatione rectoris prouinciae transferre eas in alium locum poteris.

PP. VIII k. Nou. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem A. Hilariano.

pr.Inuito uel ignorante te ab alio illatum corpus in puram possessionem tuam uel lapidem locum religiosum facere non potest. si autem uoluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus iste efficitur: quo facto monumentum neque uenire neque obligari a quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non uenit.

PP. k. Mai. Sabino II et Anullino conss.

3 · Imp. Alexander A. Primo.

pr.Legatum a defuncto tibi relictum et quod in funus uel morbum eius erogasse te boni uiri arbitratu probaueris, praeses prouinciae solui tibi iubebit.

PP. V non. Iul. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Licinio.

pr.Si sepulchrum monumenti appellatione significas, scire debes iure dominii id nullum uindicare posse, sed et, si familiare fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec diuisione ad unum heredem redigi potuisse.

1Profana tamen loca, quae circa id sunt, si semper uicinis aedificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa, quorum partes esse uisae sunt, ex diuisione obtigerunt.

PP. VI non. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

5 · Idem A. Cassio militi.

pr.Militis uoluntatem, quam circa monumentum sibi faciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius neglegere non debent. nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus amota est, inuidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi officium et contemptum iudicium defuncti euitare non possunt.

PP. VIII k. Mai. Iuliano et Crispino conss.

6 · Idem A. Primitiuo et aliis.

pr.Monumentorum inscriptiones neque sepulchrorum iura neque dominium loci puri ad libertos transferunt. praescriptio autem longi temporis, si iustam causam initii habuit, uobis proficiat.

PP. VIII k. Iul. Iuliano et Crispino conss.

7 · Imp. Gordianus A. Claudio.

pr.Statuas sepulchro superimponere uel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur.

PP. III k. Aug. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

8 · Imp. Philippus A. Iuliae.

pr.Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos cognatos non heredes constitutos minime pertinet.

PP. XVI k. Iul. Peregrino et Aemiliano conss.

9 · Idem A. et Philippus C. Faustinae.

pr.Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum est. uerum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque efficaciter uenumdari non est opinionis incertae.

PP. VI k. Dec. Philippo A. et Titiano conss.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aquilinae.

pr.Si necdum perpetuae sepulturae corpus traditum est, translationem eius facere non prohiberis.

PP. VIII id. Dec. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

11 · Idem AA. Gaudentio.

pr.Obnoxios criminum digno supplicio subiectos sepulturae tradi non uetamus.

PP. VIII id. April. ipsis IIII et III AA. conss.

12 · Idem AA. Victorino.

pr.Mortuorum reliquias, ne sanctum municipiorum ius polluatur, intra ciuitatem condi iam pridem uetitum est.

PP. III k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Dionysio.

pr.Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest.

S. III id. Nou. Sirmi CC. conss.

14 · Idem AAA.) Cynegio pp.

pr.Nemo humanum corpus ad alterum locum sine Augusti adfatibus transferat.

D. IIII k. Mart. Constantinopoli Honorio nob. puero et Euodio conss.

15

pr.Ἐν οὐδενὶ τόπῳ οὐδὲν τέλος παρ᾿ οὐδενὸς προσώπου ὑπὲρ τῶν διακομιζομένων σωμάτων παρέχεται.